|
1. Quoniam autem non accidit et cetera. Postquam philosophus posuit
rationes ad opiniones praemissas, hic intendit eas solvere. Et primo
proponit quod intendit, dicens quod ex sequentibus erit manifestum,
quod propter praedictas rationes non sequitur neque quod delectatio non
sit bona, neque quod non sit optima. Praetermittit autem mediam
opinionem quae ponebat: non omnes delectationes esse bonas quia est
aliqualiter vera; has autem duas simul commemorat quia ex similibus
rationibus procedunt, unde et simul solvuntur.
2. Secundo ibi, primum quidem etc., solvit praedictas rationes.
Et primo praemittit quasdam distinctiones per quas potest sciri
qualiter delectatio sit bona vel non bona. Secundo solvit rationes
inductas, ibi: adhuc non necessarium et cetera. Circa primum ponit
duas distinctiones. Quarum utraque sumitur secundum distinctionem
boni, quod est delectationis obiectum. Dicit ergo primo, quod bonum
dupliciter dicitur. Uno modo id quod est bonum simpliciter. Alio
modo id quod est bonum alicui. Et quia omnia in bonum tendunt,
consequenter ad hoc se habent et naturae et habitus, qui scilicet
ordinantur vel ad bonum simpliciter vel ad id quod est alicui bonum.
Et quia motiones et generationes ex quibusdam naturis et habitibus
procedunt, oportet quod etiam consequenter eodem modo se habeat circa
eas, ut scilicet quaedam earum sint bonae simpliciter et quaedam sint
bonae alicui. Sic igitur, supposito quod delectationes sint motiones
et generationes, ut adversarius dicit, distinguenda sunt quatuor
genera delectationum.
3. Quarum quaedam sunt bonae simpliciter, sicut delectationes in
operibus virtutum. Quaedam autem delectationes simpliciter quidem
videntur pravae, sed quantum ad aliquem unum non sunt pravae, sed
eligibiles ei propter aliquam necessitatem, sicut infirmanti sumere
medicinalia. Tertio autem gradu quaedam neque huic sunt simpliciter
eligibiles et bonae, sed aliquando et per paucum tempus, non tamen
sunt ei eligibiles simpliciter, sicut furari cibum in articulo extremae
necessitatis. Quarto autem gradu sunt quaedam delectationes, quae
etiam non sunt vere delectationes, sed apparent propter corruptam
dispositionem eius qui in talibus delectatur, sicut quaecumque
delectationes sunt cum tristitia vel dolore, assumuntur ut medicinae
illius doloris. Sicut patet de his in quibus delectantur laborantes,
idest infirmantes. Delectabile enim videtur quandoque infirmo vertere
se per lectum et sumere aliqua acerba vel aliquid simile.
4. Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia boni et cetera. Et
dicit quod duplex est bonum: quoddam quidem se habet per modum
operationis, sicut consideratio; quoddam autem per modum habitus,
sicut scientia. Horum autem, operatio est sicut bonum perfectum,
quia est perfectio secunda; habitus autem est sicut bonum imperfectum,
quia est perfectio prima. Unde et delectatio vera et perfecta
consistit in bono quod est operatio. Illae vero actiones vel motiones
quae constituunt hominem in habitum naturalem, idest quae sunt
naturalis habitus constitutivae, sunt quidem delectabiles, sed
secundum accidens. Nondum enim habent rationem boni, quia praecedunt
etiam ipsum habitum qui est perfectio prima. Sed secundum ordinem ad
hoc bonum, habent rationem boni et delectabilis.
5. Manifestum est autem, quod operatio delectabilis quae est in
concupiscentia non est operatio habitus perfecti, quia perfecto habitu
non remanet aliquid concupiscendum quod ad istum habitum pertineat.
Unde oportet quod talis operatio procedat ex aliquo principio habituali
seu naturali, quod est cum tristitia. Non enim est absque tristitia
quod aliquis concupiscat perfectionem naturalem quam nondum habet.
6. Quod autem non omnes operationes delectabiles sint tales, patet:
quia inveniuntur quaedam delectationes quae sunt sine tristitia et
concupiscentia, sicut patet de delectatione quae est circa operationes
speculationis. Talis enim delectatio non est cum aliqua indigentia
naturae, sed potius procedit ex naturae perfectione, puta ex ratione
perfecta per habitum scientiae. Sic ergo vere et per se delectationes
sunt illae quae sunt circa operationes procedentes ex habitibus, seu
naturis et formis iam existentibus. Illae autem delectationes quae
sunt circa operationes constitutivas habituum et naturarum non sunt vere
et simpliciter delectationes, sed per accidens.
7. Et huius signum est, quia si essent huiusmodi vere delectabilia,
in omni statu delectabilia essent: quod patet esse falsum; quia non
eodem delectabili gaudet natura superimpleta, puta cum homo nimis
comedit, et natura constituta, idest bene disposita. Natura enim
bene disposita gaudet his quae sunt simpliciter delectabilia, quae
scilicet sunt convenientia naturae humanae. Sed natura superimpleta
gaudet in quibusdam contrariis his quae sunt simpliciter delectabilia.
Gaudent enim homines repleti quibusdam acutis et amaris eo quod faciunt
digerere cibum, cum tamen nihil eorum sit naturaliter delectabile,
quia non est simile naturae humanae, sed in excessu se habens. Ex quo
sequitur quod neque etiam sint simpliciter delectationes quae ab eis
causantur. Quia sicut se habent delectabilia adinvicem, ita etiam se
habent et delectationes quae ab eis causantur.
8. Deinde cum dicit adhuc non necessarium etc., solvit rationes
supra inductas. Et primo solvit rationem inductam ad tertiam
opinionem. Secundo rationem inductam ad secundam, ibi, esse autem
pravas et cetera. Tertio rationes quae sunt inductae ad primam, ibi,
impedit autem et cetera. Dicit ergo primo, quod non est necessarium
quod delectatio non sit optimum, sed aliquid aliud sit melius
delectatione. Quod quidam hac ratione dicunt, quia finis est melior
generatione. Delectationem vero ponunt generationem.
9. In quo quidem falsum supponunt: quia, ut ex praemissis patet,
non omnes delectationes sunt generationes aut cum generatione. Tales
enim sunt solae illae quae sunt cum tristitia et concupiscentia
constitutivae habituum, sed quaedam sunt operationes. Et ex hoc
habent rationem finis, quia operatio est perfectio secunda, ut dictum
est. Et huiusmodi delectationes non accidunt factorum, idest his quae
fiunt, sed utentium, idest utentibus, quasi dicat: non consistunt
huiusmodi delectationes in ipso fieri habituum, sed in usu eorum iam
existentium. Et secundum hoc patet, quod non oportet quod omnium
delectationum alterum aliquid sit finis, sed solummodo illarum
delectationum quae sequuntur operationes ducentes ad perfectionem
naturae quae sunt cum concupiscentia.
10. Et ex hoc etiam tollitur definitio delectationis quae
inducebatur in prima ratione primae opinionis. Non enim bene se habet
dicere quod delectatio sit generatio sensibilis, quod convenit
imperfectis delectationibus; sed magis dicendum est, secundum quod
convenit perfectis delectationibus, quod delectatio sit operatio
habitus connaturalis iam existentis.
11. Et loco eius quod posuerunt sensibilem, ponamus nos non
impeditam, ut sit haec diffinitio delectationis: delectatio est
operatio non impedita habitus qui est secundum naturam, idest qui
naturae habentis congruit. Impedimentum autem operationis
difficultatem causat in operando, quae delectationem excludit. Ideo
autem quibusdam visum est quod delectatio esset generatio quaedam,
quoniam delectatio est circa id quod est principaliter bonum, idest
circa operationem quam existimant esse idem generationi, cum tamen non
sit idem, sed aliquid posterius. Nam generatio est via in naturam,
operatio autem est usus naturalis formae aut habitus.
12. Deinde cum dicit: esse autem pravas etc., solvit rationem
inductam pro secunda opinione. Et dicit quod hoc quod probabatur esse
quasdam delectationes pravas, quia sunt quaedam delectabilia inducentia
aegritudinem, idem est ac si concluderetur quod quaedam sanativa sunt
prava quia nocent pecuniae, quae in ea expenditur. Dicendum est
igitur quod ambo, scilicet delectabilia et sana, sunt prava ex una
parte, scilicet inquantum nocent delectabilia quidem sanitati,
sanativa vero pecuniae, sed non sunt prava secundum hoc, idest
inquantum sunt sanativa vel delectabilia. Quia secundum eamdem
rationem posset concludi quod speculatio veritatis esset prava, quia
aliquando nocet sanitati.
13. Deinde cum dicit: impedit autem etc., solvit rationes
inductas pro prima opinione: quarum prima iam soluta est. Unde primo
solvit quartam. Secundo quintam, ibi, artis autem non esse et
cetera. Tertio simul secundam, tertiam et sextam, ibi, temperatum
autem fugere et cetera. Dicit ergo primo, quod non praestat
impedimentum neque prudentiae neque alicui alii habitui delectatio
propria, quae scilicet est ab unoquoque, sed alienae delectationes
unicuique impedimentum praestant, quin immo delectationes propriae
coadiuvant ad unumquodque. Sicut delectatio qua quis delectatur in
speculando et discendo facit hominem magis speculari et discere. Et
sic non sequitur quod delectatio sit malum simpliciter, sed quod aliqua
delectatio sit mala alicui.
14. Deinde cum dicit: artis autem non esse etc., solvit quintam
rationem. Et dicit quod rationabiliter accidit quod nulla delectatio
sit opus artis; ea enim quae est vere et proprie delectatio consequitur
operationem, non autem generationem. Ars autem est factiva
generationis, quia est recta ratio factibilium, ut in VI dictum
est, non est autem ars factiva operationis, sed potentiae alicuius ex
qua procedit operatio. Quamvis posset solvi per interemptionem; quia
pigmentaria ars et pulmentaria videtur ordinari ad delectationem; tamen
non sunt ipsius delectationis factivae sed delectabilium.
15. Deinde cum dicit temperatum autem etc., solvit simul
secundam, tertiam et sextam rationem. Et dicit quod hoc quod
temperatus fugit delectationes (quod erat secunda ratio) et hoc quod
prudens quaerit vitam sine tristitia (quod erat tertia ratio) et hoc
quod pueri et bestiae quaerunt delectationes (quod erat sexta ratio),
omnia habent eandem solutionem. Dictum est enim quod quaedam
delectationes sunt bonae simpliciter, et quomodo non omnes sunt tales.
Et huiusmodi delectationes, quae scilicet non sunt bonae simpliciter
quaerunt pueri et bestiae, et harum tristitiam fugit prudens. Et
loquimur de corporalibus delectationibus quae sunt cum concupiscentia et
tristitia. Et tales sunt huiusmodi delectationes, scilicet non bonae
simpliciter. Et secundum harum superabundantias dicitur aliquis
intemperatus. Unde et hae sunt illae delectationes quas temperatus
fugit. Sunt autem quaedam delectationes propriae temperati, prout
scilicet in operatione propria delectatur; et has non fugit, sed
quaerit.
|
|