|
1. Erit autem utique quaedam et cetera. Postquam philosophus
ostendit quid sit praecipuum simpliciter inter omnes virtutes
intellectuales, hic ostendit quid sit praecipuum circa res humanas.
Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quiddam quod supra
dixerat, ibi, signum autem est eius et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum,
ibi: est autem (et) politica etc.; tertio excludit quendam
errorem, ibi: et videtur quae circa seipsum et cetera. Dicit ergo
primo, quod quamvis in cognitione rerum humanarum non consistat
sapientia quae est simpliciter principalis inter omnia, tamen est
quaedam architectonica, idest principativa et dominativa ratio sive
notitia hic, idest in genere rerum humanarum.
2. Deinde cum dicit: est autem et politica etc., manifestat
propositum, distinguens ea quae pertinent ad notitiam rerum humanarum.
Et primo distinguit politicam et prudentiam. Secundo determinat de
politica, ibi, eius autem quae circa civitatem etc.; tertio
determinat de prudentia, ibi, videtur autem et prudentia et cetera.
Dicit ergo primo quod politica et prudentia sunt idem habitus secundum
substantiam, quia utraque est recta ratio rerum agibilium circa humana
bona vel mala; sed differunt secundum rationem. Nam prudentia est
recta ratio agibilium circa unius hominis bona vel mala, idest
suiipsius. Politica autem circa bona vel mala totius multitudinis
civilis. Ex quo patet quod ita se habet politica ad prudentiam, sicut
iustitia legalis ad virtutem, ut supra in quinto habitum est. Positis
autem duobus extremis, intelligitur medium, scilicet oeconomica quae
medium est inter unum hominem et civitatem.
3. Deinde cum dicit: eius autem quae circa civitatem etc.,
determinat de politica. Et distinguit eam in duas partes; dicens quod
eius habitus qui est circa totam civitatem, una pars est quasi
prudentia architectonica, quae dicitur legis positiva. Dicitur enim
ars architectonica quae determinat aliis quid sit agendum. Unde
principes imponentes legem suis subditis, ita se habent in civilibus
sicut architectores in artificialibus. Et propter hoc ipsa lex
positiva, idest ratio recta secundum quam principes leges rectas
ponunt, dicitur architectonica prudentia. Alia autem pars politicae
communi nomine vocatur politica, quae scilicet consistit circa
singularia operabilia; leges enim comparantur ad opera humana, sicut
universalia ad particularia, ut de iustis legalibus dictum est in
quinto. Et sicut legis positiva est praeceptiva, ita et politica est
activa et conservativa eorum quae lege ponuntur.
4. Et hoc patet, quia ad huiusmodi politicam executivam pertinet
sententia: quae nihil est aliud quam applicatio rationis universalis ad
aliquod particulare operabile, non enim dicitur sententia nisi de
aliquo operabili. Et quia omne operabile est singulare, inde est quod
sententia est alicuius extremi, idest singularis: quod dicitur
extremum, quia et ab eo incipit nostra cognitio ad universalia
procedere, et ad ipsum terminatur in via descensus. Potest etiam et
ipsa sententia dici extrema, quia est applicatio legis universaliter
positae ad singulare operabile. Et quia ista executiva legis positae
retinet sibi commune nomen politicae, inde est quod isti soli qui
exequuntur leges positas dicuntur conversari civiliter, quia isti soli
operantur in civilibus, sicut chiroteginae, id est manuales
artifices, in artificialibus; et comparantur ad legis positores,
sicut ad architectores.
5. Deinde cum dicit: videtur autem etc., agit de prudentia. Et
primo ostendit quae dicatur prudentia. Secundo infert quoddam
corollarium ex dictis, ibi, species quidem igitur et cetera. Dicit
ergo primo, quod quamvis politica tam legis positiva quam executiva sit
prudentia, tamen maxime videtur esse prudentia quae est circa unum
tantum, scilicet circa seipsum. Et talis ratio suiipsius gubernativa
retinet sibi commune nomen prudentiae; quia aliae partes prudentiae
habent propria nomina, quibus nominantur; earum enim quaedam quidem
dicitur yconomia, id est prudentia dispensativa domus; quaedam vero
dicitur legis positio, idest prudentia ponendi leges; quaedam vero est
politica, idest prudentia exequendi leges, et quaelibet harum
dividitur in consiliativam et iudicativam. Oportet enim in
agibilibus, primo per inquisitionem consilii aliquid invenire, secundo
de inventis iudicare.
6. Est autem considerandum, quod sicut supra dictum est, prudentia
non est in ratione solum, sed habet aliquid in appetitu. Omnia ergo
de quibus hic fit mentio, in tantum sunt species prudentiae, inquantum
non in ratione sola consistunt, sed habent aliquid in appetitu.
Inquantum enim sunt in sola ratione, dicuntur quaedam scientiae
practicae, scilicet Ethica oeconomica et politica.
7. Est etiam considerandum, quod quia totum principalius est parte
et per consequens civitas quam domus, et domus quam unus homo, oportet
quod prudentia politica sit principalior quam oeconomica, et haec quam
illa quae est suiipsius directiva. Unde et legis positiva est
principalior inter partes politicae et simpliciter praecipua circa omnia
agibilia humana.
8. Deinde cum dicit: species quidem igitur etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Et dicit quod ex quo prudentia quae est circa
seipsum est pars communis prudentiae, consequens est quod scire ea quae
sunt sibi ipsi bona, quod pertinet ad hanc prudentiam, sit quaedam
species cognitionis humanae quae habet multam differentiam vel ab aliis
speciebus cognitionis humanae vel propter diversitatem eorum quae ad
unum hominem pertinent.
9. Deinde cum dicit: et videtur quae circa se ipsum etc., excludit
quemdam errorem. Et primo ponit ipsum. Secundo inducit probationem
eius, ibi, propter quod et Euripides et cetera. Tertio solvit
improbans errorem, ibi, quamvis forte et cetera. Dicit ergo primo,
quod quibusdam videtur solus ille esse prudens qui habet scientiam et
exercitium circa ea quae ad seipsum pertinent. Illi autem qui sunt
politici non videntur esse prudentes, sed magis polipragmones, idest
intromittentes se de multis, scilicet quae ad multitudinem pertinent.
10. Deinde cum dicit propter quod et Euripedes etc., inducit
probationem praedicti erroris. Et primo quidem per dictum Euripidis
poetae, qui inducit quemdam pro sua civitate militantem talia
dicentem: qualiter ego essem prudens, cui, scilicet mihi, aderam
innegotiose, idest cum ego mea negotia non tractarem, sed quum sim
numeratus inter multos, participo militia aequali mihi et aliis?
11. Secundo ibi: superfluos enim etc., inducit ad idem rationem.
Et dicit quod quidam dicunt politicos non esse prudentes, tamquam
superfluos, id est supervacaneis rebus intendentes, et tamquam
operantes aliquid amplius quam ad eos spectet. Homines enim propter
privatum amorem quem inordinate ad seipsos habent, quaerunt solum id
quod est sibiipsis bonum. Et existimant quod hoc solum oporteat
unumquemque operari, quod scilicet sibi est bonum. Et ex hac opinione
hominum venit quod illi soli sint prudentes qui propriis negotiis
intendunt.
12. Deinde cum dicit quamvis forte etc., excludit hunc errorem.
Et dicit quod proprium bonum uniuscuiusque singularis personae non
potest esse sine yconomia, id est recta dispensatione domus, neque
sine urbanitate, id est recta dispensatione civitatis, sicut nec bonum
partis potest esse sine bono totius. Unde patet quod politici et
oeconomici non intendunt circa aliquid superfluum, sed circa id quod ad
seipsos pertinet.
13. Nec tamen sufficit politica et oeconomica sine prudentia
propriorum. Quia recte disposita civitate et domo, adhuc est
immanifestum qualiter oportet disponere ea quae ad seipsum pertinent.
Et ideo oportet ad hoc intendere per prudentiam quae est circa proprium
bonum.
14. Deinde cum dicit: signum autem etc., manifestat quiddam quod
supra dictum est: scilicet quod prudentia non sit solum circa
universalia, sed etiam circa singularia. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc comparat prudentiam
scientiae et intellectui, ibi, quoniam autem prudentia et cetera.
Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam duo facit:
primo manifestat propositum per signum quoddam. Secundo circa hoc
quamdam quaestionem inducit, ibi: quia et hoc utique aliquis et
cetera. Dicit ergo primo quod signum (est) eius quod supra dictum
est, scilicet quod prudentia non sit solum circa universalia sed etiam
circa particularia, quia iuvenes fiunt geometrici et disciplinati,
idest in scientiis disciplinalibus sive mathematicis instructi, et
fiunt sapientes in talibus, id est ad perfectionem et terminum harum
scientiarum pertingentes, non autem videtur quod iuvenis fiat prudens.
Cuius causa est, quia prudentia est circa singularia quae fiunt nobis
cognita per experientiam. Iuvenis autem non potest esse expertus,
quia ad experientiam requiritur temporis multitudo.
15. Deinde cum dicit quia et hoc utique etc., movet circa hoc
quaestionem, scilicet quare puer posset fieri mathematicus, non autem
possit fieri sapiens, id est metaphysicus, vel physicus, id est
naturalis. Et ad hoc respondet quantum ad naturalem quia haec quidem,
scilicet mathematica, cognoscuntur per abstractionem a sensibilibus
quorum est experientia; et ideo non requiritur ad cognoscendum talia
temporis multitudo, sed principia naturalium, quae non sunt abstracta
a sensibilibus, per experientiam considerantur, ad quam requiritur
temporis multitudo.
16. Quantum autem ad sapientiam, subiungit quod iuvenes
sapientialia quidem scilicet metaphysicalia non credunt, idest non
attingunt mente, licet ea dicant ore, sed circa mathematica non est
immanifestum eis quod quid est. Cuius ratio est quia rationes
mathematicorum sunt rerum imaginabilium, sapientialia autem sunt pure
intellectualia; iuvenes autem de facili possunt capere ea quae sub
imaginatione cadunt, sed ad illa quae excedunt sensum et imaginationem
non attingunt mente, quia nondum habent intellectum validum et
exercitatum ad tales considerationes, tum propter parvitatem temporis,
tum propter plurimas mutationes naturae.
17. Erit ergo hic congruus ordo addiscendi, ut primo quidem pueri
logicalibus instruantur, quia logica docet modum totius philosophiae.
Secundo autem instruendi sunt in mathematicis quae nec experientia
indigent, nec imaginationem transcendunt. Tertio autem in
naturalibus, quae, etsi non excedant sensum et imaginationem,
requirunt tamen experientiam; quarto autem in moralibus, quae
requirunt et experientiam et animum a passionibus liberum, ut in primo
habitum est. Quinto autem in sapientialibus et divinis quae
transcendunt imaginationem et requirunt validum intellectum.
18. Secundam rationem ponit ibi, adhuc peccatum et cetera. Dictum
est enim quod prudentis opus est bene consiliari. In consiliando autem
dupliciter contingit peccare. Uno modo circa universale: puta an hoc
sit verum, quod omnes aquae ponderosae sint pravae. Alio modo circa
singulare, puta an haec aqua sit ponderosa. Ergo oportet, quod
prudentia sit directiva, et circa universalia, et circa singularia.
19. Deinde cum dicit: quoniam autem prudentia etc., comparat
secundum praedicta (prudentiam) primo quidem scientiae. Secundo
autem intellectui, ibi: susceptibiles quidem igitur et cetera. Dicit
ergo primo, quod ex praedictis est manifestum, quod prudentia non est
scientia. Scientia enim est universalium, ut supra habitum est,
prudentia autem est extremi, id est singularis, quia est operabilis
quod est singulare. Et sic patet, quod prudentia non est scientia.
20. Deinde cum dicit: susceptibiles quidem etc., comparat
prudentiam intellectui. Et primo ostendit convenientiam. Secundo
differentiam, ibi, quaerere autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
tam scientia quam prudentia sunt susceptibiles, vel attingibiles
(secundum aliam litteram) intellectui, idest habent aliquam
cohaerentiam cum intellectu, qui est habitus principiorum. Dictum est
enim supra; quod intellectus est quorumdam terminorum sive extremorum,
idest principiorum indemonstrabilium, quorum non est ratio, quia non
possunt per rationem probari, sed statim per se innotescunt. Haec
autem, scilicet prudentia, est extremi, scilicet singularis
operabilis, quod oportet accipere ut principium in agendis: cuius
quidem extremi non est scientia, quia non probatur ratione, sed est
eius sensus, quia aliquo sensu percipitur, non quidem illo quo
sentimus species propriorum sensibilium, puta coloris, soni et
huiusmodi, qui est sensus proprius; sed sensu interiori, quo
percipimus imaginabilia, sicut in mathematicis cognoscimus extremum
trigonum, idest singularem triangulum imaginatum, quia etiam illic,
idest in mathematicis statur ad aliquod singulare imaginabile, sicut
etiam in naturalibus statur ad aliquod singulare sensibile.
21. Et ad istum sensum, idest interiorem, magis pertinet
prudentia, per quam perficitur ratio particularis ad recte aestimandum
de singularibus intentionibus operabilium. Unde et animalia bruta,
quae habent bonam aestimativam naturalem dicuntur participare
prudentia. Sed illius sensus, qui est circa propria sensibilia, est
quaedam alia species perfectiva, puta industria quaedam discernendi
colores et sapores et alia huiusmodi. Et ita prudentia convenit cum
intellectu in hoc, quod est esse alicuius extremi.
22. Deinde cum dicit: quaerere autem etc., ostendit differentiam
inter prudentiam et intellectum. Intellectus enim non est
inquisitivus; prudentia autem est inquisitiva: est enim consiliativa.
Consiliari autem et quaerere differunt sicut proprium et commune. Nam
consiliari est quoddam quaerere, ut in tertio dictum est.
|
|