|
1. De corporalibus utique delectationibus et cetera. Postquam
philosophus determinavit de delectatione et tristitia in generali, hic
specialiter determinat de corporalibus delectationibus circa quas est
continentia et incontinentia. Et circa hoc tria facit. Primo
proponit intentum. Secundo movet dubitationem, ibi, propter quid
igitur et cetera. Tertio assignat causam quorumdam, quae accidunt
circa delectationes, ibi, non semper autem et cetera. Dicit ergo
primo, quod post ea quae dicta sunt de delectatione in communi,
intendendum est nobis de corporalibus delectationibus, ut dicamus,
quod quaedam delectationes sunt valde eligibiles, scilicet illae quae
sunt naturaliter bonae, corporales autem delectationes, circa quas
aliquis fit intemperatus, non sunt tales.
2. Deinde cum dicit: propter quid igitur etc., movet dubitationem
contra praedicta. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit
eam, ibi, vel sic bonae et cetera. Tertio assignat causam dictorum,
ibi, quia autem non solum oportet et cetera. Est autem circa primum
considerandum, quod philosophus supra, ad probandum delectationem esse
bonum, sumpsit argumentum a malitia tristitiae et quia tunc dixerat
corporales delectationes non esse bonas, resumit idem medium pro
obiectione. Si enim malo contrariatur bonum, remanet dubitatio, ex
quo delectationes corporales dicuntur esse non bonae, quare contrariae
tristitiae sint malae.
3. Deinde cum dicit vel sic bonae etc., solvit obiectionem
dupliciter. Primo enim dicit, quod delectationes corporales sunt
aliqualiter bonae, inquantum scilicet sunt necessariae ad depellendas
contrarias tristitias. Quia et per hunc modum omne illud quod non est
malum in sua natura potest dici bonum.
4. Secundam solutionem ponit ibi, vel usque ad hoc et cetera. Et
dicit, quod delectationes corporales sunt quidem bonae, non autem
absolute sed usque ad hoc, id est usque ad certum terminum. Et huius
rationem assignat. Cum enim omnis delectatio consequatur habitum
aliquem et motum sive operationem, oportet quod si habituum et motuum
sive operationum non potest esse superabundantia melioris, idest
superexcessus a bono, quod neque delectationis consequentis posset esse
superexcessus, sicut huius operationis quae est contemplatio
veritatis, non potest esse superexcessus melioris, quia quanto plus
aliquis veritatem contemplatur, tanto melius est; unde et delectatio
consequens est bona absolute, et non solum usque ad aliquam mensuram.
Si autem habituum et motuum sive operationum sit superexcessus
melioris, ita etiam se habebit et circa delectationem consequentem.
Manifestum est autem, quod circa corporalia bona potest esse
superabundantia melioris.
5. Et huius signum est, quod ex hoc aliquis dicitur pravus quod
horum bonorum superabundantiam quaerit, etiam si nulli alii noceat.
Non tamen ex hoc ipso, quod quaerit corporalia bona et delectatur in
eis est pravus, quia omnes homines aliqualiter gaudent pulmento et vino
et venereis: sed ex hoc vituperantur aliqui, quod gaudent in eis, non
secundum quod oportet. Ex quo patet, quod delectatio corporalis est
bona usque ad aliquam mensuram, superabundantia autem ipsius est mala.
6. E contrario autem se habet in tristitia; quia non solum eius
superabundantiam fugit virtuosus, sed totaliter omnem tristitiam.
Tristitia enim non est contraria superabundantiae delectationis
corporalis, quia sic aliquis non tristaretur nisi de maximo recessu a
superabundantia delectationum. Quae quidem tristitia non multum
vituperabilis esset, sed aliqualiter toleranda. Sed magis tristitia
inhaeret ei, qui persequitur superabundantiam delectationum. Ex hoc
enim contingit, quod ex modico defectu delectabilium tristatur. Et
inde est, quod sicut superabundantia delectationum corporalium est
mala, ita et tristitia.
7. Deinde cum dicit: quia autem etc., assignat rationem
praedictorum. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur
propositum, ibi, primum quidem utique et cetera. Dicit ergo primo,
quod non solum oportet dicere solutionem obiectionis, sed assignare
causam falsitatis quae erat in obiectione. Hoc enim multum confert ad
hoc quod fides adhibeatur veritati. Cum enim appareat ratio propter
quam videtur esse verum illud quod non est verum, hoc facit magis
credere veritati. Et ideo dicendum est, quare corporales
delectationes videantur multis esse eligibiliores aliis
delectationibus, cum tamen illae sint bonae absolute, corporales autem
solum usque ad aliquam mensuram.
8. Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., exequitur
propositum. Et primo assignat rationem quare delectationes corporales
videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare aliae
sint magis appetibiles secundum rei veritatem, ibi: quae autem sine
tristitia et cetera. Circa primum assignat duas rationes. Quarum
secunda ponitur ibi: adhuc persecutae sunt et cetera. Circa primum
duo facit. Primo assignat rationem quare delectationes corporales
videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare
delectationes non videantur bonae universaliter, ibi, et non studiosum
utique et cetera. Dicit ergo primo, quod prima ratio quare
delectationes corporales videantur esse magis eligibiles est quia
expellunt tristitiam; et quia delectatio corporalis propter sui
superabundantiam est medicina contra tristitiam. Non enim quacumque
delectatione tristitia tollitur, sed vehementi, inde est quod homines
quaerunt delectationem superabundantem et corporalem, cui tristitia
contrariatur. Delectationi autem intellectuali, puta quae est in
considerando, non contrariatur aliqua tristitia; quia non est in
fieri, sed in facto esse, ut supra dictum est.
9. Ex hoc autem ipso quod corporales delectationes sunt medicinae
contra tristitias, videntur esse vehementes, quia mensurantur non
solum ex sui natura, sed etiam ex contrario quod pellunt; et inde est
quod valde quaeruntur, propter hoc quod magis apparent iuxta suum
contrarium positae, sicut delectatio potus magis apparet si affuerit
sitis. Et ideo illi qui quaerunt delectationem potus praeparant sibi
sitim per comestionem salsorum, ut magis in potu delectentur.
10. Deinde cum dicit: et non studiosum utique etc., assignat
rationem quare delectationes non videantur bonae universaliter. Et
dicit quod propter delectationes corporales, sicut etiam supra dictum
est, visum fuit quibusdam quod delectatio non esset aliquid bonum. In
delectationibus enim corporalibus duo inveniuntur. Quaedam enim earum
sunt pravae naturaliter, utpote consequentes pravas operationes, quae
quidem sunt appetibiles quibusdam ab ipsa sua nativitate, sicut bestiis
et bestialibus hominibus; quibusdam autem sunt appetibiles propter
consuetudinem, sicut delectationes pravorum hominum. Quaedam vero
delectationum corporalium sunt medicinae contra aliquem defectum.
11. Et huius signum est, quia non sunt nisi indigentis. Non enim
aliquis delectatur in cibo quo non indiget et sic delectatio cibi est
medicina contra tristitiam famis. Et manifestum est quod melius est
esse aliquem iam perfectum quam fieri. Huiusmodi autem delectationes,
quas dicimus esse medicinales, accidunt his qui perficiuntur, non
autem his qui iam sunt perfecti. Causantur enim ex hoc quod per id
quod sumitur tollitur naturae indigentia. Sic igitur patet quod non
sunt bonae secundum se, sed per accidens, inquantum scilicet sunt ad
aliquid necessariae.
12. Et has duas rationes supra tetigit in duabus solutionibus. Nam
illae delectationes excedunt mensuram debitam quae consequuntur pravas
operationes. Quia ergo corporales delectationes non sunt secundum se
bonae, cum tamen videantur magis appetibiles, quidam aestimaverunt
universaliter delectationes non esse bonas.
13. Deinde cum dicit: adhuc persecutae sunt etc., ponit secundam
rationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo
manifestat quiddam quod supposuerat, ibi, etenim multis et cetera.
Dicit ergo primo, quod quia corporales delectationes sunt vehementes,
quaeruntur ab his qui non possunt aliis delectationibus gaudere,
scilicet ab hominibus qui solis sensibilibus inhaerent et delectationes
intellectuales non percipiunt. Et inde est quod tales homines
praeparant sibiipsis quamdam sitim talium delectationum, dum scilicet
sponte seipsos incitant ad earum concupiscentiam, sicut dictum est de
illis qui comedunt salsa, ut concupiscant potum. Et ideo, quia
praedicti homines non habent alia delectabilia in quibus recreentur,
non est increpabile si corporales delectationes accipiant, dum tamen
tales delectationes non noceant, nec eis nec aliis: si autem sint
nocivae, hoc est pravum et increpabile, sicut patet de delectatione
adulterii vel cibi nocivi.
14. Deinde cum dicit: et enim multis etc., assignat rationem
cuiusdam quod supposuerat, scilicet quod omnes homines indigeant aliqua
delectatione recreari. Et primo assignat huiusmodi rationem communiter
quantum ad omnes; secundo quantum ad iuvenes, ibi, similiter autem et
cetera. Tertio quantum ad melancholicos, ibi, melancholici autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod ideo non est increpabile, quod aliqui
utantur delectationibus corporalibus cum non habeant alias, quia
indigent eis, sicut medicina contra tristitias. Quantum enim ad
multa, tristitia advenit hominibus propter naturales motus et
operationes. Semper enim animal vigilans est in labore. Labor autem
est contristativus, sicut naturales sermones testantur.
15. Qui dicunt quod videre et audire ingerit tristitiam in quantum
est laboriosum: ratione cuius animal indiget quiete somni, ut dicitur
in libro de somno et vigilia. Sed ideo non percipimus huiusmodi
tristitiam, quia iam sumus consueti continue eam pati. Videre tamen
et audire, etsi habeant laborem et tristitiam naturalem ex parte
organorum corporalium, habent tamen delectationem animalem ratione
cognitionis sensibilium.
16. Deinde cum dicit: similiter autem etc., assignat rationem
quare iuvenes maxime indigent delectatione. Et dicit quod in iuvenibus
propter augmentum sunt multae commotiones spirituum et humorum sicut
etiam accidit vinolentis. Et ideo propter huiusmodi laborem, iuventus
maxime quaerit delectationem.
17. Deinde cum dicit melancholici autem etc., assignat rationem ex
parte melancholicorum. Et dicit, quod melancholici secundum naturalem
dispositionem semper indigent medicina contra tristitias, quia corpus
eorum patitur corrosionem quamdam propter siccitatem complexionis. Et
ideo habent vehementem appetitum delectationis per quam huiusmodi
tristitia repellatur. Delectatio enim expellit tristitiam, non solum
contrariam, puta delectatio cibi tristitiam famis; sed si delectatio
sit fortis expellit quamcumque aliam tristitiam, quia omnibus
tristitiis contrariatur secundum genus, licet non secundum speciem.
Et quia melancholici vehementer appetunt delectationes, inde est quod
plerumque fiunt intemperati et pravi.
18. Deinde cum dicit: quae autem sine tristitia etc., assignat
rationem, quare delectationes intellectuales secundum rei veritatem
sint meliores. Et dicit quod quia huiusmodi delectationes non habent
contrariam tristitiam quam expellant, inde est quod non habent
superabundantiam ex qua reddantur vitiosae. Huiusmodi enim
delectationes sunt circa ea quae sunt delectabilia secundum sui naturam
et non secundum accidens. Et haec duo exponit. Primo quidem, quid
sit delectabile secundum accidens. Et dicit quod illa sunt
delectabilia secundum accidens quae delectant in quantum sunt
medicativa. Quia enim dum aliquis patitur sanationem, accidit quod
sanum ibi aliquid operetur, propter hoc videtur operatio esse
delectabilis. Et inde est quod quando quaeruntur huiusmodi
delectabilia ultra necessitatem medicinae, sunt delectationes
inordinatae. Consequenter autem exponit, quod delectabilia secundum
naturam sunt illa quae faciunt operationem talis naturae. Unicuique
enim naturae delectabilis est operatio propria, cum sit eius
perfectio. Et ideo homini delectabilis est operatio rationis.
19. Deinde cum dicit: non semper autem etc., assignat rationem
duorum quae accidunt circa delectationes humanas. Quorum unum est quod
nihil idem est semper delectabile homini. Et huius rationem dicit
esse, quia natura nostra non est simplex, sed est ex multis composita
et ex uno in aliud transmutabilis, inquantum subiacet corruptioni. Et
ideo, si homo secundum aliquam sui dispositionem agat aliquam actionem
sibi delectabilem, haec delectatio est praeternaturalis homini secundum
alteram eius dispositionem. Sicut contemplari est naturale homini
ratione intellectus, sed est praeternaturale homini ratione organorum
imaginationis, quae laborant in contemplando. Et ideo contemplatio
non est semper homini delectabilis. Et est simile de sumptione cibi
quae est naturalis corpori indigenti, praeter naturam autem corpori iam
repleto. Cum autem homo appropinquet ad contrariam dispositionem,
tunc id quod prius erat delectabile secundum praecedentem
dispositionem, neque adhuc videtur triste, quia nondum contraria
dispositio totaliter advenit, neque videtur delectabile, quia iam fere
alia dispositio recessit.
20. Et ex hoc concludit quoddam corollarium, ibi: quare si huius
et cetera. Et dicit, quod si natura alicuius rei delectantis esset
simplex et immutabilis, semper eadem actio esset sibi
delectabilissima. Puta si homo esset solum intellectus, semper in
contemplando delectaretur. Et inde est quod, quia Deus est simplex
et immutabilis, semper gaudet una et simplici delectatione, quam
scilicet habet in contemplatione suiipsius. Non enim est operatio,
quae delectationem causat, solum in motu consistens, sed etiam in
immobilitate; sicut patet de operatione intellectus. Et illa
delectatio quae est absque motu est maior quam illa quae est in motu:
quia illa quae est in motu est in fieri, illa autem quae est in quiete
est in esse perfecto, ut ex supra dictis patet.
21. Deinde cum dicit transmutatio autem etc., assignat causam
secundi accidentis circa delectationes, quod scilicet transmutatio,
secundum dictum cuiusdam poetae, est maxime delectabilis hominibus.
Et hoc dicit accidere propter quamdam malitiam, idest defectum
naturae, quae non semper potest in eadem dispositione consistere.
Sicut enim mali hominis est quod de facili transmutetur et non habeat
mentem fixam in uno, ita est de natura quae indiget transmutatione,
quia non est simplex neque perfecte bona. Est enim motus actus
imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum.
22. Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse in hoc septimo
libro de continentia et incontinentia, delectatione et tristitia, quid
unumquodque eorum est, et qualiter sint bona vel mala. Unde iam
dicendum est de amicitia. Et sic terminatur sententia septimi libri.
|
|