|
1. Oportet autem assumere et cetera. Postquam philosophus
determinavit de prudentia et aliis virtutibus intellectualibus
principalibus, hic determinat de quibusdam virtutibus adiunctis
prudentiae. Et primo determinat de singulis earum secundum se.
Secundo comparat eas adinvicem et ad prudentiam, ibi, sunt omnes
habitus et cetera. Circa primum tria facit: primo determinat de
eubulia; secundo de synesi, ibi: est autem et synesis etc.; tertio
de gnome, ibi, vocata autem gnome et cetera. Circa primum tria
facit. Primo inquirit genus eubuliae, ostendens, quod sit quaedam
rectitudo. Secundo ostendit cuius sit rectitudo, ibi, neque
scientiae autem et cetera. Tertio ostendit qualis rectitudo sit,
ibi: quia autem rectitudo et cetera. Circa primum duo facit: primo
(dicit) de quo est intentio. Secundo exequitur, ibi, scientia
quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod post tractatum de
principalibus virtutibus intellectualibus, oportet assumere ad
complementum cognitionis praedictarum virtutum de eubulia, quae dicitur
bona consiliatio, quid sit: utrum scilicet sit scientia quaedam, vel
saltem opinio, vel etiam Eustochia, idest bona coniecturatio, vel in
quo alio genere sit.
2. Deinde cum dicit: scientia quidem etc., ostendit quid sit genus
eubuliae. Et primo ostendit in quo genere non sit; secundo concludit
genus eius, ibi: sed quia qui quidem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quod eubulia non sit scientia; secundo quod non
sit Eustochia, ibi, sed tamen neque Eustochia etc.; tertio quod
non sit opinio, ibi, neque utique opinio et cetera. Dicit ergo primo
quod eubulia non est scientia. Quod quidem patet per hoc, quod
habentes scientiam iam non quaerunt de illis de quibus sciunt, sed
habent certam notitiam de eis. Eubulia autem, cum sit quoddam
consilium, est cum quadam inquisitione. Ille enim, qui consiliatur,
quaerit et ratiocinatur. Sed scientia habetur in termino
inquisitionis; ergo eubulia non est scientia.
3. Deinde cum dicit: sed tamen neque Eustochia etc., ostendit,
quod eubulia non sit Eustochia, duplici ratione. Quarum prima talis
est. Eustochia, idest bona coniecturatio est sine rationis
inquisitione et est velox; provenit enim aliquibus ex hoc quod habent
promptum iudicium intellectus vel sensitivae partis ad recte
existimandum de aliquo, propter subtilitatem spirituum, et bonitatem
imaginationis, et puritatem sensitivorum organorum. Cooperatur etiam
ad hoc multa experientia. Et haec duo desunt eubuliae. Eubulia
enim, ut dictum est, est cum inquisitione rationis, et ex alia parte
non est velox, sed magis boni consiliatores consiliantur multo
tempore, ut diligenter perquirant omnia quae pertingunt negotium; unde
et in proverbio dicunt quod oportet ea quae sunt determinata in consilio
velociter exequi, sed consiliari tarde. Unde patet, quod eubulia non
est Eustochia.
4. Secundam rationem ponit ibi adhuc sollertia et cetera. Quae
talis est. Si eubulia esset idem quod Eustochia, oporteret quod
quicquid continetur sub Eustochia contineretur sub eubulia. Sed
sollertia est quaedam species Eustochiae, est enim bona coniecturatio
circa inventionem medii, differt tamen solertia ab eubulia, quia
eubulia non est circa finem, qui se habet in operabilibus sicut medium
in syllogismis: non enim est consilium de fine, ut dictum est in
tertio. Ergo eubulia non est idem quod Eustochia.
5. Deinde cum dicit: neque utique opinio etc., ostendit, quod
eubulia non sit opinio: ita scilicet quod non solum non omnis opinio
sit eubulia, sed quod neque una, id est nulla, opinio sit eubulia.
Et hoc patet eadem ratione quam supra proposuit de scientia. Licet
enim opinans non sit certus, tamen iam determinavit se ad unum; quod
non contingit consilianti.
6. Deinde cum dicit sed quia qui quidem etc., ostendit quid sit
verum genus eubuliae, per hoc, quod ille qui male consiliatur,
dicitur peccare in consiliando; qui autem bene consiliatur, dicitur
recte consiliari. Et talis est Eubulus; unde manifestum est quod
eubulia est quaedam rectitudo.
7. Deinde cum dicit: neque scientiae autem etc., ostendit cuius
sit rectitudo. Et primo ostendit cuius non sit rectitudo. Secundo
cuius sit, ibi, sed rectitudo quaedam et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod eubulia non est
rectitudo, neque scientiae, neque opinionis.
8. Secundo ibi, scientiae quidem etc., ostendit propositum. Et
primo quantum ad scientiam. Illud enim videtur indigere rectitudine,
qua rectificetur, in quo contingit esse peccatum; sed in scientia non
contingit esse peccatum, cum sit semper verorum; ergo eubulia non est
rectitudo scientiae.
9. Secundo ibi: opinionis autem etc., ostendit propositum quantum
ad opinionem. Et hoc duplici ratione. Quarum prima talis est.
Opinionis quidem, quia in ea contingit esse peccatum, potest esse
aliqua rectitudo. Sed rectitudo eius non dicitur bonitas, sed
veritas, sicut et peccatum eius dicitur falsitas. Ergo eubulia, quae
a bonitate denominatur, non est rectitudo opinionis.
10. Secundam rationem ponit ibi, similiter autem et cetera. Et
dicit, quod omne illud de quo habetur opinio, iam est determinatum
quantum ad opinantem, licet non sit determinatum quantum ad rei
veritatem. Et in hoc eubulia deficit ab opinione, quia non est sine
ratione inquirente. Eubulia enim non est enunciatio alicuius rei, sed
inquisitio. E contrario autem opinio non est inquisitio, sed quaedam
enuntiatio opinati; opinans enim dicit verum esse quod opinatur. Sed
ille qui consiliatur vel bene vel male adhuc quaerit aliquid et
ratiocinatur, nondum autem enuntiat ita esse vel non esse. Ergo
eubulia non est rectitudo opinionis.
11. Deinde cum dicit: sed rectitudo quaedam etc., ostendit cuius
sit rectitudo eubulia. Et dicit, quod ex quo non est rectitudo
scientiae neque opinionis, relinquitur, quod sit quaedam rectitudo
consilii, ut ipsum nomen significat. Et inde est, quod ad perfectam
notitiam eubuliae oportet inquirere quid sit consilium, et circa quid
sit. Et haec supra determinata sunt in tertio; unde non oportuit quod
hic resumerentur.
12. Deinde cum dicit: quia autem rectitudo etc., ostendit qualis
rectitudo sit eubulia. Et circa hoc determinat quatuor conditiones
eubuliae per ordinem. Dicit ergo primo quod rectitudo multipliciter
dicitur. Uno modo proprie, alio modo metaphorice. Proprie quidem
dicitur in bonis; secundum similitudinem autem etiam dicitur in malis,
ut si dicamus quod aliquis sit rectus fur, sicut dicimus quod est bonus
fur.
13. Manifestum est autem quod non omnis rectitudo consilii est
eubulia: non enim est rectitudo consilii in malis, sed in bonis
tantum. Incontinens enim et pravus quandoque adipiscitur per suam
ratiocinationem illud quod proponit cognoscere, puta cum invenit viam
per quam possit peccatum perpetrare. Unde per similitudinem dicitur
recte consilians, inquantum scilicet invenit viam efficaciter ducentem
in finem, sed tamen assumit pro fine quoddam magnum malum, puta furtum
vel adulterium. Sed bene consiliari, quod significat nomen eubuliae,
videtur esse quoddam bonum. Unde manifestum est quod talis rectitudo
consilii est eubulia, per quam aliquis adipiscitur bonum finem.
14. Secundam conditionem ponit ibi: sed est et hoc et cetera. Ubi
considerandum est quod contingit in syllogisticis aliquando concludi
veram conclusionem per falsum syllogismum. Et ita etiam in
operabilibus contingit quandoque pervenire ad bonum finem per aliquam
malam viam. Et hoc est quod dicit, quod contingit aliquando sortiri
bonum finem quasi falso syllogismo, ita scilicet quod aliquis
consiliando perveniat ad id quod oportet facere, sed non per quod
oportet, puta cum aliquis furatur, ut subveniat pauperi, et hoc est
ac si in syllogismo aliquis ad veram conclusionem assumeret medium
aliquem falsum terminum.
15. Licet enim in intentione finis sit sicut principium et medius
terminus, tamen in via executionis quam inquirit consiliator, finis se
habet sicut conclusio, et id quod est ad finem sicut medius terminus.
Manifestum est autem quod non dicitur recte syllogizare qui veram
conclusionem per falsum medium concluderet: unde consequens est quod
non sit vere eubulia, secundum quam aliquis adipiscitur finem quem
oportet, non autem per viam per quam oportet.
16. Tertiam condicionem ponit ibi: adhuc est multum tempus et
cetera. Et dicit quod quandoque contingit quod aliquis multum tempus
ponit in consilio, ita quod forte aliquando elabitur opportunitas
exequendi. Contingit etiam quod aliquis nimis velociter et
praecipitanter consiliatur. Unde nec ista est vere eubulia, sed talis
rectitudo consilii quae attendit id quod est utile ad finem et finem
quem oportet et modum et tempus.
17. Quartam conditionem ponit ibi: adhuc est simpliciter et
cetera. Et dicit quod contingit aliquem esse qui bene consiliatur
simpliciter ad finem totius vitae. Contingit etiam aliquem esse qui
recte consiliatur ad aliquem finem particularem. Unde eubulia
simpliciter erit quae dirigit consilium ad finem communem totius humanae
vitae, illa autem quae dirigit ad quemdam finem particularem, non est
eubulia simpliciter, sed eubulia quaedam. Quia cum prudentium sit
bene consiliari, oportet quod eubulia simpliciter sit rectitudo
consilii in ordine ad illum finem, circa quem veram aestimationem habet
prudentia simpliciter dicta; et hic est finis communis totius humanae
vitae, ut supra dictum est.
18. Ex omnibus ergo quae dicta sunt accipi potest quod eubulia est
rectitudo consilii ad finem bonum simpliciter per vias congruas et
tempore convenienti.
|
|