|
1. Sumendum ergo utriusque horum et cetera. Postquam philosophus
distinxit partes animae rationem habentis secundum quod est necessarium
ad propositum, hic incipit agere de ipsis virtutibus intellectualibus
quibus utraque pars animae rationalis perficitur. Et primo determinat
de singulis intellectualium virtutum. Secundo movet quamdam
dubitationem de utilitate ipsarum, ibi, dubitabit autem utique aliquis
et cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat rationes
accipiendi virtutes intellectuales. Secundo incipit de eis agere,
ibi, incipientes igitur superius et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit communem rationem virtutis, prout in primo dictum est,
quod virtus alicuius est, quae opus eius bonum reddit. Secundo
inquirit quid sit bonum opus animae rationem habentis, quantum ad
utramque partem, ibi: tria autem sunt in anima et cetera. Tertio
concludit quae vel quales sint virtutes utriusque partis, ibi,
secundum quos igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod ex quo positae sunt duae partes rationem
habentis, cui attribuuntur virtutes intellectuales, sumendum est,
quis est optimus habitus utriusque praedictarum partium, quia talis
habitus necesse est quod sit virtus utriusque partis. Dictum est autem
supra, quod virtus uniuscuiusque rei determinatur ad proprium opus,
quod scilicet bene perficitur secundum virtutem. Hic autem dicitur
optimus habitus, quo optime perficitur aliquod opus.
3. Deinde cum dicit: tria autem sunt in anima etc., inquirit quid
sit proprium opus utriusque praedictarum partium. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit, quae sint principia propriorum actuum
hominis; secundo inquirit quid sit proprium opus rationis, ibi,
speculativae autem mentis et cetera. Tertio infert conclusionem
intentam, ibi, utrarumque utique et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit tria, quae videntur esse principia humanorum
actuum; secundo excludit unum eorum, ibi, horum autem sensus et
cetera. Tertio ostendit, quomodo duo reliqua adinvicem concordare
possunt, ibi, est autem, quod in mente et cetera. Circa primum
considerandum est, quod duo opera videntur esse propria homini,
scilicet cognitio veritatis et actus: inquantum scilicet homo agit
tamquam dominus proprii actus et non sicut actus vel ductus ab alio.
Super haec igitur duo videntur habere dominium et potestatem, tria
quae sunt in anima, scilicet sensus et intellectus et appetitus. His
enim tribus moventur animalia, ut dicitur in tertio de anima.
4. Deinde cum dicit: horum autem etc., excludit ab eo, quod
dictum est, unum eorum, scilicet sensum. Et de veritate quidem
manifestum est, quod non pertinet neque ad sensum neque ad appetitum,
proponit autem ulterius, quod inter praedicta tria, sensus nullius
actus principium est, eo scilicet modo, ut per sensum haberi possit
dominium actus. Quod quidem manifestum est per hoc, quod bestiae
habent quidem sensum, non tamen communicant aliquem actum, quia non
habent dominium sui actus. Non enim a seipsis agunt, sed moventur
instinctu naturae.
5. Deinde cum dicit: est autem quod in mente etc., ostendit
quomodo opera duorum reliquorum, scilicet intellectus et appetitus,
possint adinvicem concordare. Et primo ostendit quomodo eorum actus
sunt sibi proportionales. Intellectus enim in iudicando habet duos
actus, scilicet affirmationem qua assentit vero, et negationem qua
dissentit a falso. Quibus duobus respondent duo proportionaliter in vi
appetitiva, scilicet persecutio qua appetitus tendit in bonum et
inhaeret ei, et fuga qua recedit a malo et dissentit ei. Et secundum
hoc intellectus et appetitus possunt conformari, inquantum id quod
intellectus affirmat bonum appetitus prosequitur, et id quod
intellectus negat esse bonum appetitus fugit.
6. Secundo ibi: quare quia moralis etc., quia concludit quomodo in
moralibus virtutibus praedicti actus intellectus et appetitus sibi
concordant. Virtus enim moralis est habitus electivus, ut dictum est
in secundo. Electio autem est appetitus consiliativus, in quantum
scilicet appetitus accipit quod praeconsiliatum est, ut dictum est in
tertio. Consiliari autem est actus unius partis rationis, ut supra
habitum est. Quia igitur ad electionem concurrit et ratio et
appetitus; si electio debeat esse bona, quod requiritur ad rationem
virtutis moralis, oportet quod et ratio sit vera, et appetitus sit
rectus, ita scilicet quod eadem quae ratio dicit idest affirmat,
appetitus prosequatur. Ad hoc enim quod sit perfectio in actu,
oportet quod nullum principiorum eius sit imperfectum. Sed haec mens,
scilicet ratio quae sic concordat appetitui recto, et veritas eius,
est practica.
7. Deinde cum dicit speculativae autem mentis etc., ostendit quid
sit opus rationem habentis, secundum utramque partem. Et primo
ostendit quomodo utraque pars se habeat ad veritatem; secundo quomodo
utraque pars se habeat ad actum, ibi, actus quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo quod bene et male mentis, idest intellectus vel
rationis, quae est speculativa, et non practica, consistit
simpliciter in vero et falso; ita scilicet quod verum absolutum est
bonum eius, et falsum absolutum est malum ipsius. Dicere enim verum
et falsum est opus pertinens ad quemlibet intellectum. Sed bonum
practici intellectus non est veritas absoluta, sed veritas confesse se
habens, idest concorditer ad appetitum rectum, sicut ostensum est,
quod sic virtutes morales concordant.
8. Videtur autem hic esse quoddam dubium. Nam si veritas
intellectus practici determinatur in comparatione ad appetitum rectum,
appetitus autem rectitudo determinatur per hoc quod consonat rationi
verae, ut prius dictum est, sequetur quaedam circulatio in dictis
determinationibus. Et ideo dicendum est, quod appetitus est finis et
eorum quae sunt ad finem: finis autem determinatus est homini a
natura, ut supra in III habitum est. Ea autem quae sunt ad finem,
non sunt nobis determinata a natura, sed per rationem investigantur;
sic ergo manifestum est quod rectitudo appetitus per respectum ad finem
est mensura veritatis in ratione practica. Et secundum hoc
determinatur veritas rationis practicae secundum concordiam ad appetitum
rectum. Ipsa autem veritas rationis practicae est regula rectitudinis
appetitus, circa ea quae sunt ad finem. Et ideo secundum hoc dicitur
appetitus rectus qui persequitur quae vera ratio dicit.
9. Videtur etiam hic esse dubium de hoc, quod prosequitur de
speculativo et practico intellectu quasi de duabus partibus supra
positis, scilicet scientifico et ratiocinativo, cum tamen supra dixit
esse diversas partes animae scientificum et rationativum, quod de
intellectu speculativo et practico ipse negat in III de anima.
Dicendum est ergo quod intellectus practicus principium quidem habet in
universali consideratione, et secundum hoc est idem subiecto cum
speculativo, sed terminatur eius consideratio in particulari
operabili. Unde philosophus dicit in tertio de anima, quod ratio
universalis non movet sine particulari, et secundum hoc rationativum
ponitur diversa pars animae a scientifico.
10. Deinde cum dicit: actus quidem igitur etc., ostendit quomodo
utraque ratio se habeat ad actum. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod mens est principium actus; secundo quae mens, ibi: mens
autem ipsa et cetera. Tertio ostendit circa qualia mens sit principium
actus, ibi: non est autem eligibile et cetera. Concludit ergo primo
ex his quae supra dicta sunt, quod ex quo electio est appetitus
consiliativus, sequitur, quod sit actus principium unde motus, idest
per modum causae efficientis, sed non cuius gratia, idest per modum
causae finalis. Dictum est enim in tertio de anima, quod appetitus
est movens in animalibus. Sed ipsius electionis sunt principia
appetitus et ratio quae est gratia alicuius, id est quae ordinatur ad
aliquod operabile sicut ad finem. Est enim electio appetitus eorum
quae sunt ad finem. Unde ratio proponens finem, et ex eo procedens ad
ratiocinandum et appetitus tendens in finem comparantur ad electionem
per modum causae. Et inde est, quod electio dependet et ab intellectu
sive mente et ab habitu morali, qui perficit vim appetitivam, ita quod
non est sine utroque eorum.
11. Et hoc probat per signum. Effectus enim electionis est actio,
ut dictum est. Actio autem bona et contrarium in actione, idest mala
actio, non potest esse sine mente et more, id est sine morali
quacumque dispositione ad appetitum pertinente. Unde nec electio bona
vel mala est sine mente et more.
12. Deinde cum dicit: mens autem ipsa etc., ostendit, quae mens
vel ratio sit principium actus. Et primo ostendit propositum.
Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod, vel
appetitivus et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis mens sit
principium actus, tamen mens ipsa, secundum se absolute considerata
idest ratio speculativa, nihil movet, quia nihil dicit de imitabili et
fugiendo, ut dicitur in III de anima, et sic non est principium
alicuius actus; sed solum illa quae est gratia huius, idest quae
ordinatur ad aliquod particulare operabile sicut ad finem; et haec est
mens vel ratio practica, quae quidem non solum principatur activae
operationi, quae non transit in exteriorem materiam, sed manet in
agente ut concupiscere et irasci: sed etiam factivae, quae transit in
exteriorem materiam sicut urere et secare.
13. Et hoc probat per hoc, quod omnis faciens, puta faber aut
aedificator, facit suum opus gratia huius, idest propter finem, et
non propter finem in universali, sed ad aliquid particulare quod est
factum, idest constitutum in exteriori materia, puta cultellus, aut
domus; et non est finis aliquid actum, idest aliquid agibile in agente
existens, puta recte concupiscere aut irasci; facit etiam omnis
faciens propter aliquid factum quod est alicuius, id est quod habet
aliquem usum, sicut usus domus est habitatio; et talis quidem est
finis facientis, scilicet factum et non actum. Ideo autem non actum,
quia in agibilibus ipsa bona actio est finis, puta bene concupiscere
vel bene irasci. Et sicut mens practica est gratia huius finis vel
facti vel actionis, ita etiam appetitus est alicuius particularis
finis.
14. Deinde cum dicit propter quod etc., infert quoddam corollarium
ex praemissis. Quia enim electio est principium actus et electionis
principia sunt appetitus et ratio sive intellectus aut mens, quae
mediante electione sunt principia actus, consequens est quod electio
vel sit intellectus appetitivus, ita scilicet quod electio sit
essentialiter actus intellectus, secundum quod ordinat appetitum; vel
sit appetitus intellectivus, ita scilicet quod electio sit
essentialiter actus appetitus, secundum quod dirigitur ab intellectu.
Et hoc verius est: quod patet ex obiectis. Obiectum enim electionis
est bonum et malum, sicut et appetitus; non autem verum et falsum,
quae pertinent ad intellectum. Et tale principium est homo, scilicet
agens, eligendo per intellectum et appetitum.
15. Deinde cum dicit: non est autem eligibile etc., ostendit
circa qualia mens sit principium actus per electionem. Et dicit quod
nihil factum, idest nullum praeteritum est eligibile, sicut nullus
eligit Ilion, idest Troiam fuisse captam. Cuius ratio est, quia
electio est appetitus praeconsiliati, ut dictum est. Nullus enim
consiliatur de facto, id est de praeterito, sed de futuro. Et hoc
probat: consilium non est nisi de aliquo contingenti, ut supra habitum
est. Factum autem id est praeteritum, non est contingens, quia non
contingit ipsum non fieri, idest quod non sit factum; et ad hoc
inducit verbum Agathonis qui recte dixit: quod solo isto posse
privatur Deus, ut faciat ingenita, id est non facta quae sunt facta.
Et hoc recte dixit.
16. Necesse est enim quod potestati cuiuslibet causae subsit omne
illud quod potest contineri sub proprio obiecto virtutis eius, sicut
ignis potest calefacere omne calefactibile. Virtus autem Dei, qui
est universalis causa entium, extendit se ad totum ens: unde solum
illud subtrahitur divinae potestati quod repugnat rationi entis, hoc
est quod implicat contradictionem; et tale est quod factum est non
fuisse. Eiusdem enim rationis est aliquid esse dum est, et fuisse dum
fuit; et non esse quod est, et non fuisse quod fuit.
17. Deinde cum dicit utrarumque utique etc., concludit ex
praemissis, quod cognitio veritatis est proprium opus utrarumque
particularum intellectus, scilicet practici et speculativi, vel
scientifici et ratiocinativi.
18. Deinde cum dicit secundum quos igitur etc., concludit
ultimum, quod illi habitus sunt virtutes ambabus partibus intellectus
secundum quos contingit verum dicere quod est bonum intellectivae
partis.
|
|