|
1. Neque simul prudentem et cetera. Postquam philosophus ostendit
quomodo continens et incontinens immaneat vel non immaneat rationi, hic
ostendit utrum contingat quod prudentia quae est recta ratio agibilium,
sit simul cum incontinentia. Et per hoc solvitur secunda dubitatio
quae movebatur contra quintum probabile. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quod prudentem non contingit esse incontinentem secundo
ostendit quomodo se habeat incontinens ad prudentiam, ibi, et secundum
quidem rationem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit
quod intendit: et dicit quod non contingit, quod idem homo sit simul
prudens et incontinens.
2. Secundo ibi, simul enim etc., probat propositum duabus
rationibus. Quarum prima est, quod sicut supra in sexto ostensum
est, prudentia simul est cum virtute morali. Et sic simul est aliquis
prudens et studiosus secundum virtutem moralem. Sed incontinens non
est studiosus secundum virtutem moralem, quia non deduceretur a
passionibus. Ergo non potest esse quod aliquis sit simul prudens et
incontinens.
3. Secundam rationem ponit ibi: adhuc non in scire et cetera. Non
enim dicitur aliquis prudens ex hoc solum quod est sciens; sed ex hoc
etiam quod est practicus, idest operativus. Dictum est enim supra in
sexto, quod prudentia est praeceptiva opera et non solum consiliativa
et iudicativa. Sed incontinens deficit ab eo quod sit practicus. Non
enim operatur secundum rationem rectam. Prudens ergo non potest esse
incontinens.
4. Tertio ibi: dynum autem etc., assignat rationem, quare
quandoque videantur prudentes esse incontinentes. Et dicit quod nihil
prohibet dinum, idest ingeniosum seu industrium, esse incontinentem.
Et ex hoc contingit quod quandoque videtur, quod quidam prudentes sint
incontinentes, quia scilicet dini reputantur prudentes propter hoc quod
dinotica differt a prudentia secundum modum praedictum in VI, quia
scilicet prudentia se habet ex additione ad dynoticam.
5. Deinde cum dicit: et secundum quidem rationem etc., comparat
incontinentem prudenti. Et circa hoc duo facit. Primo comparat
incontinentem prudenti. Secundo comparat incontinentes adinvicem,
ibi, sanabilior autem et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
comparationem; secundo adhibet similitudinem, ibi: et assimulatur
utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
comparationem. Secundo infert corollarium ex dictis, ibi, quare
semimalus et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit. Et dicit quod incontinens secundum aliquid propinquus est
prudenti, scilicet secundum rationem, quia uterque habet rationem
rectam. Sed differunt secundum electionem, quam prudens sequitur,
incontinens non sequitur.
6. Secundo ibi: neque utique etc., manifestat qualiter sint
propinqui secundum rationem. Et dicit quod hoc non est ita quod
incontinens sit sicut sciens in habitu et speculans, idest considerans
in actu particularia eligibilia. Sed se habet sicut dormiens et
vinolentus, in quibus est habitus rationis ligatus, sicut supra
expositum est.
7. Tertio ibi: et volens quidem etc., manifestat quod dixerat de
differentia secundum electionem. Et dicit, quod incontinens peccat
quidem volens. Scit enim quodammodo, scilicet in universali, et
illud quod facit, et cuius gratia facit, et alias circumstantias.
Unde voluntarie agit. Non tamen est malus, quia non agit ex
electione, sed electio eius est epiikes, idest bona, quando est extra
passionem. Sed quando supervenit passio, corrumpitur eius electio,
et vult malum. Et ideo secundum electionem incontinens differt a
prudenti, quia prudentis electio non corrumpitur, incontinentis autem
corrumpitur.
8. Deinde cum dicit: quare semimalus etc., infert correlarium ex
dictis. Quia enim ante passionem habet bonam electionem, sed per
passionem vult malum, sequitur quod sit ex media parte malus, in
quantum scilicet vult malum, et non sit iniustus vel malus
simpliciter, quia non est insidiator, quasi ex consilio et electione
agens malum. Incontinentium enim quidam, scilicet debiles,
consiliantur quidem, sed non immanent consiliatis: melancholici autem
et acuti, quos supra dixit praevolantes, totaliter non consiliantur.
Unde patet, quod neutri ex consilio et electione agunt malum.
9. Ex his autem, quae dicta sunt, accipere possumus quid sit
subiectum continentiae et incontinentiae. Non enim potest dici, quod
utriusque subiectum sit concupiscibilis: quia non differunt secundum
concupiscentias, quas uterque, scilicet continens et incontinens,
habet pravas: neque etiam subiectum utriusque est ratio, quia uterque
habet rationem rectam. Relinquitur ergo, quod subiectum utriusque sit
voluntas, quia incontinens volens peccat, ut dictum est, continens
autem volens immanet rationi.
10. Deinde cum dicit: et assimulatur utique etc., adhibet
similitudinem ad praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
similitudinem. Et dicit, quod incontinens assimilatur civitati, cui
omnia necessaria calculantur, idest dispensantur, et quae habet bonas
leges, sed nulla earum utitur. Sicut Anaxandrides convitiando
dixit, quod civitas quaedam volebat leges, cui nihil erat curae de
observantia legum. Et similiter incontinens non utitur recta ratione
quam habet. Malus autem, puta intemperatus, assimilatur civitati
utenti legibus, sed malis. Utitur enim malus perversa ratione.
11. Secundo ibi: est autem incontinentia etc., manifestat quod
dixerat: qualiter scilicet incontinens sit similis civitati non utenti
rectis legibus. Non enim quilibet excessus rationis rectae facit
incontinentem; sed continentia et incontinentia dicuntur secundum id
quod excellit habitum, idest facultatem multorum. Continens enim
immanet rationi rectae magis quam multi possint, quia vincit
concupiscentias, a quibus multi superantur. Incontinens autem minus
immanet quam multi possint; quia vincitur a concupiscentiis, quas
multi vincunt, ut supra dictum est.
12. Deinde cum dicit: sanabilior autem etc., comparat
incontinentes adinvicem secundum duplicem differentiam. Primo enim
dicit, quod inter incontinentias illa est sanabilior quam melancolici
incontinenter agunt, scilicet non praeconsiliantes, incontinentia
eorum qui consiliantur, sed non immanent; quia illi adhibito consilio
videntur posse sanari, non autem isti, ut supra dictum est.
13. Secundo ibi: et per consuetudinem etc., comparat
incontinentes secundum aliam differentiam. Et dicit, quod illi qui
sunt incontinentes per consuetudinem sunt sanabiliores illis qui sunt
incontinentes per naturam, scilicet corporalis complexionis ad hoc
inclinantis. Quia facilius potest transmutari consuetudo, quam
natura. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Consuetudo
autem propter hoc est difficilis ad immutandum, quia assimilatur
naturae, sicut Evenus poeta dicit: aio, idest dico, diuturnam
meditationem, idest consuetum studium immanere amice, idest
amicabiliter, seu conformiter: et dico hanc finientem, idest quando
perficitur, omnibus esse naturam.
14. Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse quid sit
continentia et incontinentia, et perseverantia et mollities, et
qualiter hi habitus se habeant adinvicem.
|
|