|
1. Dubitabit autem (utique) aliquis et cetera. Postquam
philosophus posuit ea quae videntur esse probabilia circa continentiam
et incontinentiam, hic movet dubitationes contra omnia praedicta, non
tamen eodem ordine quo ea proposuit. Proposuit enim ea eo ordine quo
cadunt in prima hominis consideratione, qui primo considerat circa
aliquid id quod est commune, puta an sit bonum vel malum. Secundo
considerat propriam rationem rei. Tertio operationem eius. Quarto
comparationem eius ad alia cum quibus convenientiam habet. Quinto
comparationem eius ad illa a quibus differt; et ultimo ea quae exterius
circumstant.
2. In ponendo autem dubitationes praemittit illud quod est magis
dubitabile. Sic ergo contra sex praedicta ponit sex dubitationes;
primam quidem contra tertium probabile, de actu continentis et
incontinentis. Secundo ponit aliam contra quintum, quod erat de
comparatione ad prudentiam, ibi, prudentia ergo contratendente etc.;
tertia dubitatio est circa quartum dubitabile quod erat de comparatione
ad temperantiam, et hoc ibi: adhuc si quidem etc.; quarta dubitatio
est contra secundum probabile, quod erat de diffinitione continentiae,
et hoc ibi: adhuc, si omni opinioni etc.; quinta dubitatio est
contra primum probabile, quod erat de bonitate et malitia continentiae
et incontinentiae, et hoc ibi: adhuc in persuaderi etc.; sexta
dubitatio est contra sextum probabile, de materia continentiae et
incontinentiae, ibi, adhuc si circa omnia et cetera.
3. Circa primum duo facit. Primo proponit dubitationem. Et dicit
quod aliquis potest de hoc dubitare, quomodo aliquis qui habet rectam
existimationem est incontinens operando contraria.
4. Secundo ibi, scientem quidem igitur etc., prosequitur
dubitationem. Et primo obiicit ad unam partem. Secundo obiicit ad
aliam, ibi, iste quidem igitur et cetera. Tertio excludit quorumdam
solutionem, ibi, sunt autem quidam et cetera. Dicit ergo primo,
quod quidam dicunt non esse possibile quod aliquis existimans recte,
ita quod sit sciens, sit incontinens. Non enim fortius vincitur a
debiliori. Cum igitur scientia sit quid fortissimum in homine,
difficile videtur quod, existente scientia in homine, aliquid aliud
imperet scientiae et trahat ipsam quasi servam, cum magis ratio cuius
perfectio est scientia, dominetur et imperet sensibili parti sicut
servae. Et haec fuit ratio Socratis. Unde totaliter insistebat huic
rationi, quasi incontinentia non sit; putabat enim quod nullus qui
recte aestimat operaretur aliquid praeter id quod est optimum; sed quod
omne peccatum accidat propter ignorantiam.
5. Deinde cum dicit: iste quidem igitur etc., obiicit in
contrarium. Et dicit quod iste sermo Socratis dubitationem inducit
contra ea quae sunt apparentia manifeste, manifeste enim videntur
aliqui operari illud quod sciunt esse malum. Et si ita sit quod
peccent propter ignorantiam quae adveniat eis dum sunt in passione,
puta concupiscentiae vel irae, optimum est quaerere qualis ignorantia
sit ista. Manifestum est enim quod incontinens antequam passio
superveniat, non existimat faciendum illud quod per passionem postea
facit.
6. Deinde cum dicit: sunt autem quidam etc., excludit solutionem
quorumdam. Et primo ponit eam, dicens quod quidam concedunt quaedam
dictorum a Socrate, scilicet quod scientia non trahitur, quaedam
autem non concedunt, scilicet quod nullus peccet nisi propter
ignorantiam. Confitentur enim quod nihil est melius et fortius quam
scientia, quod scilicet possit eam trahere. Non tamen confitentur
quod nullus possit operari praeter id quod opinatur esse melius. Et
inde est, quod dicunt quod incontinens qui superatur a voluptatibus non
habet scientiam, sed opinionem.
7. Secundo ibi: sed tamen etc., excludit solutionem praedictam.
Et dicit quod incontinens, aut habet opinionem fortem aut debilem.
Si fortem, eadem ratio videtur de ea et de scientia, quia non minus
inhaeretur uni quam alii, ut infra dicetur. Si autem non sit fortis
opinio tendens contra concupiscentias, sed est quieta idest remissa et
debilis, sicut accidit in his qui dubitant, videtur hoc non esse
imputandum, sed venia dignum, quod scilicet homo non immaneat
debiliter opinatis contra concupiscentias fortes. Non autem datur
venia neque malitiae, neque alicui aliorum vituperabilium, inter quae
est incontinentia, ita scilicet quod totaliter ei non imputetur.
8. Deinde cum dicit prudentia ergo etc., movet dubitationem circa
comparationem continentiae ad prudentiam, quod erat quintum probabile.
Et primo obiicit ad unam partem: concludens ex praemissis, quod
aliquis potest esse incontinens licet habeat prudentiam quae in
contrarium tendat. Si enim incontinens habet opinionem contra
tendentem concupiscentiis pravis et non habet debilem, quia sic non
esset ei imputandum, relinquitur ergo quod habeat fortem opinionem
contra tendentem. Sed inter opiniones prudentia est fortissima. Ergo
incontinens maxime habet prudentiam contra tendentem.
9. Secundo ibi: sed inconveniens etc., ostendit hoc esse
inconveniens, duplici ratione. Quarum prima est, quod secundum hoc
sequetur quod idem simul sit prudens et incontinens, quod videtur esse
impossibile; nullus enim dicet ad prudentem pertinere quod volens
operetur pravissima. Dictum est enim supra in VI quod circa
prudentiam peior est qui voluntarius peccat.
10. Secundam rationem ponit ibi, cum his autem et cetera. Est
enim supra ostensum quod prudens non solum est cognoscitivus, sed est
etiam activus, quia est aliquis extremorum, id est habens
aestimationem rectam circa operabilia singularia quae supra in VI
dixit esse extrema, et est etiam habens alias virtutes, scilicet
morales, ut in sexto ostensum est. Unde non videtur possibile quod
aliquis prudens contra virtutes operetur.
11. Deinde cum dicit: adhuc si quidem etc., movet dubitationem
circa comparationem continentiae et temperantiae, quod erat quartum
probabile. Oportet enim alterum trium dicere. Quorum primum est quod
continens dicatur aliquis ex eo quod habet concupiscentias pravas et
fortes a quibus non deducatur contra rationem. Et si hoc est verum,
temperatus non erit continens, neque continens erit temperatus. Ille
enim qui est perfecte temperatus, non habet pravas concupiscentias.
Et sic habere pravas concupiscentias vehementes repugnat ei quod est
esse temperatum; oporteret autem quod temperatus haberet pravas
concupiscentias si esset continens, facta priori suppositione.
Secundum autem trium est quod continens habeat concupiscentias non
pravas, sed bonas; et sic sequetur quod quicumque habitus prohibet eas
sequi, sit pravus. Talis autem habitus est continentia. Ergo non
omnis continentia erit studiosa. Tertium trium est quod
concupiscentiae quas habet continens non sint vehementes, sed infirmae
et debiles; et tunc, si non sunt pravae sed indifferentes, esse
continentem non erit venerabile vel laudabile, et si sint pravae et
tantum debiles, non erit magnum eis resistere. Et tamen continentia
habetur tamquam aliquid magnum et venerabile. Videtur ergo sequi
inconveniens, quidquid horum trium dicatur.
12. Deinde cum dicit adhuc si omni opinioni etc., movet
dubitationem contra ipsam definitionem continentiae, quod erat secundum
probabilium propositorum. Et primo movet dubitationem contra rationem
continentiae, prout supra dictum est quod idem est continens et
permansivus in ratione. Et dicit quod si continentia facit permansivum
omni opinioni, idest si facit homini esse persuasum quod omni opinioni
immoretur non recedens ab ea, sequetur quod quaedam continentia sit
prava. Contingit enim aliquam opinionem esse falsam, a qua discedere
est bonum. Unde ab ea detineri est pravum: cum tamen continentia
laudetur quasi aliquid bonum.
13. Secundo ibi, et si ab omni etc., obiicit contra rationem
incontinentiae, prout supra dictum est quod incontinens est egressivus
a ratione. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima est: quod si
incontinentia sit egressiva a quacumque opinione sive ratione, sequetur
quod aliqua incontinentia sit bona, cum tamen semper vituperetur ut
mala. Et hoc ideo, quia aliqua opinativa ratio persuadet aliquod
malum fieri, quod vitare est bonum. Et ponit exemplum de hoc quod
quidam poeta, nomine Sophocles, narrat quod Neoptolemus qui fuit in
bello Troiano, persuasus fuit ab Odrisco quod mentiretur Philotethi
propter quamdam causam quae videbatur honesta: qui tamen postea non
permansit in opinione quae sibi fuerat persuasa, propter hoc quod erat
ei triste et grave mentiri; et in hoc est laudabilis.
14. Secundam rationem ponit ibi: adhuc sophisticus sermo et
cetera. Et dicit quod ratio sophistica mentiens, idest concludens
falsum, est dubitatio, idest dubitationis causa. Quia enim sophistae
ad hoc quod appareant sapientes volunt concludere inopinabilia, cum ad
hoc pertingant syllogizando, syllogismus factus inducit dubitationem:
mens enim audientis manet ligata, cum ex una parte non velit permanere
in eo quod ratio concludit, propter id quod conclusio ei non placet,
et ex alia parte non potest procedere ad contrarium, quia non habet in
sua potestate solutionem argumentationis. Nec tamen propter hoc quod
iste non permanet in ratione, quam solvere nescit, est vituperabilis.
Non ergo videtur quod egredi a quacumque ratione sit incontinentia.
15. Tertiam rationem ponit ibi, accidit autem et cetera. Si enim
egredi a quacumque ratione sit incontinentia, sequetur per quandam
rationem quod imprudentia incontinentiae iuncta sit virtus. Et sic
virtus componetur ex duobus vitiis: quod est impossibile. Et quod
sequatur id quod dictum est, videtur per hoc quod, secundum hoc quod
dictum est, quod aliquis operetur contraria his quae opinatur, est
propter incontinentiam; opinatur autem quod bona sint mala, et quod
non oporteat ea operari; quod est imprudentiae. Unde sequetur quod
operetur bona et non mala, quod videtur esse virtutis.
16. Deinde cum dicit adhuc in persuaderi etc., movet dubitationem
circa bonitatem et malitiam continentiae et incontinentiae. Videtur
enim quod ille qui operatur mala ex eo quod est sibi persuasum quod sint
bona, et inde est quod persequitur et eligit delectabilia tamquam per
se bona (quod facit intemperatus) sit melior eo qui operatur mala non
propter ratiocinationem qua sit deceptus, sed propter incontinentiam.
Ille enim qui est persuasus videtur esse sanabilior propter hoc quod de
facili potest sibi dissuaderi quod credit. Sed incontinens non videtur
iuvari ex aliqua bona suasione. Quinimmo videtur esse reus proverbii,
quod dicimus quod quando aqua, cuius scilicet potus reficit sitientem,
suffocat bibentem, quid adhuc valet ei bibere? Et similiter si
aliquis ageret mala quasi persuasus, idest deceptus, desisteret agere
dissuasus, idest remota illa suasione, sicut sitis cessat adhibito
potu aquae. Nunc autem incontinens suasus est et credit ea quae recta
sunt et nihilominus alia agit; unde aqua bonae suasionis eum non
iuvat, sed suffocat.
17. Deinde cum dicit: adhuc si circa omnia etc., movet
dubitationem circa materiam continentiae et incontinentiae, quod erat
sextum propositorum. Et dicit, quod si continentia et incontinentia
non solum sunt circa concupiscentias, sed circa iras et lucrum, et
omnia huiusmodi, non poterit determinari quis sit simpliciter
incontinens. Nullus enim invenitur, qui habeat omnes incontinentias.
Dicimus autem esse quosdam simpliciter incontinentes. Non ergo
videtur esse verum quod supra dictum est, quod continentia et
incontinentia sit circa omnia.
18. Ultimo autem epilogando concludit quod tales quaedam
dubitationes accidunt contra prius proposita, et quasdam harum
dubitationum oportet interimere quasi falsum concludentes et quasdam
relinquere quasi concludentes verum. Haec est enim vera solutio
dubitationis, cum invenitur quid sit verum, circa id quod dubitatur.
|
|