|
1. Post haec autem dicendum, aliud facientes principium et cetera.
Postquam philosophus supra determinavit de virtutibus moralibus et
intellectualibus, hic incipit determinare de quibusdam quae
consequuntur ad virtutem. Et primo de continentia, quae est quiddam
imperfectum in genere virtutis. Secundo de amicitia, quae est quidam
effectus virtutis, in octavo libro, ibi, post haec autem de amicitia
et cetera. Tertio de fine virtutis, in X libro, ibi: post haec
autem de delectatione et cetera. Circa primum duo facit. Primo
determinat de continentia et eius opposito. Secundo de delectatione et
tristitia quae sunt earum materia, ibi: de delectatione autem et
tristitia et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit
continentiam ab aliis quae sunt eiusdem generis. Secundo de ea
determinat, ibi: videtur utique continentia et cetera. Circa primum
duo facit. Primo distinguit continentiam et eius oppositum ab his quae
sunt eiusdem generis. Secundo ostendit de quibus eorum sit dictum, et
de quibus restet dicendum, ibi, sed de hac quidem dispositione et
cetera. Circa primum duo facit. Primo enumerat habitus seu
dispositiones circa moralia vituperabiles. Secundo ponit eorum
opposita, ibi: contraria autem duobus et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod post ea quae dicta sunt de virtutibus
moralibus et intellectualibus, ad hoc quod nihil moralium
praetermittatur, oportet ab alio principio resumere, ut dicamus, quod
eorum quae sunt circa mores fugienda, tres species sunt: scilicet
malitia, incontinentia et bestialitas.
3. Et horum quidem differentiam sic oportet accipere. Cum enim, ut
in VI dictum est, bona actio non sit sine ratione practica vera et
appetitu recto, per hoc quod aliquid horum duorum pervertitur,
contingit quod aliquid sit in moribus fugiendum. Si quidem igitur sit
perversitas ex parte appetitus ut ratio practica remaneat recta, erit
incontinentia, quae scilicet est, quando aliquis rectam aestimationem
habet de eo quod est faciendum vel vitandum, sed propter passionem
appetitus in contrarium trahit. Si vero intantum invalescat appetitus
perversitas ut rationi dominetur, ratio sequetur id in quod appetitus
corruptus inclinat, sicut principium quoddam existimans illud ut finem
et optimum; unde ex electione operabitur perversa, ex quo aliquis
dicitur malus, ut dictum est in quinto. Unde talis dispositio dicitur
malitia.
4. Est autem considerandum ulterius quod perversitas in unaquaque re
contingit ex eo quod corrumpitur contemperantia debita illius rei,
sicut aegritudo corporalis in homine provenit ex hoc quod corrumpitur
humorum debita harmonia huic homini; et similiter perversitas appetitus
quae interdum rationem pervertit in hoc consistit quod corrumpitur
commensuratio affectionum humanarum. Talis autem corruptio dupliciter
contingit: consonantia enim sive contemperantia alicuius rei non
consistit in indivisibili, sed habet latitudinem quandam, sicut patet
de contemperantia humorum in corpore humano, salvatur enim natura
humana et cum maiori vel cum minori caliditate, et similiter
contemperantia humanae vitae salvatur secundum diversas maneries
affectionum.
5. Uno igitur modo potest contingere perversitas in tali
consonantia, ita quod non exeatur extra limites humanae vitae: et tunc
dicetur simpliciter incontinentia vel malitia humana, sicut aegritudo
humana corporalis, in qua salvari potest natura humana. Alio modo
potest corrumpi contemperantia humanarum affectionum, ita quod
progrediatur ultra limites humanae vitae in similitudinem affectionum
alicuius bestiae, puta leonis, ursi aut porci, et hoc est quod
vocatur bestialitas. Et est simile, sicut si ex parte corporis
complexio alicuius mutaretur in complexionem leoninam vel porcinam.
6. Deinde cum dicit: contraria autem etc., ponit contrarias
dispositiones praedictis. Et primo proponit duo de quibus est
manifestum. Et dicit quod contraria duobus praedictorum sunt
manifesta: nam malitiae contrariatur virtus, incontinentiae autem
continentia.
7. Secundo ibi: ad bestialitatem autem etc., ostendit quid
opponatur tertio, scilicet bestialitati. Et primo proponit quod
intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, quemadmodum Homerus
et cetera. Dicit ergo primo quod bestialitati congruenter dicitur
opponi quaedam virtus, quae communem hominum modum excedit et potest
vocari heroica vel divina; heroas enim gentiles vocabant animas
defunctorum aliquorum virorum insignium, quos etiam deificatos
dicebant.
8. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod anima humana media
est inter superiores substantias et divinas, quibus communicat per
intellectum, et animalia bruta quibus communicat in sensitivis
potentiis. Sicut ergo affectiones sensitivae partis aliquando in
homine corrumpuntur usque ad similitudinem bestiarum et hoc vocatur
bestialitas supra humanam malitiam et incontinentiam; ita etiam
rationalis pars quandoque in homine perficitur et confortatur ultra
communem modum humanae perfectionis, quasi in similitudinem
substantiarum separatarum, et hoc vocatur virtus divina supra humanam
virtutem et continentiam; ita enim se habet rerum ordo, ut medium ex
diversis partibus attingat utrumque extremum. Unde et in humana natura
est aliquid quod attingit ad id quod est superius, aliquid vero quod
coniungitur inferiori, aliquid vero quod medio modo se habet.
9. Deinde cum dicit quemadmodum Homerus etc., manifestat quod
dixerat. Et primo manifestat, quod sit in hominibus quaedam virtus
heroica vel divina. Secundo ostendit, quod talis virtus opponatur
bestialitati, ibi, etenim quemadmodum et cetera. Primum autem
manifestat dupliciter. Uno modo per dictum Homeri, qui introducit
Priamum de filio suo Hectore dicentem, quod erat excellenter bonus,
ita quod non videbatur mortalis hominis existere filius, sed Dei,
quia scilicet quiddam divinum apparebat in eo ultra communem hominum
modum. Secundo manifestat idem per commune dictum gentilium, qui
dicebant quosdam homines deificari, quod Aristoteles non dicit esse
credendum, quantum ad hoc quod homo vertatur in naturam divinam, sed
propter excellentiam virtutis supra communem modum hominum. Ex quo
patet esse in hominibus aliquibus quamdam virtutem divinam, et
concludit hanc virtutem esse bestialitati oppositam.
10. Deinde cum dicit: et enim quemadmodum etc., probat propositum
duplici ratione. Primo quidem quia malitiam vel virtutem dicimus quasi
propriam homini. Unde neque malitia attribuitur bestiae quae est infra
hominem, neque virtus Deo qui est supra hominem. Sed virtus divina
est honorabilior virtute humana quam simpliciter virtutem nominamus.
Perversitas autem bestiae est quoddam alterum genus malitiae a malitia
humana quae simpliciter malitia dicitur.
11. Secundam rationem ponit ibi, quia autem et cetera. Et dicit
quod homines in quibus invenitur tanta bonitas quod raro invenitur in
hominibus videntur esse divini viri, unde Lacones, scilicet quidam
Graeciae cives, quando valde admirantur alicuius hominis bonitatem,
dicunt iste est vir divinus. Et similiter ex parte malitiae,
bestialis raro invenitur inter homines.
12. Et ponit tres modos secundum quos aliqui fiunt bestiales.
Quorum primus est ex conversatione gentis, sicut apud barbaros qui
rationabilibus legibus non reguntur, propter malam convivendi
consuetudinem aliqui incidunt in malitiam bestialem. Secundo contingit
aliquibus propter aegritudines et orbitates, idest amissiones carorum,
ex quibus in amentiam incidunt et quasi bestiales fiunt. Tertio
propter magnum augmentum malitiae, ex quo contingit quod quosdam
superexcellenter infamamus dicentes eos bestiales. Quia igitur, sicut
virtus divina raro in bonis invenitur, ita bestialitas raro in malis:
videntur sibi per oppositum respondere.
13. Deinde cum dicit sed de hac quidem etc., ostendit quid de
talibus dictum sit et quid restet dicendum. Et primo continuat se ad
praecedentia et sequentia; secundo determinat modum agendi, ibi,
oportet autem et cetera. Dicit ergo primo, quod de hac dispositione,
scilicet bestiali, posterius fiet quaedam recordatio, scilicet in hoc
eodem libro. De malitia autem virtuti opposita dictum est prius, ubi
determinatum est de virtutibus sed de incontinentia, quae vituperatur
circa delectationes, et mollitie et delitiis quae vituperantur circa
tristitias, dicendum est nunc, similiter et de continentia, quae
laudatur circa delectationes; et perseverantia quae laudatur circa
tristitias: ita tamen quod non existimemus hos habitus, neque eosdem
virtuti et malitiae, neque ut genere diversos.
14. Deinde cum dicit: oportet autem etc., ostendit modum
procedendi. Et dicit quod oportet hic procedere sicut in aliis rebus,
ut scilicet positis his quae videntur probabilia circa praedicta, primo
inducamus dubitationes de eis et sic ostendemus omnia quae sunt maxime
probabilia circa praedicta: et si non omnia, quia non est hominis ut
nihil a mente eius excidat, ostendemus plurima et principalissima.
Quia si in aliqua materia dissolvantur difficultates et derelinquantur
quasi vera illa quae sunt probabilia, sufficienter est determinatum.
15. Deinde cum dicit: videtur utique etc., determinat de
continentia et incontinentia, et perseverantia, et mollitie. Et,
secundum id quod determinatum est, primo ponit probabilia; secundo
inducit dubitationes, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc.;
tertio solvit, ibi: primum quidem igitur et cetera. Circa primum
tria facit. Primo proponit probabilia circa ipsam continentiam et
incontinentiam. Secundo circa comparationem eorum ad alia, ibi, et
temperatum quidem et cetera. Tertio circa eorum materiam, ibi, adhuc
incontinentes et cetera. Circa primum ponit tria probabilia. Quorum
primum pertinet ad bonitatem et malitiam praedictorum. Et dicit quod
probabiliter videtur quod continentia et perseverantia sint studiosa et
laudabilia, incontinentia autem et mollities sint prava et
vituperabilia. Secundum pertinet ad rationes definitivas ipsorum. Et
dicit quod idem videtur esse continens quod ille qui permanet in
ratione, idest in eo quod secundum rationem iudicat esse agendum,
incontinens autem videtur ille qui egreditur a iudicio rationis.
Tertium pertinet ad operationes eorum. Et dicit quod incontinens scit
aliqua esse prava, et tamen agit ea propter passionem. Continens
autem patitur quidem concupiscentias quas scit esse pravas unde non
sequitur eas propter iudicium rationis. Et haec duo sunt etiam
extendenda ad perseverantiam et mollitiem, sed circa tristitias.
16. Deinde cum dicit: et temperatum quidem etc., ponit duo
probabilia circa comparationem eorum ad alia. Quorum primum accipitur
secundum comparationem continentiae ad temperantiam. Et dicit quod
videtur temperatus esse continens et perseverativus. Sed quidam dicunt
quod omnis continens et perseverativus est temperatus, quidam autem
dicunt quod non; circa opposita vero horum, quidam dicunt quod omnis
intemperatus est incontinens et e converso confuse, idest absque aliqua
distinctione. Quidam autem dicunt eos esse alteros.
17. Secundum accipitur per comparationem ad prudentiam. Et dicit
quod quandoque dicunt homines quod non contingit prudentem esse
incontinentem, quandoque autem dicunt quod quidam prudentes et divini,
idest ingeniosi, sunt incontinentes.
18. Deinde cum dicit: adhuc incontinentes etc., ponit unum
probabile circa materiam praedictorum. Et dicit quod quandoque
dicuntur aliqui incontinentes, non solum concupiscentiarum, sed etiam
irae, honoris et lucri. Ista igitur sunt sex quae communiter solent
dici de continentia et incontinentia et perseverantia et mollitie.
|
|