|
1. Et quemadmodum caput habens et cetera. Postquam philosophus
determinavit de singulis virtutibus intellectualibus, hic ostendit quae
sit praecipua inter eas. Et primo ostendit, quae sit praecipua
simpliciter. Secundo, quae sit praecipua in genere agibilium
humanorum, ibi, erit autem utique quaedam et hic et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit, quod sapientia sit simpliciter
praecipua inter omnes. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis,
manifestans per signum quoddam ea quae dicta sunt, ibi, propter quod
Anaxagoram et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo excludit errorem contrarium, ibi, inconveniens
enim et cetera. Tertio concludit veritatem, ibi, ex dictis utique
manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod sapientia non est
qualiscumque scientia, sed scientia rerum honorabilissimarum, id est
divinarum, ac si ipsa habeat rationem capitis inter omnes scientias.
Sicut enim per sensus, qui sunt in capite, diriguntur motus et
operationes omnium aliorum membrorum, ita sapientia dirigit omnes alias
scientias, dum ab ea omnes aliae sua principia supponunt.
2. Deinde cum dicit inconveniens enim etc., excludit quorumdam
errorem, qui attribuebant principalitatem inter omnes scientias
politicae, per quam gubernatur multitudo, vel prudentiae per quam
aliquis gubernat seipsum, attendentes ad utilitatem magis, quam ad
scientiae dignitatem. Scientiae enim speculativae, ut dicitur in
principio metaphysicae non quaeruntur quasi ad aliquid utiles, sed
sicut per se honorabiles. Unde circa hoc duo facit. Primo excludit
hunc errorem. Secundo removet quamdam obiectionem, ibi, si autem,
quoniam optimum et cetera. Circa primum ponit duas rationes.
3. Circa quarum primam dicit, quod inconveniens est si quis
politicam vel prudentiam aestimet esse scientiam studiosam, idest
optimam inter scientias. Quod quidem esse non posset nisi homo esset
optimum eorum quae sunt in mundo. Scientiarum enim una est melior et
honorabilior altera ex eo quod est meliorum et honorabiliorum, ut
dicitur in primo de anima. Hoc autem est falsum quod homo sit optimum
eorum quae sunt in mundo. Ergo neque politica seu prudentia, quae
sunt circa res humanas, sunt optimae inter scientias.
4. Secundam rationem ponit ibi si utique sanum et cetera. Quae
quidem procedit ex hoc, quod quaedam sunt quorum ratio consistit in
proportione et habitudine ad aliquid. Et ideo huiusmodi non possunt
esse eadem quantum ad omnia; sicut patet quod non idem est sanum et
bonum hominibus et piscibus. Quaedam vero dicuntur absolute, sicut
album in coloribus et rectum in figuris. Et quia sapientia est de his
quae in se et absolute sunt talia (est enim de primis entium),
oportet ab omnibus dici quod idem sit quod est sapiens in omnibus, et
quod sit eadem sapientia simpliciter respectu omnium. Sed id quod est
prudens oportet quod sit alterum apud diversos, propter hoc, quod
prudentia dicitur secundum proportionem et habitudinem ad aliquid.
Ille enim qui potest bene speculari singula quae pertinent ad seipsum,
dicitur esse prudens, et tali conceditur sive attribuitur prudentia.
Et inde est, quod per quandam similitudinem homines dicunt quasdam
bestias esse prudentes, quaecumque scilicet videntur habere quamdam
potentiam provisivam circa propriam vitam, non quidem ex ratione, quod
proprie ad prudentiam pertinet. Sic igitur manifestum est quod
sapientia, quae est praecipua inter omnes, non est idem quod
politica.
5. Si enim poneremus quod illa scientia, quae est circa utilia
qualis est politica, esset sapientia quae est omnium caput, sequeretur
quod essent multae sapientiae. Non enim potest esse una aliqua ratio
circa ea quae sunt bona omnibus animalibus; sed oportet, quod circa
singula animalia sit altera consideratio considerans quid sit bonum
unicuique. Et eadem ratio est de medicina, quae non potest esse una
omnium. Dictum est enim supra, quod sicut sanum, ita et bonum est
alterum hominibus et piscibus. Oportet autem esse solam unam
sapientiam, quia ad eam pertinet considerare ea quae sunt communia
omnibus entibus. Unde relinquitur, quod politica, quae est
gubernativa humanae multitudinis, non potest esse sapientia
simpliciter; et multo minus prudentia communiter dicta, quae est
gubernativa unius.
6. Deinde cum dicit: si autem quoniam etc., excludit quamdam
obiectionem. Posset enim aliquis dicere, politicam seu prudentiam,
cum sit de rebus humanis, esse praecipuam, quia homo est excellentior
inter alia animalia. Sed hoc nihil refert ad propositum: quia quaedam
alia secundum suam naturam sunt multum diviniora propter sui
excellentiam, quam homo. Et ut taceamus de Deo et substantiis
separatis quae non subiacent sensibus, etiam ipsa quae manifestissima
sunt sensui, ex quibus mundus constat, scilicet caelestia corpora,
sunt homine potiora, sive comparemus corpus corpori, sive comparemus
substantias moventes animae humanae.
7. Deinde cum dicit: ex dictis utique manifestum etc., concludit
veritatem intentam, scilicet quod sapientia sit scientia et
intellectus, ut prius dictum est, non circa quaecumque, sed circa
honorabilissima. Et hoc est ex dictis manifestatum, quia, si aliqua
scientia esset honorabilior, hoc praecipue conveniret politicae et
prudentiae, quod supra est improbatum.
8. Deinde cum dicit propter quod Anaxagoram etc., infert quoddam
corollarium ex praemissis; per quod manifestantur quaedam quae dicta
sunt. Et circa hoc duo facit. Primo inducit corollarium. Secundo
manifestat quandam partem ipsius, ibi: neque enim prudentia et
cetera. Dicit ergo primo quod quia prudentia est circa bona humana
sapientia autem circa ea quae sunt homine meliora, inde est, quod
homines dicunt Anaxagoram, et quemdam alium philosophum qui vocabatur
Thales, et alios similes esse quidem sapientes, non autem prudentes,
eo quod homines vident eos ignorare ea quae sunt sibi ipsis utilia, et
dicunt eos scire quaedam superflua, id est inutilia, et admirabilia,
quasi excedentia communem hominum notitiam, et difficilia, quia
indigent diligenti inquisitione, et divina propter nobilitatem
naturae.
9. Ponit autem specialiter exemplum de Thale et Anaxagora, qui
specialiter super hoc reprehensi fuerunt. Cum enim Thales exiret
domum, ut astra consideraret, incidit in foveam; eoque lugente,
dixit ad eum quaedam vetula: tu quidem, o Thales, quae ante pedes
nequis videre et quae in caelo sunt putas cognoscere? Anaxagoras
etiam, cum nobilis et dives esset, paterna bona suis dereliquit, et
speculationi naturalium se dedit, non curans de politicis, unde ut
negligens reprehendebatur. Et dicenti sibi: non est tibi curae
patria?, Respondit: mihi patria valde curae est, ostenso caelo.
10. Ideo autem homines dicunt eos scire inutilia, quia non
inquirunt de bonis humanis, propter quod etiam non dicuntur esse
prudentes. Nam prudentia est circa bona humana, de quibus contingit
consiliari. Prudentis autem maxime videtur esse opus bene consiliari.
Nullus autem consiliatur de necessariis, quae impossibile est aliter
se habere, cuiusmodi sunt res divinae de quibus sapientes praedicti
considerant. Neque etiam potest esse consilium de quibuscumque rebus
non ordinatis ad aliquem finem, qui est operabile bonum, de quibus
considerant scientiae speculativae, etiam si sint circa corruptibilia.
Ille autem est simpliciter bonus consiliator, et per consequens
prudens, qui ratiocinando potest coniicere quid sit optimum homini ad
operandum.
11. Deinde cum dicit neque enim prudentia etc., manifestat quiddam
quod dixerat, assignans scilicet rationem quare prudentia sit circa
operabilia. Prudentia enim non considerat solum universalia, in
quibus non est actio; sed oportet quod cognoscat singularia, eo quod
est activa, idest principium agendi. Actio autem est circa
singularia. Et inde est, quod quidam non habentes scientiam
universalium sunt magis activi circa aliqua particularia, quam illi qui
habent universalem scientiam, eo quod sunt in aliis particularibus
experti. Puta si aliquis medicus sciat quod carnes leves sunt bene
digestibiles et sanae, ignoret autem quales carnes sint leves; non
poterit facere sanitatem. Sed ille qui scit quod carnes volatilium
sunt leves et sanae, magis poterit sanare. Quia igitur prudentia est
ratio activa, oportet quod prudens habeat utramque notitiam, scilicet
et universalium et particularium; vel, si alteram solum contingat
ipsum habere, magis debet habere hanc, scilicet notitiam
particularium, quae sunt propinquiora operationi.
|
|