|
1. Incipientes igitur superius et cetera. Postquam philosophus
investigavit rationem secundum quam accipiendae sunt intellectuales
virtutes, hic iam incipit de ipsis intellectualibus virtutibus
determinare. Et primo determinat de virtutibus intellectualibus
principalibus. Secundo de virtutibus quibusdam adiunctis uni earum,
scilicet prudentiae, ibi, oportet autem assumere et cetera. Circa
primum duo facit. Primo enumerat intellectuales virtutes. Secundo
determinat de singulis earum, ibi, scientia quidem igitur quid est et
cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo posita est ratio accipiendi
virtutes intellectuales, debemus rursus incipere ab eo quod superius
determinatum est, ut sic tractemus de ipsis intellectualibus
virtutibus.
2. Dictum est enim prius, quod virtutes intellectuales sunt
habitus, quibus anima dicit verum. Sunt autem quinque numero quibus
anima semper dicit verum vel affirmando vel negando: scilicet ars,
scientia, prudentia, sapientia et intellectus. Unde patet quod ista
quinque sunt virtutes intellectuales. Ab horum autem numero excludit
suspicionem, quae per aliquas coniecturas habetur de aliquibus
particularibus factis; et opinionem quae per probabiles rationes
habetur de aliquibus universalibus. Quamvis enim per ista duo
quandoque verum dicatur tamen contingit quod eis quandoque dicitur
falsum, quod est malum intellectus, sicut verum est bonum ipsius; est
autem contra rationem virtutis ut sit principium mali actus. Et sic
patet quod suspicio et opinio non possunt dici intellectuales virtutes.
3. Deinde cum dicit: scientia quidem igitur etc., determinat de
virtutibus intellectualibus enumeratis. Et primo determinat de
singulis earum; secundo ostendit quae sit principalior inter eas,
ibi, et quemadmodum caput habens et cetera. Circa primum duo facit.
Primo determinat de virtutibus intellectualibus perficientibus
intellectum circa ea quae sunt ex principiis. Secundo determinat de
habitibus intellectualibus perficientibus intellectum circa prima
principia, ibi, quia scientia de universalibus et cetera. Circa
primum duo facit. Primo determinat de scientia quae perficit
intellectum circa necessaria. Secundo de habitibus perficientibus
intellectum circa contingentia, ibi: contingentis autem aliter habere
et cetera. Circa primum duo facit. Primo notificat scientiam ex
parte materiae. Secundo ex parte causae, ibi, adhuc docibilis omnis
et cetera.
4. Dicit ergo primo, quod manifestum potest esse quid sit scientia
ex his quae dicentur, si oportet per certitudinem scientiam
cognoscere, et non sequi similitudines, secundum quas scilicet
quandoque similitudinarie dicimus scire etiam sensibilia de quibus certi
sumus. Sed certa ratio scientiae hinc accipitur, quod omnes
suspicamur de eo quod scimus quod non contingit illud aliter se habere:
alioquin non esset certitudo scientis, sed dubitatio opinantis.
Huiusmodi autem certitudo, quod scilicet non possit aliter esse, non
potest haberi circa contingentia aliter se habere. Tunc enim solum
potest de eis certitudo haberi cum cadunt sub sensu. Sed quando fiunt
extra speculari, idest quando desinunt videri vel sentiri, tunc latent
utrum sint vel non sint, sicut patet circa hoc quod est sortem sedere.
Sic ergo patet quod omne scibile est ex necessitate. Ex quo concludit
quod sit aeternum; quia omnia quae sunt simpliciter ex necessitate,
sunt aeterna. Huiusmodi autem neque generantur neque corrumpuntur.
Talia ergo sunt de quibus est scientia.
5. Potest autem et de generabilibus et corruptibilibus esse aliqua
scientia, puta naturalis; non tamen secundum particularia quae
generationi et corruptioni subduntur, sed secundum rationes universales
quae sunt ex necessitate et semper.
6. Deinde cum dicit: adhuc docibilis etc., notificat scientiam per
causam. Et dicit quod omnis scientia videtur esse docibilis, id est
potens doceri; unde in I metaphysicae dicitur quod signum scientis est
posse docere. Per id enim quod est actu reducitur alterum de potentia
in actum. Et eadem ratione omne scibile est discibile ab eo, scilicet
qui est potentia sciens. Oportet autem quod omnis doctrina seu
disciplina fiat ex aliquibus praecognitis, sicut dictum est in
principio posteriorum analyticorum. Non enim possumus devenire in
cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum.
7. Est autem duplex doctrina ex praecognitis: una quidem per
inductionem, alia vero per syllogismum. Inductio autem inducitur ad
cognoscendum aliquod principium et aliquod universale in quod devenimus
per experimenta singularium, ut dicitur in principio metaphysicae; sed
ex universalibus principiis praedicto modo praecognitis procedit
syllogismus. Sic ergo patet quod sunt quaedam principia ex quibus
syllogismus procedit, quae non notificantur per syllogismum, alioquin
procederetur in infinitum in principiis syllogismorum, quod est
impossibile ut probatur in primo posteriorum. Sic ergo relinquitur
quod principiorum syllogismi sit inductio. Non autem quilibet
syllogismus est disciplinalis, quasi faciens scire, sed solus
demonstrativus, qui ex necessariis necessaria concludit.
8. Sic ergo manifestum est quod scientia est habitus demonstrativus,
idest ex demonstratione causatus, observatis omnibus illis quaecumque
circa scientiam demonstrativam determinata sunt in posterioribus
analyticis. Oportet enim, ad hoc quod aliquis sciat, quod principia
ex quibus scit (sint) per aliquem modum credita et cognita etiam magis
quam conclusiones quae sciuntur. Alioquin non per se, sed per
accidens habebit scientiam, inquantum scilicet potest contingere quod
istam conclusionem sciat per quaedam alia principia et non per ista quae
non magis cognoscit quam conclusionem. Oportet enim quod causa sit
potior effectu. Unde id quod est causa cognoscendi oportet esse magis
notum. Et ita per hunc modum determinatum est de scientia.
9. Deinde cum dicit contingentis autem etc., determinat de
habitibus qui perficiunt intellectum circa contingentia. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit duos esse habitus circa contingentia.
Secundo determinat de uno eorum, scilicet de arte, ibi, quia autem
aedificativa et cetera. Tertio determinat de altero, scilicet de
prudentia, ibi: de prudentia autem sic utique et cetera. Dicit ergo
primo, quod contingens aliter se habere dividitur in duo, quia aliquid
eius est agibile et aliquid est factibile, quod quidem cognoscitur per
hoc quod alterum est factio et alterum est actio.
10. Et his possumus assentire per rationes exteriores, idest per ea
quae determinata sunt extra istam scientiam, scilicet in IX
metaphysicae; ibi enim ostensa est differentia inter actionem et
factionem. Nam actio dicitur operatio manens in ipso agente, sicut
videre, intelligere et velle, factio autem dicitur operatio transiens
in exteriorem materiam ad aliquid formandum ex ea, sicut aedificare,
urere et secare. Quia ergo habitus distinguuntur secundum obiecta,
consequens est quod habitus qui est activus cum ratione, scilicet
prudentia, sit alius ab habitu factivo qui est cum ratione qui est
ars; et quod unus eorum non contineatur sub alio, sicut neque actio et
factio continentur sub invicem, quia neque actio est factio, neque
factio est actio. Distinguuntur enim oppositis differentiis, ut ex
dictis patet.
11. Est autem considerandum quod quia contingentium cognitio non
potest habere certitudinem veritatis repellentem falsitatem, ideo
quantum ad solam cognitionem pertinet, contingentia praetermittuntur ab
intellectu qui perficitur per cognitionem veritatis. Est autem utilis
contingentium cognitio secundum quod est directiva humanae operationis
quae circa contingentia est. Et ideo contingentia divisit tractans de
intellectualibus virtutibus solum secundum quod subiiciuntur humanae
operationi. Unde et solae scientiae practicae sunt circa
contingentia, inquantum contingentia sunt, scilicet in particulari.
Scientiae autem speculativae non sunt circa contingentia nisi secundum
rationes universales, ut supra dictum est.
12. Deinde cum dicit: quia autem aedificativa etc., determinat de
arte. Et primo de ipsa arte secundum se; secundo de arte per
comparationem ad oppositum eius, ibi, ars quidem igitur et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit ars. Secundo quae
sit artis materia, ibi, est autem ars omnis et cetera. Primum
manifestat per inductionem. Videmus enim quod aedificativa est ars
quaedam, et iterum quod est habitus quidam ad faciendum aliquid cum
ratione. Et nulla ars invenitur cui hoc non conveniat, quod scilicet
sit habitus factivus cum ratione, neque invenitur talis habitus
factivus, scilicet cum ratione, qui non sit ars. Unde manifestum est
quod idem est ars et habitus factivus cum vera ratione.
13. Deinde cum dicit: est autem ars etc., determinat materiam
artis. Et circa hoc tria facit: primo ponit artis materiam; secundo
ostendit a quibus differat secundum suam materiam, ibi, neque enim de
his etc.; tertio ostendit cum quo conveniat in materia, ibi, et
secundum modum quemdam et cetera. Circa materiam autem artis duo est
considerare, scilicet ipsam actionem artificis quae per artem
dirigitur, et opus quod est per artem factum. Est autem triplex
operatio artis. Prima quidem est considerare qualiter aliquid sit
faciendum. Secunda autem est operari circa materiam exteriorem.
Tertia autem est constituere ipsum opus. Et ideo dicit quod omnis ars
est circa generationem, id est circa constitutionem et complementum
operis, quod primo ponit tamquam finem artis: et est etiam circa
artificiare, id est circa operationem artis qua disponit materiam, et
est etiam circa speculari qualiter aliquid fiat per artem.
14. Ex parte vero ipsius operis duo est considerare. Quorum primum
est quod ea quae fiunt per artem humanam sunt contingentia esse et non
esse. Quod patet ex hoc, quod quando fiunt incipiunt esse de novo.
Secundum est quod principium generationis artificialium operum est in
solo faciente quasi extrinsecum ab eis, sed non in facto quasi
intrinsecum.
15. Deinde cum dicit neque enim de his etc., manifestat quod
dictum est, ostendens differentiam artis ad tria. Primo quidem ad
scientias divinas et mathematicas, quae sunt de his quae ex necessitate
sunt vel fiunt, de quibus non est ars.
16. Secundo ibi: neque de his etc., ostendit differentiam ad
scientiam naturalem, quae est de his quae sunt secundum naturam, de
quibus non est ars. Habent enim ea, quae sunt secundum naturam, in
seipsis principium motus, ut dicitur in II physicorum, quod non
competit operibus artis, ut dictum est.
17. Tertio ibi: quia autem etc., ostendit differentiam artis ad
prudentiam. Et dicit, quod quia actio et factio sunt altera invicem,
necesse est quod ars sit factionis directiva et non actionis, cuius est
directiva prudentia.
18. Deinde cum dicit: et secundum modum quendam etc., ostendit
cum quo conveniat ars in materia. Et dicit quod fortuna et ars sunt
circa eadem secundum aliquem modum; utraque enim est circa ea quae
fiunt per intellectum; sed ars cum ratione, fortuna sine ratione. Et
hanc convenientiam Agathon designavit dicens, quod ars dilexit
fortunam, et fortuna artem, inquantum scilicet in materia conveniunt.
19. Deinde cum dicit: ars quidem igitur etc., determinat de arte
per comparationem ad eius oppositum. Et dicit, quod sicut ars, ut
praedictum est, est quidam habitus factivus cum vera ratione, ita
athennia, id est inertia, e contrario est habitus factivus cum ratione
falsa circa contingens aliter se habere.
|
|