|
1. Quia autem scientia de universalibus et cetera. Postquam
philosophus determinavit de virtutibus intellectualibus quae perficiunt
intellectum circa ea quae sunt ex principiis, hic determinat de
virtutibus intellectualibus perficientibus intellectum circa ipsa
principia. Et primo quidem determinat de intellectu, qui est circa
principia demonstrationis. Secundo determinat de sapientia quae est
circa principia entium, ibi, sapientiam autem in artibus et cetera.
Ostendit ergo primo, quod praeter alias virtutes intellectuales,
necesse est esse intellectum circa principia demonstrationis. Est enim
scientia quaedam existimatio de universalibus et de his quae sunt ex
necessitate particularia enim et contingentia non possunt attingere ad
certitudinem scientiae, quia non sunt nota nisi secundum quod cadunt
sub sensu.
2. Est autem tertio considerandum circa scientiam quod eorum quae
demonstrantur (et) ipsius scientiae quae est circa demonstrabilia
necesse est esse quaedam principia quod ex hoc patet: quod scientia est
cum ratione demonstrativa procedente ex principiis in conclusiones.
Quia ergo ita se habet circa scientiam, necesse est quod principiorum
scientiae neque sit scientia, neque ars, neque prudentia, de quibus
iam dictum est.
3. Quod autem horum non sit scientia, patet: quia id de quo est
scientia est demonstrabile, prima autem demonstrationum principia non
sunt demonstrabilia, alioquin procederetur in infinitum. Quod autem
non sit horum principiorum ars vel prudentia, patet per hoc quod hae
duae virtutes sunt circa ea quae contingit aliter se habere, quod non
potest dici de principiis demonstrationis. Oportet enim ea esse
certiora conclusionibus quae sunt ex necessitate. Ex hoc etiam patet
quod horum principiorum non potest esse sapientia, quae est alia virtus
intellectualis, de qua post dicetur; quia ad sapientem pertinet quod
habeat demonstrationem de aliquibus rebus, idest de primis causis
entium; principia autem sunt indemonstrabilia, ut dictum est.
4. Si ergo virtutes intellectuales quibus ita verum dicimus quod eis
nunquam subest mendacium, sive circa necessaria quae non contingit
aliter se habere, sive circa contingentia, sunt isti habitus,
scientia, prudentia (sub qua comprehendit artem quae est etiam circa
contingentia), et iterum sapientia et intellectus: cum nullum trium
quae sunt prudentia, sapientia et scientia, possit esse circa
principia indemonstrabilia, ut ex praedictis patet; relinquitur quod
horum principiorum sit intellectus.
5. Accipitur autem hic intellectus non pro ipsa potentia
intellectiva, sed pro habitu quodam quo homo ex virtute luminis
intellectus agentis naturaliter cognoscit principia indemonstrabilia.
Et satis congruit nomen. Huiusmodi enim principia statim cognoscuntur
cognitis terminis. Cognito enim quid est totum et quid pars, statim
scitur quod omne totum est maius sua parte. Dicitur autem intellectus
ex eo quod intus legit intuendo essentiam rei. Unde et in tertio de
anima dicitur, quod obiectum proprium intellectus est quod quid est.
Et sic convenienter cognitio principiorum quae statim innotescunt
cognito quod quid est circa terminos intellectus nominatur.
6. Deinde cum dicit sapientiam autem etc., determinat de
sapientia. Et primo ostendit quid sit sapientia. Secundo infert
quoddam correlarium ex dictis, ibi: oportet ergo sapientem et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid dicatur sapientia
particulariter sumpta. Et secundo ex hoc quid sit sapientia
simpliciter, ibi, esse autem quosdam et cetera. Dicit ergo primo,
quod inter artes nos assignamus nomen sapientiae certissimis artibus,
quae scilicet cognoscentes primas causas in genere alicuius artificii
dirigunt alias artes quae sunt circa idem genus; sicut architectonica
ars dirigit manualiter operantes. Et secundum hunc modum dicimus
Phydiam fuisse sapientem latomum, id est lapidum incisorem, et
Policlitum sapientem statuificum, idest factorem statuarum: ubi nihil
aliud dicimus sapientiam, quam virtutem artis, idest ultimum et
perfectissimum in arte, quando scilicet aliquis attingit ad id quod est
ultimum et perfectissimum in arte. Hoc enim est virtus uniuscuiusque
rei, ut dicitur in I de caelo et mundo.
7. Deinde cum dicit: esse autem quosdam etc., ostendit quid sit
sapientia simpliciter dicta. Et dicit quod sicut existimamus quosdam
esse sapientes in aliquo artificio, ita etiam existimamus quosdam esse
sapientes totaliter, idest respectu totius generis entium et non
secundum aliquam partem, etiam si non sint sapientes circa aliquod
aliud artificium; sicut Homerus dicit de quodam quod dii eum posuerant
non fossorem neque aratorem neque aliquod aliud particulare artificium
sapientem, sed sapientem simpliciter. Unde manifestum est, quod
sicut ille qui est sapiens in aliquo artificio est certissimus in illa
arte, ita illa quae est sapientia simpliciter est certissima inter
omnes scientias, inquantum scilicet attingit ad prima principia
entium, quae secundum se sunt notissima, quamvis aliqua eorum,
scilicet immaterialia, sint minus nota quoad nos. Universalissima
autem principia sunt etiam quoad nos magis nota, sicut ea quae
pertinent ad ens inquantum est ens: quorum cognitio pertinet ad
sapientiam simpliciter dictam, ut patet in quarto metaphysicae.
8. Deinde cum dicit: oportet ergo etc., infert quoddam corollarium
ex dictis. Et dicit quod quia sapientia est certissima, principia
autem demonstrationum sunt certiora conclusionibus, oportet quod
sapiens non solum sciat ea quae ex principiis demonstrationum
concluduntur circa ea de quibus considerat; sed etiam quod verum dicat
circa ipsa principia, non quidem quod demonstret ea, sed in quantum ad
sapientem pertinet notificare communia, puta totum et partem, aequale
et inaequale, et alia huiusmodi, quibus cognitis statim principia
demonstrationum innotescunt; unde et ad huiusmodi sapientem pertinet
disputare contra negantes principia, ut patet in quarto metaphysicae.
9. Sic ergo ulterius concludit, quod sapientia, inquantum dicit
verum circa principia, est intellectus; inquantum autem scit ea quae
ex principiis concluduntur, est scientia. Distinguitur tamen a
scientia communiter sumpta, propter eminentiam quam habet inter alias
scientias: est enim virtus quaedam omnium scientiarum.
|
|