|
1. Sed tamen quoniam et tristitia malum et cetera. Postquam
philosophus prosecutus est opiniones impugnantium delectationem et
solvit rationes eorum, hic ostendit contrariam veritatem. Et primo
per rationes ostensivas. Secundo ducendo ad inconveniens, ibi,
manifestum autem et quoniam et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod delectatio sit bonum. Secundo, quod aliqua delectatio
sit optimum, ibi: optimum autem nihil prohibet et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam
responsionem, ibi, ut enim Speusippus et cetera. Dicit ergo primo,
quod confessum est ab omnibus quod tristitia est simpliciter malum
aliquid et fugiendum. Sed hoc dupliciter. Quaedam enim tristitia est
simpliciter malum, sicut tristitia quae est de bono, quaedam autem est
mala secundum quid, inquantum scilicet est impeditiva boni. Quia
etiam tristitia quae est de malo impedit animum ne prompte et expedite
operetur bonum.
2. Manifestum est autem quod ei quod est malum et fugiendum invenitur
duplex contrarium. Unum quidem quod est fugiendum et malum. Aliud
autem quod est bonum. Sicut timiditati quae est mala contrariatur
fortitudo tamquam bonum et audacia tamquam malum. Tristitiae autem
contrariatur delectatio. Unde concludit necesse esse quod delectatio
sit quoddam bonum.
3. Deinde cum dicit: ut enim Speusippus etc., excludit quamdam
solutionem praedictae rationis. Videbatur enim praedicta ratio non
valere: eo quod concludit a disiunctiva ad alteram eius partem:
scilicet si fugibili contrariatur bonum vel fugibile, quod delectatio
quae contrariatur tristitiae fugibili sit aliquid bonum.
4. Et ideo Speusippus, qui fuit nepos et successor Platonis in
schola, solvebat dicens, quod sicut maius contrariatur minori et
aequali, ita tristitia contrariatur delectationi non quidem tamquam
aequali, sed sicut maius minori aut e converso, id est non sicut malum
extremum bono medio, sed sicut unum malum extremum alteri, puta quod
est in defectu ei quod est in excessu aut e converso.
5. Sed Aristoteles dicit, hanc solutionem non esse convenientem:
quia sequeretur quod delectatio esset vere malum, scilicet secundum
suam propriam rationem, sicut superabundantia vel defectus. Sed hoc
nullus dicit.
6. Platonici enim, quorum erat haec opinio quod delectatio non sit
bonum, non ponebant quod delectatio sit malum simpliciter et secundum
se, sed negabant eam esse bonum aliquid, in quantum est quiddam
imperfectum vel impeditivum virtutis, sicut patet ex processu
praemissarum rationum.
7. Deinde cum dicit: optimum autem etc., ostendit quod aliqua
delectatio sit optimum. Et primo ostendit propositum. Secundo
assignat causam erroris, ibi: sed et assumpserunt et cetera. Primum
ostendit duabus rationibus, quarum secunda incipit ibi: et persequi
autem omnia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
rationem. Secundo manifestat quod dixerat per quaedam signa,
inferendo quaedam corollaria ex dictis, ibi, et propter hoc omnes et
cetera. Circa primum duo facit. Primo excludit quandam rationem
contrariam. Videntur enim quaedam delectationes esse pravae, ex quo
posset aliquis aestimare quod delectatio non sit aliquid optimum. Sed
ipse dicit quod hoc nihil prohibet quin delectatio sit optimum, sicut
etiam videmus quod aliqua scientia est optima, scilicet sapientia, ut
in sexto dictum est, et tamen quaedam scientiae sunt pravae, non
quidem inquantum sunt scientiae, sed propter aliquem defectum quem
habent vel ex defectu principiorum, quia scilicet procedunt ex falsis
principiis, vel ex defectu materiae, sicut patet in scientiis
operativis, quarum usus inducit ad malum.
8. Secundo ibi: forte autem necessarium etc., inducit rationem ad
propositum. Et dicit quod uniuscuiusque habitus sunt operationes
aliquae non impeditae. Felicitas autem est operatio non impedita, vel
omnium bonorum habituum vel alicuius eorum, ut patet ex his quae in
primo dicta sunt. Unde necessarium est, huiusmodi operationes non
impeditas esse per se appetibiles. Operatio autem non impedita est
delectatio, ut supra dictum est. Unde consequens est quod aliqua
delectatio sit optimum, illa scilicet in qua consistit felicitas,
licet multae delectationes sint pravae, etiam si contingat quod sint
pravae simpliciter.
9. Deinde cum dicit: et propter hoc omnes etc., manifestat quod
dixerat per signa, inducendo tria corollaria. Quorum primum est,
quod quia operatio non impedita est felicitas, et hoc etiam
delectationem causat, inde est quod omnes aestimant vitam felicem esse
delectabilem et rationabiliter adiungunt delectationem felicitati.
Quia nulla operatio perfecta est impedita. Felicitas autem est
perfectum bonum, ut in primo ostensum est. Unde est operatio non
impedita, quod delectationem causat.
10. Ex hoc autem concludit ulterius ibi: propter quod indiget
etc., quod quia felicitas est operatio non impedita, felix indiget
bonis corporis, puta sanitate et incolumitate et bonis exterioribus,
quae dicuntur bona fortunae, ut per horum defectum non impediatur felix
in sua operatione. Illi autem qui dicunt, si homo est virtuosus est
felix, etiam si circumferatur et subdatur magnis infortuniis, nihil
rationabile dicunt, sive hoc dicant volentes, quasi interius huic
dicto assentientes, sive hoc dicant nolentes, quasi per rationem
coacti contra id quod eis videtur; et innuit Stoicos, quorum erat
ista opinio.
11. Tertium corollarium infert ibi, propter indigere autem et
cetera. Et dicit, quod quia felicitas indiget bona fortuna,
quibusdam visum est quod idem sit felicitas et bona fortuna: quod tamen
non est verum. Quia ipsa superexcellentia bonorum fortunae est
impeditiva felicitatis, inquantum scilicet aliqui per hoc impediuntur
ab operatione virtutis, in qua consistit felicitas, et tunc non est
iustum quod talis superexcellentia vocetur bona fortuna; quia
terminus, idest finis, vel ratio bonae fortunae est per comparationem
ad felicitatem, ut scilicet in tantum dicatur bona in quantum iuvat ad
felicitatem.
12. Deinde cum dicit: et persequi autem omnia etc., ponit
secundam rationem, ad ostendendum quod felicitas sit aliquid optimum.
Et sumitur per quoddam signum. Unde primo ponit ipsum. Et dicit
quod hoc quod omnia persequuntur, idest quaerunt delectationem, est
quoddam signum quod aliqualiter delectatio sit optimum. Illud enim in
quod omnes vel plures consentiunt, non potest esse omnino falsum.
Unde in proverbio dicitur, quod non perditur omnino fama, quae apud
multos populos divulgatur. Et huius ratio est, quia natura non
deficit, neque in omnibus neque in pluribus, sed solum in
paucioribus. Unde id quod invenitur ut in omnibus aut in pluribus
videtur esse ex inclinatione naturae, quae non inclinat neque ad malum
neque ad falsum. Et sic videtur, quod delectatio, in quam concurrit
omnium appetitus, sit aliquid optimum.
13. Secundo ibi: sed quia non eadem etc., excludit quiddam quod
possit reputari contrarium, scilicet quod non omnes appetunt
contrarium, quod scilicet non omnes appetunt eamdem delectationem.
Sed ipse ostendit, per hoc non impediri principale propositum,
duplici ratione. Primo quidem, quia non est eadem natura et habitus
optimus omnium neque secundum veritatem neque secundum apparentiam,
alia est enim optima dispositio hominis, alia equi. Item alia
iuvenis, alia senis. Et quia unicuique est delectabile id quod est
sibi conveniens, inde est, quod non omnes appetunt eamdem
delectationem, quamvis omnes appetant delectationem. Quia scilicet
delectatio est optimum omnibus, sed non eadem; sicut nec eadem
dispositio naturae est omnibus optima.
14. Secundam rationem ponit ibi, forte autem et cetera. Et potest
dici quod omnes homines appetunt eamdem delectationem secundum naturalem
appetitum, non tamen secundum proprium iudicium; non enim omnes
existimant corde, neque dicunt ore eamdem delectationem esse optimam,
natura tamen omnes inclinat in eandem delectationem sicut in optimam,
puta in contemplationem intelligibilis veritatis, secundum quod omnes
homines natura scire desiderant. Et hoc contingit, quia omnia habent
naturaliter in se ipsis quiddam divinum, scilicet inclinationem
naturae, quae dependet ex principio primo; vel etiam ipsam formam,
quae est huius inclinationis principium.
15. Deinde cum dicit: sed et assumpserunt etc., assignat
rationem, quare aliqui opinati sunt delectationem non esse bonum aut
optimum. Et dicit, quod ratio huius est, quia corporales
delectationes assumpserunt sibi, quasi hereditarie nomen delectationis
propter hoc, quod frequentius inclinamur in ipsas, utpote adiunctas
necessariis vitae et quia omnes participant ipsas, utpote sensibiles et
omnibus notas. Et quia ipsae solae sunt cognitae communiter ab
omnibus, propter hoc existimant has solas esse delectationes. Et
ideo, quia huiusmodi delectationes non sunt optimae, existimant
quidam, quod delectatio non sit optimum.
16. Deinde cum dicit manifestum autem et quoniam etc., ostendit
propositum ducendo ad inconveniens. Ducit autem ad tria
inconvenientia. Quorum primum est, quod si delectatio et operatio
delectabilis non sit quoddam bonum, sequetur quod felix non vivat
delectabiliter. Cum enim felicitas sit per se bona, non requireret
delectationem vita felicis, si delectatio non esset quoddam bonum.
17. Secundo ibi: sed et triste etc., et dicit, quod si
delectatio non sit aliquod bonum, continget quod vivere in tristitia
non sit aliquod malum. Si enim delectatio non sit neque bona neque
mala, sequeretur idem de tristitia quae ei contrariatur. Et sic
tristitia non esset fugienda.
18. Tertio ibi: neque utique etc., ducit ad tertium
inconveniens. Sequetur enim quod vita virtuosi non sit delectabilis,
si operationes eius non sunt delectabiles; quod iam esset si delectatio
non esset aliquid bonum. Manifestum est enim quod virtus est operativa
boni.
|
|