|
1. De prudentia autem sic utique assumamus et cetera. Postquam
philosophus determinavit de arte, hic determinat de prudentia. Et
primo ostendit quid sit prudentia. Secundo ostendit quid sit subiectum
eius, ibi: duabus autem entibus et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quid sit prudentia; secundo ostendit differentiam eius
ab arte, quantum ad rationem virtutis, ibi, sed tamen artis quidem et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quis sit prudens.
Secundo, quid sit prudentia, ibi, consiliatur autem nullus et
cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat modum agendi. Et
dicit, quod sic oportet assumere de prudentia quid sit, considerando
qui dicantur prudentes.
2. Secundo ibi: videtur autem prudentis esse etc., ostendit qui
sint prudentes. Et dicit quod ad prudentem videtur pertinere, quod
sit potens ex facultate habitus bene consiliari circa propria bona et
utilia, non quidem in aliquo particulari negotio, puta qualia sint
bona vel utilia ad sanitatem vel fortitudinem corporalem; sed circa ea
quae sunt bona et utilia ad hoc quod tota humana vita sit bona.
3. Tertio ibi: signum autem etc., manifestat quod dictum est per
signum: quia scilicet illi dicuntur prudentes non simpliciter, sed
circa aliquid determinatum, qui possunt bene ratiocinari de his quae
sunt bona et utilia ad aliquem finem determinatum, dummodo ille finis
sit bonus; quia ratiocinari de his quae pertinent ad malum finem est
contrarium prudentiae, et dummodo hoc sit circa ea quorum non est ars;
quia bene ratiocinari de huiusmodi non pertinet ad prudentiam, sed ad
artem. Si ergo ille qui est bene consiliativus ad aliquid particulare
est prudens particulariter in aliquo negotio; consequens est, quod
ille sit totaliter et simpliciter prudens qui est bene consiliativus de
his quae pertinent ad totam vitam.
4. Deinde cum dicit consiliatur autem etc., ostendit quid sit
prudentia. Et primo ponit definitionem prudentiae. Secundo
manifestat eam per signa, ibi, propter quod Periclea et tales et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit ex praedictis
differentiam prudentiae ad alios habitus supra positos, scilicet
scientiam et artem. Secundo concludit definitionem prudentiae, ibi,
relinquitur ergo et cetera. Tertio assignat rationem cuiusdam quod
dixerat, ibi: factionis quidem enim et cetera. Dicit ergo primo,
quod nullus consiliatur, neque de his quae sunt simpliciter
impossibilia aliter se habere, neque de his quae sunt impossibilia
agere illi. Accipiamus ergo ea quae supra dicta sunt: scilicet quod
scientia est per demonstrationem: et iterum, quod demonstratio non
potest esse de his quorum principia contingit aliter se habere, quia si
principia possunt aliter se habere, omnia quae ex principiis illis
consequuntur possunt aliter se habere non enim potest esse quod
principia debilius esse habeant, quam ea quae sunt ex principiis.
Coniungamus autem cum his ea quae nunc dicta sunt, scilicet quod
consilium non sit de his quae sunt ex necessitate, et quod prudentia
sit circa consiliabilia; quia dictum est supra, quod prudentis est
bene consiliari. Ex quibus omnibus sequitur quod prudentia, neque sit
scientia, neque ars.
5. Et quod non sit scientia, patet per hoc quod agibilia de quibus
est consilium et circa quae est prudentia, contingit aliter se habere,
et circa talia non est scientia. Quod autem prudentia non sit ars,
patet per hoc, quod aliud est genus actionis et factionis. Unde
prudentia quae est circa actiones, differt ab arte quae est circa
factiones.
6. Deinde cum dicit relinquitur ergo etc., concludit ex praemissis
definitionem prudentiae. Et dicit, quod ex quo prudentia non est
scientia, quae est habitus demonstrativus circa necessaria; et non est
ars, quae est habitus cum ratione factivus; relinquitur, quod
prudentia sit habitus cum vera ratione activus, non quidem circa
factibilia, quae sunt extra hominem, sed circa bona et mala ipsius
hominis.
7. Deinde cum dicit factionis quidem enim etc., assignat rationem
eius quod dixerat: scilicet quod prudentia sit habitus activus circa
hominis bona et mala. Manifestum est enim, quod semper finis
factionis est aliquid alterum ab ipsa factione, sicut finis
aedificationis est aedificium constructum. Ex quo patet, quod bonum
ipsius factionis non est in faciente, sed in facto. Sic igitur ars,
quae est circa factiones, non est circa hominis bona vel mala, sed
circa bona vel mala artificiatorum. Sed finis actionis non semper est
aliquid alterum ab actione, quia quandoque euprasia, idest bona
operatio est finis ipsi, idest sibimet, vel etiam agenti: quod tamen
non est semper, nihil enim prohibet unam actionem ordinari ad aliam
sicut ad finem: sicut consideratio effectuum ordinatur ad
considerationem causae. Finis autem est bonum uniuscuiusque. Et sic
patet, quod bonum actionis est in ipso agente. Unde prudentia, quae
est circa actiones, dicitur esse circa hominis bona.
8. Deinde cum dicit propter quod Periclea etc., manifestat
definitionem propositam per duo signa. Quorum primum est, quod quia
prudentia est circa hominis bona et mala, propter hoc quendam qui
dicebatur Pericles et alios similes existimamus esse prudentes, ex eo
quod possunt considerare quae sint bona non solum sibiipsis, sed etiam
aliis. Tales autem, scilicet qui sibi et aliis possunt bona
speculari, existimamus oeconomicos idest dispensatores domorum, et
politicos, id est gubernatores civitatum.
9. Secundum signum ponit ibi, hinc et temperantiam et cetera. Et
dicit quod quia prudentia est circa bona vel mala agibilia, inde est
quod temperantia vocatur in Graeco soffrosini, quasi salvans mentem,
a qua etiam prudentia dicitur fronesis. Temperantia autem, in quantum
moderatur delectationes et tristitias tactus, salvat talem
existimationem, quae scilicet est circa agibilia quae sunt hominis bona
vel mala. Et hoc patet per contrarium: quia delectabile et triste
quod moderatur temperantia, non corrumpit, scilicet totaliter, neque
pervertit, in contrarium deducendo, quamcumque existimationem, puta
speculativam, scilicet quod triangulus habeat vel non habeat tres
angulos aequales duobus rectis. Sed delectatio et tristitia corrumpit
et pervertit existimationes quae sunt circa iudicia operabilium.
10. Qualiter fiat talis corruptio, ostendit consequenter.
Manifestum est enim quod principia operabilium sunt fines, cuius
gratia fiunt operabilia, qui ita se habent in operabilibus sicut
principia in demonstrabilibus, ut habetur in secundo physicorum.
Quando autem est vehemens delectatio vel tristitia, apparet homini
quod illud sit optimum per quod sequitur delectationem et fugit
tristitiam: et ita corrupto iudicio rationis non apparet homini verus
finis qui est principium prudentiae circa operabilia existentis, nec
appetit ipsum, neque etiam videtur sibi quod oporteat omnia eligere et
operari propter verum finem, sed magis propter delectabile. Quaelibet
enim malitia, idest habitus vitiosus, corrumpit principium, inquantum
corrumpit rectam existimationem de fine. Hanc autem corruptionem
maxime prohibet temperantia.
11. Et sic concludit ex praedictis signis, quod necesse est
prudentiam esse habitum operativum circa humana bona cum ratione vera.
12. Deinde cum dicit: sed tamen artis etc., ostendit differentiam
duplicem inter artem et prudentiam, secundum rationem virtutis
humanae. Quarum prima est, quod circa artem requiritur virtus
moralis, quae scilicet rectificet usum eius. Potest enim esse quod
aliquis habet habitum artis quo potest bonam domum aedificare, tamen
non vult propter aliquam aliam malitiam. Sed virtus moralis, puta
iustitia, facit quod artifex recte arte sua utetur. Sed circa usum
prudentiae non requiritur aliqua virtus moralis. Dictum est enim quod
principia prudentiae sunt fines, circa quos conservatur rectitudo
iudicii per virtutes morales. Unde prudentia, quae est circa humana
bona, ex necessitate habet secum adiunctas virtutes morales tamquam
salvantes sua principia; non autem ars quae est circa bona exteriora,
sed postquam iam habetur ars, adhuc requiritur virtus moralis quae
rectificet usum eius.
13. Secundam differentiam ponit ibi: et in arte quidem et cetera.
Manifestum est enim quod si aliquis peccat in arte ex propria
voluntate, reputatur melior artifex quam si hoc non faciat sponte,
quia tunc videretur ex imperitia artis procedere; sicut patet de his
qui loquuntur incongrue propria sponte. Sed circa prudentiam minus
laudatur qui volens peccat quam qui nolens, sicut et circa virtutes
morales. Et hoc ideo quia ad prudentiam requiritur rectitudo appetitus
circa fines, ad hoc quod sint ei salva sua principia. Ex quo patet,
quod prudentia non est ars, quasi in sola veritate rationis
consistens: sed est virtus ad modum moralium virtutum requirens
rectitudinem appetitus.
14. Deinde cum dicit: duabus autem entibus etc., ostendit quid
sit subiectum prudentiae. Et dicit quod cum duae sint partes animae
rationalis, quarum una dicitur scientificum et alia ratiocinativum sive
opinativum, manifestum est quod prudentia est virtus alterius horum,
scilicet opinativi. Opinio enim est circa ea quae contingit aliter se
habere, sicut et prudentia. Et tamen quamvis prudentia sit in hac
parte rationis sicut in subiecto, ratione cuius dicitur virtus
intellectualis; non tamen est cum sola ratione sicut ars vel scientia,
sed requirit rectitudinem appetitus. Et huius signum est, quia
habitus qui est in sola ratione potest oblivioni tradi, sicut ars et
scientia, nisi sit habitus naturalis, sicut intellectus: prudentia
non traditur oblivioni per dissuetudinem, aboletur cessante appetitu
recto qui. Quandiu manet, facit rationem continue exerceri circa ea
quae sunt prudentiae, ita quod oblivio subrepere non potest.
|
|