|
1. De delectatione autem et tristitia et cetera. Postquam
philosophus determinavit de continentia et incontinentia, ostendens
quod sunt circa delectationes et tristitias, hic intendit determinare
de delectationibus et tristitiis. Et primo ostendit quod haec
consideratio pertinet ad praesentem intentionem. Secundo, exequitur
propositum, ibi, his quidem igitur et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod considerare de
delectatione et tristitia pertinet ad eum, qui circa scientiam
politicam philosophatur, ad quam tota moralis doctrina reducitur sicut
ad principalem, ut in principio habitum est.
2. Secundo ibi: iste enim finis etc., probat propositum tribus
rationibus. Quarum prima est quod sicut finis architectonicae artis
est ille ad quem respiciunt, sicut ad quamdam mensuram, omnia quae sub
illa arte continentur, ita se habet delectatio in his quae pertinent ad
moralem doctrinam. Respiciendo enim ad delectationem, dicimus aliquid
esse malum et aliquid simpliciter bonum. Illum enim dicimus esse
bonum, qui in bonis delectatur; malum autem eum, qui in malis. Et
in his etiam quae fiunt, idem iudicium observatur. Iudicamus enim
esse malum id quod ex mala delectatione procedit, bonum autem quod ex
bona. In qualibet autem scientia maxime considerandum est id quod
habetur pro regula. Unde ad philosophum moralem maxime pertinet
considerare de delectatione.
3. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et cetera. Et dicit
quod non solum conveniens est morali considerare de delectatione; sed
etiam est ei necessarium, quia ad ipsum pertinet considerare virtutes
et malitias. Ostensum est autem supra in secundo, quod virtus et
malitia moralis sunt circa delectationes et tristitias. Ergo
necessarium est morali considerare de delectatione et tristitia.
4. Tertiam rationem ponit ibi, et felicitatem et cetera. Ad
philosophum enim moralem pertinet considerare felicitatem, sicut
ultimum finem. Sed plures ponunt esse felicitatem cum delectatione,
inter quos etiam et ipse, unde et apud Graecos beatus nominatur a
gaudendo; ergo ad moralem philosophum pertinet determinare de
delectatione.
5. Deinde cum dicit: his quidem igitur etc., determinat de
delectatione et tristitia. Et primo determinat de eis in communi.
Secundo specialiter determinat de corporalibus delectationibus, circa
quas posuit esse continentiam et incontinentiam, ibi, de corporalibus
autem utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo prosequitur
opiniones impugnantium delectationem. Secundo determinat contrariam
veritatem, ibi, sed tamen quoniam et tristitia malum et cetera.
Circa primum tria facit. Primo proponit opiniones impugnantium
delectationes. Secundo inducit rationes eorum, ibi, totaliter quidem
igitur et cetera. Tertio solvit, ibi, quoniam autem non accidit et
cetera. Circa primum ponit tres opiniones. Quibusdam enim
videbatur, quod nulla delectatio esset bona, neque per se neque per
accidens. Et si contingat quod aliquod delectabile sit bonum, non
tamen idem est in eo id quod est bonum et delectatio. Alii autem
dixerunt, quod delectationes quaedam sunt bonae, sed multae sunt
pravae. Et ita non omnis delectatio est bonum. Tertii autem
dixerunt, quod etiam si omnes delectationes essent bonae, non tamen
continget aliquam delectationem esse optimum.
6. Deinde cum dicit: totaliter quidem igitur etc., inducit
rationes ad praedictas opiniones. Et primo ad primam; secundo ad
secundam, ibi: huius autem etc.; tertio ad tertiam, ibi: quod
autem non optimum et cetera. Circa primum ponit sex rationes. Quarum
prima, sumitur ex definitione delectationis quam ponebant, dicentes
quod delectatio est quaedam sensibilis generatio in naturam. Dum enim
aliquid sensibiliter aggeneratur naturae nostrae, quasi nobis
connaturale, ex hoc delectamur, sicut patet in sumptione cibi et
potus. Nulla autem generatio est de genere finium, sed potius
generatio est via in finem, sicut aedificatio non est domus. Sed
bonum habet rationem finis. Ergo nulla generatio, et per consequens
nulla delectatio, est bonum.
7. Secundam rationem ponit ibi adhuc temperatus et cetera. Quae
talis est. Nullus virtuosus laudatur ex hoc, quod fugit quod bonum
est. Temperatus autem laudatur ex hoc quod fugit delectationes. Ergo
delectatio non est aliquid bonum.
8. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc prudens et cetera. Quae talis
est. Sicut prudens persequitur, idest quaerit non tristari, ita
etiam quaerit non delectari. Sed tristitia non est bonum. Ergo neque
delectatio.
9. Quartam rationem ponit ibi, adhuc impedimentum et cetera. Quae
talis est. Nullo bono impeditur prudentia. Impeditur autem per
delectationes; et tanto magis, quanto sunt maiores; ex quo videtur
quod per se et non per accidens impediant: sicut patet quod delectatio
venereorum, quae est maxima, intantum impedit rationem quod nullus in
ipsa delectatione actuali potest aliquid actu intelligere; sed tota
intentio animae trahitur ad delectationem. Ergo delectatio non est
aliquid bonum.
10. Quintam rationem ponit ibi, adhuc ars et cetera. Quae talis
est. Omne bonum humanum videtur esse opus alicuius artis, quia bonum
hominis ex ratione est. Sed delectatio non est opus alicuius artis,
quia nulla ars est ad delectandum. Ergo delectatio non est aliquid
bonum.
11. Sextam rationem ponit ibi, adhuc pueri et cetera. Quae talis
est. Illud quod est in homine puerile et bestiale vituperatur. Sed
pueri et bestiae persequuntur, id est quaerunt, delectationes. Ergo
delectatio non est aliquid bonum.
12. Deinde cum dicit: huius autem etc., ostendit quod non omnes
delectationes sint ostendit quod non omnes delectationes sunt bonae.
Et dicit quod huius quod est non omnes delectationes esse bonas,
ostensivum est quod sunt quaedam delectationes turpes, idest
inhonestae, et probrosae, id est infames, et cum hoc etiam quaedam
delectationes sunt nocivae. Quod patet ex hoc quod quaedam
delectabilia inducunt homini aegritudinem. Et sic patet quod non omnes
delectationes sunt bonae.
13. Deinde cum dicit: quod autem non optimum etc., probat quod
nulla delectatio sit optimum, etiam si omnes essent bonae. Finis enim
est id quod est optimum. Delectatio autem non est finis, sed magis
generatio quaedam. Ergo delectatio non est optimum.
14. Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae dicuntur de
delectatione fere haec sunt.
|
|