|
1. Est autem et synesis et cetera. Postquam philosophus
determinavit de eubulia, hic determinat de synesi. Et circa hoc duo
facit. Primo comparat synesim scientiae et opinioni. Secundo
prudentiae, ibi, propter quod et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quod non omnis scientia vel opinio est synesis.
Secundo ostendit quod nulla scientia est synesis, ibi, neque aliqua
una et cetera. Dicit ergo primo quod synesis, secundum quam dicimus
aliquos esse synechos, id est sensatos, et contrarium eius quod est
asynesia, secundum quam dicimus aliquos esse asynecos, idest
insensatos, non est totaliter idem quod scientia vel opinio. Nullus
enim est qui non habeat aliquam scientiam vel opinionem. Si ergo omnis
scientia vel opinio esset synesis, sequeretur quod omnes homines essent
sensati. Quod patet esse falsum.
2. Deinde cum dicit: neque aliqua una etc., ostendit quod nulla
scientia sit synesis. Et dicit quod synesis non est aliqua scientiarum
particularium. Quia si esset medicina, esset de sano et aegro. Si
autem esset geometria, esset circa magnitudines. Quaedam autem aliae
scientiae sunt de rebus sempiternis et immobilibus, sicut scientiae
divinae circa quas non dicitur esse synesis. Neque etiam dicitur esse
de his quae fiunt sive a natura, sive ab homine, de quibus sunt
scientiae naturales et artificiales: sed est de illis de quibus aliquis
potest dubitare et consiliari. Et sic patet quod synesis non est
aliqua scientia.
3. Deinde cum dicit propter quod etc., comparat synesim
prudentiae. Et primo concludit ex praemissis convenientiam utriusque:
quia enim synesis est circa consiliabilia, circa quae etiam est
prudentia, ut supra ostensum est, sequitur quod synesis sit circa
eadem cum prudentia.
4. Secundo ibi: non est autem idem etc., ostendit differentiam
utriusque. Et primo ostendit quod synesis non est prudentia. Secundo
quod non sit prudentiae generatio, ibi, est autem non habere
prudentiam et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis synesis et
prudentia sint circa eadem, non tamen sunt omnino idem.
5. Ad cuius evidentiam considerandum quod in speculativis, in quibus
non est actio, est solum duplex opus rationis: scilicet invenire
inquirendo, et de inventis iudicare. Et haec quidem duo opera sunt
(etiam) rationis practicae, cuius inquisitio est consilium, quod
pertinet ad eubuliam, iudicium autem de consiliatis pertinet ad
synesim. Illi enim dicuntur sensati, qui possunt bene iudicare de
agendis. Non autem stat hic ratio practica, sed ulterius procedit ad
agendum. Et ideo necessarium est tertium opus quasi finale et
completivum, scilicet praecipere quod procedatur ad actum: et hoc
proprie pertinet ad prudentiam.
6. Unde dicit quod prudentia est praeceptiva, inquantum scilicet est
finis ipsius determinare quid oporteat agere vel non agere, sed synesis
est solum iudicativa. Et pro eodem accipitur synesis et eusynesia,
idest bonus sensus, sicut et idem dicuntur synechi et eusynechi, id
est sensati et bene sensati, quorum est bene iudicare. Et sic patet
quod prudentia est eminentior quam synesis, sicut et synesis quam
eubulia. Inquisitio enim ordinatur ad iudicium sicut ad finem; et
iudicium ad praeceptum.
7. Deinde cum dicit: est autem non habere etc., ostendit quod
synesis non est generatio prudentiae. Et dicit quod synesis, sicut
non est idem quod prudentia, ita non est idem cum hoc quod est habere
prudentiam, aut cum hoc quod est sumere, idest acquirere eam. Sed
sicut in Graeco discere, quod est quidam usus scientiae, dicitur
syniene, sic et syniene dicitur in hoc quod aliquis utitur opinione
practica in hoc quod iudicat de his de quibus est prudentia. Quod
quidem (multi) ab alio potest dici iudicare bene; eu enim in Graeco
idem est ei quod est bene. Unde nomen synesis, secundum quam dicuntur
aliqui eusyneci, quasi bene iudicantes vel bene sensati, venit ex ea
voce, scilicet syniene quae dicitur circa hoc quod est discere.
Multoties enim discere nominamus syniene.
8. Est ergo sensus quod syniene in Graeco significat aliquem usum
alicuius intellectualis habitus, qui quidem usus non solum est discere
sed etiam iudicare. Synesis autem dicitur a syniene ratione illius
usus qui est iudicare, non ratione illius usus qui est discere. Unde
synesis non est idem quod habere vel discere prudentiam, ut quidam
putaverunt.
9. Deinde cum dicit: vocata autem gnome etc., determinat de tertia
virtute quae vocatur gnome. Et ad huius virtutis evidentiam resumendum
est quod supra dictum est in V de differentia epiichiae et iustitiae
legalis. Iustum enim legale determinatur secundum id quod in pluribus
contingit. Sed id quod est epiiches est directivum iusti legalis, ex
eo quod necesse est legem deficere in paucioribus. Sicut ergo synesis
importat iudicium rectum circa ea quae ut in pluribus contingunt, ita
gnomyn importat rectum iudicium circa directionem iusti legalis. Et
ideo dicit, quod illa virtus quae vocatur gnomyn, secundum quam
aliquos dicimus eugnomonas, idest bene sententiantes, et habere
gnomen, idest attingere ad rectam sententiam, nihil est aliud quam
rectum iudicium eius, quod est obiectum epiichiae.
10. Et huius signum est quia hominem, qui est epiiches maxime
dicimus esse signomonicum, quasi per quandam clementiam contemperantem
sententiam. Et id quod est epiikes dicitur habere signomen, idest
quamdam contemperantiam veniae. Et ipsa virtus, quae dicitur
syngnome, est recte iudicativa eius, quod est epiiches. Et in hoc
est recta, quod verum iudicat.
11. Deinde cum dicit: sunt autem omnes etc., comparat praedictas
virtutes adinvicem, et ad prudentiam. Et circa hoc tria facit.
Primo ponit convenientiam inter hos habitus. Secundo probat, ibi:
et in eo quidem etc.; tertio infert quaedam correlaria ex dictis,
ibi: propter quod et principium et cetera. Dicit ergo primo, quod
omnes praedicti habitus tendunt in idem. Et hoc rationabiliter. Et
quod in idem tendant, patet, quia eisdem attribuuntur; nominamus enim
gnomyn et synesim et prudentiam, et intellectum, eisdem attribuentes
habere gnomin et intellectum, quos dicimus prudentes et synetos. Et
quod rationabiliter eisdem attribuantur, patet per hoc quod omnia
praedicta, quae vocat potentias, quia sunt actionum principia, sunt
circa singularia, quae in operabilibus sunt sicut extrema, sicut supra
dictum est de prudentia.
12. Deinde cum dicit: et in eo quidem etc., probat quod dixerat.
Et primo per rationem. Secundo per signum, ibi: propter quod et
naturalia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit synesim
et gnomen esse circa extrema et singularia, sicut et prudentia.
Secundo ostendit idem de intellectu, ibi: et intellectus et cetera.
Dicit ergo primo quod manifestum est synesim et gnomyn esse extremorum
singularium, in quantum synechus (et) eugnomen, id est bene
sententians, vel signomyn, id est contemperanter sententians, est
iudicativus de illis de quibus prudens praecipit. Ea enim quae sunt
epiikia, de quibus est gnomyn, possunt communiter se habere ad omnia
bona humana, quorum est prudentia, inquantum unumquodque eorum se
habet ad alium, quod est de ratione iustitiae; dictum est enim supra,
quod epiiches est quoddam iustum; sic bene dictum est, quod gnomi sit
de his de quibus est prudentia. Quod autem omnia ista sint circa
singularia et extrema patet per hoc quod operabilia sunt singularia et
extrema; prudentia autem, synesis et gnomin circa operabilia sunt.
Unde patet, quod sunt circa extrema.
13. Deinde cum dicit: et intellectus etc., ostendit quod etiam
intellectus sit circa extrema. Et dicit, quod intellectus in utraque
cognitione, scilicet tam speculativa quam practica, est extremorum,
quia primorum terminorum et extremorum, a quibus scilicet ratio
procedere incipit, est intellectus et non ratio. Est autem duplex
intellectus. Quorum hic quidem est circa immobiles terminos et
primos, qui sunt secundum demonstrationes, quae procedunt ab
immobilibus et primis terminis, idest a principiis indemonstrabilibus,
quae sunt prima cognita et immobilia, quia scilicet eorum cognitio ab
homine removeri non potest. Sed intellectus qui est in practicis, est
alterius modi extremi, scilicet singularis, et contingentis et
alterius propositionis, idest non universalis quae est quasi maior,
sed singularis quae est minor in syllogismo operativo.
14. Quare autem huiusmodi extremi dicatur intellectus, patet per
hoc, quod intellectus est principiorum; haec autem singularia, quorum
dicimus esse intellectum huiusmodi, principia eius sunt quod est cuius
gratia, id est sunt principia ad modum causae finalis.
15. Et quod singularia habeant rationem principiorum, patet, quia
ex singularibus accipitur universale. Ex hoc enim, quod haec herba
fecit huic sanitatem, acceptum est, quod haec species herbae valet ad
sanandum. Et quia singularia proprie cognoscuntur per sensum, oportet
quod homo horum singularium, quae dicimus esse principia et extrema,
habeat sensum non solum exteriorem sed etiam interiorem, cuius supra
dixit esse prudentiam, scilicet vim cogitativam sive aestimativam,
quae dicitur ratio particularis. Unde hic sensus vocatur intellectus
qui est circa singularia. Et hunc philosophus vocat in tertio de anima
intellectum passivum, qui est corruptibilis.
16. Deinde cum dicit propter quod et naturalia etc., manifestat
quod dixerat per signum. Quia enim praedicti habitus sunt circa
singularia, oportet quod aliquo modo attingant virtutes sensitivas,
quae operantur per organa corporea. Et ideo praedicti habitus videntur
esse naturales: non quod totaliter sint a natura, sed quod ex naturali
dispositione corporis aliqui sunt prompti ad hos habitus, ita quod per
modicam experientiam complentur in eis: quod non accidit circa habitus
intellectuales, qui sunt circa naturalia, puta geometriam vel
metaphysicam.
17. Et hoc est quod subdit quod nullus dicitur sapiens, idest
metaphysicus, nec geometer, secundum naturam, non quin aliqui
secundum naturam sint magis apti ad hoc quam alii: sed hoc est secundum
dispositionem remotam non secundum dispositionem propinquam, secundum
quam aliqui dicuntur naturaliter habere gnomyn et synesim et
intellectum, quem diximus esse circa singularia.
18. Et signum huius quod huiusmodi secundum naturam insint aliquibus
est quia aestimamus quod consequantur aetates hominum, secundum quas
transmutatur natura corporalis. Est enim aliqua aetas, scilicet
senilis, quae propter quietationem transmutationum corporalium et
animalium habet huiusmodi intellectum et gnomyn, quasi natura sit horum
causa.
19. Deinde cum dicit propter quod et principium etc., infert duo
corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod intellectus, qui est
bene discretivus singularium in practicis, non solum se habet sicut
principium, sicut in speculativis, sed etiam sicut finis. In
speculativis enim demonstrationes procedunt ex principiis quorum est
intellectus; non tamen demonstrationes dantur de eis. Sed in
operativis, demonstrationes et procedunt ex his scilicet singularibus,
et dantur de his scilicet singularibus. Oportet enim in syllogismo
operativo, secundum quem ratio movet ad agendum, esse minorem
singularem, et etiam conclusionem quae concludit ipsum operabile, quod
est singulare.
20. Secundum corollarium ponit ibi: quare oportet et cetera. Quia
enim dictum est supra, quod intellectus, qui est principiorum
operabilium, consequitur experientiam et aetates et perficitur per
prudentiam; inde est, quod oportet attendere his quae opinantur et
enuntiant circa operabilia homines experti et senes et prudentes,
quamvis non inducant demonstrationes, non minus quasi ipsis
demonstrationibus, sed etiam magis. Huiusmodi enim homines, propter
hoc quod habent ex experientia visum, idest rectum iudicium de
operabilibus, vident principia operabilium. Principia autem sunt
certiora conclusionibus demonstrationum.
21. Est autem considerandum circa ea quae hic dicta sunt quod sicut
pertinet ad intellectum absolutum in universalibus iudicium de primis
principiis, ad rationem autem pertinet discursus a principiis in
conclusiones, ita etiam circa singularia vis cogitativa hominis vocatur
intellectus secundum quod habet absolutum iudicium de singularibus.
Unde ad intellectum dicit pertinere prudentiam et synesim et gnomen.
Dicitur autem ratio particularis, secundum quod discurrit ab uno in
aliud. Et ad hanc pertinet eubulia, quam philosophus his non
connumeravit nec dixit eam esse extremorum.
22. Ultimo autem epilogat, dicens quod dictum est quid sit
prudentia, quae est principalis in agibilibus, et sapientia, quae est
principalis in speculativis, et circa quae sunt utraque earum, et quod
non sint in eadem parte animae rationalis.
|
|