|
1. Primum quidem igitur intendendum et cetera. Postquam philosophus
positis quibusdam probabilibus circa continentiam et incontinentiam
movit contra singula dubitationes, hic accedit ad solvendum.
Considerandum autem est quod non eodem ordine solutiones inducit neque
quo probabilia praesupposuit neque quo dubitationes induxit, sed
secundum quod exigit ratio doctrinae; prout scilicet unius dubitationis
solutio ex altera dependet. Primo igitur dicit de quo est intentio.
Secundo exequitur propositum, ibi, est autem principium et cetera.
Dicit ergo primo, quod ad solvendum praedictas dubitationes, primo
est considerandum utrum aliqui cum hoc, quod sunt scientes, possunt
esse incontinentes vel non, et si sic, per quem modum sciant. Et
haec dubitatio primo solvitur, quia eius solutio pertinet ad
considerandum an sit incontinentia vel non. Dictum est enim supra,
quod contentio Socratis ad hoc erat quasi incontinentia non esset.
Prius autem de unoquoque oportet considerare an est.
2. Deinde secundo oportet considerare circa qualia debeamus ponere
aliquem dici continentem vel incontinentem, utrum scilicet circa omnem
delectationem et tristitiam, vel circa quasdam determinatas; et haec
dubitatio secundo solvitur, licet fuerit sexto loco proposita, quia
principium inquirendi quis sit aliquis habitus est considerare materiam
ipsius, sicut patet ex modo procedendi Aristotelis in praecedentibus.
Et quia continens et perseverativus secundum materiam differunt, simul
cum hoc considerandum est utrum sint idem vel differant. Et similiter
considerandum est de omnibus aliis, quaecumque habent coniunctionem et
convenientiam cum hac consideratione.
3. Deinde cum dicit: est autem principium etc., incipit solvere
dubitationes supra motas. Et primo determinat an sit continentia et
incontinentia, determinando primam dubitationem, quae movebatur contra
tertium probabile; secundo determinat materiam continentiae et
incontinentiae, solvendo sextam dubitationem, quae movebatur contra
sextum probabile; et quia temperantia et continentia conveniunt in
materia, simul in hac parte ostendit differentiam temperantiae et
continentiae, solvendo tertiam dubitationem, quae movebatur contra
quartum probabile. Ostendit etiam quis sit peior, utrum intemperatus
vel incontinens, solvendo quintam dubitationem, quae movebatur contra
primum probabile; et haec secunda pars incipit ibi: utrum autem est
aliquis incontinens et cetera.
4. Tertio ostendit quid sit continentia et incontinentia solvendo
quartam dubitationem, quae movebatur contra secundum probabile, et cum
hoc solvit secundam quaestionem, quae movebatur contra quintum
probabile, ostendendo, quod prudens non potest esse incontinens. Et
haec tertia pars incipit, ibi, utrum igitur continens est et cetera.
Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam, quae sunt
necessaria ad solvendum. Secundo excludit falsam solutionem, ibi, de
eo quidem igitur et cetera. Tertio ponit veram, ibi, sed quia
dupliciter et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est
intentio. Secundo exequitur, ibi, neque enim et cetera.
5. Dicit ergo primo, quod ad determinandum praedicta, oportet primo
intendere, ut sciamus haec duo. Quorum primum est utrum continens et
incontinens habeant differentiam, scilicet specificam, per quam ab
omnibus aliis differant, in circa quae, id est ex hoc quod habeant
materiam determinatam circa quam sint, sicut differentia mansuetudinis
est ex hoc quod est circa iras, vel in qualiter, idest in modo se
habendi circa quamcumque materiam, sicut prudentia est circa omnem
materiam moralem, non tamen eodem modo sicut virtutes morales.
6. Et ad exponendum quod dixerat, subdit quod considerandum est,
utrum aliquis dicatur incontinens solum ex hoc quod est circa aliquam
materiam, vel solum in ut, idest solum ex hoc, quod aliquo modo se
habeat indifferenter circa omnem materiam. Vel non solum per hoc vel
per illud dicatur aliquis continens vel incontinens, sed in ex
ambobus, idest et ex determinato modo et ex determinata materia.
7. Secundum quod oportet praeconsiderare est, si continentia et
incontinentia sint circa omnia vel non, sed circa determinatam
materiam.
8. Deinde cum dicit neque enim etc., determinat quod dixerat. Et
primo secundum: dicens, quod continens et incontinens non dicitur
aliquis simpliciter circa omnia, sed circa illam determinatam
materiam, circa quam dicitur aliquis temperatus vel intemperatus;
scilicet circa concupiscentias et delectationes tactus.
9. Secundo ibi: neque in ad haec etc., determinat primum: et
dicit quod non dicitur aliquis continens et incontinens solum in ad
haec, id est respectu alicuius determinatae materiae (sic enim idem
esset et intemperatus, cum sint circa eamdem materiam): sed dicitur
aliquis incontinens in sic habere, idest ex hoc quod aliqualiter se
habet circa determinatam materiam. Quia hic, scilicet intemperatus,
ex electione ducitur ad peccandum, quasi existimans quod semper aliquis
debeat persequi, id est accipere, delectabile sibi praesentialiter
oblatum. Sed incontinens non hoc existimat, sed tamen persequitur
delectabile, quando est sibi praesens.
10. Deinde cum dicit: de eo quidem igitur etc., excludit falsam
solutionem, quam etiam supra tetigit. Et dicit quod nihil differt ad
praesentem rationem si dicatur, quod illa cognitio praeter quam aliqui
incontinenter agunt sit vera opinio, sed non sit scientia. Ex facti
enim evidentia constat, quod quidam incontinenter operantium non habent
debilem inhaesionem quasi dubitantes, sed aestimant se per certitudinem
scire illud, contra quod agunt. Si ergo aliquis dicere velit, quod
propter hoc magis opinantes praeter opinionem agunt quam scientes, quia
quiete, idest debiliter inhaerent opinatis, considerandum est, quod
in hoc nihil differt scientia ab opinione. Quidam enim non minus
inhaerent opinionibus etiam falsis quam alii verae scientiae: et hoc
potest videri per Heraclitum, qui adeo firmiter tenebat omnia semper
moveri, et non esse veritatem aliquam diu permanendi in rebus, quod in
fine vitae suae nolebat loqui, ne veritas interim transmutaretur, sed
solum movebat digitum ad aliquid enunciandum, ut dicitur in quarto
metaphysicae.
11. Deinde cum dicit sed quia dupliciter etc., ponit veram
solutionem. Et primo solvit dubitationem per quasdam distinctiones.
Secundo per naturam ipsius operativae scientiae, ibi: adhuc autem,
et si naturaliter et cetera. Circa primum ponit tres distinctiones.
Quarum prima est, quod dupliciter dicimus aliquem scire: uno quidem
enim modo dicitur scire ille qui habet habitum, sed non utitur eo,
puta geometra cum non considerat geometricalia; alio modo dicitur scire
ille qui utitur sua scientia, scilicet considerando ea quae sunt illius
scientiae; multum autem differt utrum aliquis agat ea quae non oportet
habens habitum scientiae sed non utens, vel quod aliquis habeat habitum
et utatur speculando. Hoc enim videtur esse durum, scilicet quod
aliquis agat contra id quod actu speculatur. Non autem videtur esse
durum si aliquis agat contra id quod habitualiter scit sed non
considerat.
12. Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia duo modi et
cetera. Et dicit quod duo sunt modi propositionum quibus utitur ratio
practica, scilicet universalis propositio et singularis: nihil autem
prohibere videtur, quod aliquis operetur praeter scientiam, qui habitu
quidem cognoscit utramque propositionem, sed in actu considerat tantum
universalem, non autem particularem; et hoc ideo, quia operationes
sunt circa singularia. Unde si aliquis non considerat singulare, non
est mirum si aliter agat.
13. Sciendum tamen quod dupliciter potest accipi universale. Uno
quidem modo prout est in seipso: puta si dicamus quod omni homini
conferunt sicca. Alio modo secundum quod est in re singulari, puta si
dicamus quod iste est homo vel talis cibus est siccus; potest ergo
contingere quod aliquis sciat et in habitu et in actu universale
secundum se consideratum; sed universale consideratum in hoc singulari
vel non habet, idest in habitu non cognoscit, vel non operatur, id
est non cognoscit in actu.
14. Secundum igitur hos modos sciendi differentes intantum differt
impossibile quod Socrati videbatur, ut nullum inconveniens videatur
eum qui incontinenter agit uno modo, scire scilicet in universali
tantum vel etiam in singulari, in habitu sed non in actu. Si autem
alio modo sciret ille qui incontinenter agit, videretur esse
inconveniens, scilicet si sciret singulare in actu.
15. Tertiam distinctionem ponit ibi: adhuc habere et cetera. Et
primo ponit distinctionem. Secundo excludit obiectionem, ibi, dicere
autem sermones et cetera. Dicit ergo primo, quod praeter dictos modos
adhuc invenitur in hominibus alius modus sciendi. Quod enim aliquis
sciat habitu et non actu, differentiam quamdam videtur habere.
Aliquando enim est habitus solutus, ut statim possit exire in actum
cum homo voluerit. Aliquando autem est habitus ligatus ita quod non
possit exire in actum. Unde quodammodo videtur habere habitum et
quodammodo non habere, sicut patet in dormiente vel maniaco aut etiam
ebrioso. Et hoc modo sunt dispositi homines dum sunt in passionibus.
Videmus enim quod irae et concupiscentiae venereorum et quaedam
huiusmodi passiones manifeste transmutent et corpus exterius et non
solum animales motus, puta cum ex his incalescit corpus; et quandoque
tantum increscunt huiusmodi passiones quod quosdam in insanias
deducunt. Et sic manifestum est quod incontinentes similiter
disponuntur dormientibus, aut maniacis aut ebriosis, quod scilicet
habent habitum scientiae practicae in singularibus ligatum.
16. Deinde cum dicit: dicere autem sermones etc., excludit
obiectionem. Posset enim aliquis obiicere contra praedicta, quod
incontinentes quandoque dicunt verba scientialia etiam in singulari et
ita videtur quod non habeant habitum ligatum. Sed ipse hoc removet,
dicens quod hoc quod dicunt sermones scientiae non est signum quod
habeant habitum solutum. Et hoc probat per duo exempla.
17. Quorum primum est quod etiam illi qui sunt in passionibus
praedictis, puta ebrii et maniaci, proferunt voce demonstrationes,
puta geometricas, et dicunt verba Empedoclis, quae erant difficilia
ad intelligendum, quia metrice philosophiam scripsit. Secundum
exemplum est de pueris quando primo addiscunt, qui coniungunt sermones
quos ore proferunt sed nondum eos sciunt, ita scilicet quod mente
intelligant. Ad hoc enim requiritur quod illa quae homo audit fiant ei
quasi connaturalia, propter perfectam impressionem ipsorum
intellectui, ad quod homo indiget tempore in quo intellectus per
multiplices meditationes firmetur in eo quod accepit. Et ita est etiam
de incontinente. Etsi enim dicat, non est mihi bonum nunc persequi
tale delectabile tamen non ita sentit in corde. Unde sic existimandum
est, quod incontinentes dicant huiusmodi verba quasi simulantes, quia
scilicet aliud sentiunt corde et aliud proferunt ore.
18. Deinde cum dicit: adhuc autem, et si naturaliter etc.,
solvit propositam dubitationem secundum naturalem processum practicae
scientiae, applicando praedictas distinctiones ad propositum. Et
primo determinat veritatem quaestionis. Secundo respondet obiectioni
Socratis. Circa primum duo facit. Primo proponit naturalem
processum scientiae practicae in agendis; secundo ostendit impedimentum
quod accidit in incontinente, ibi, quando quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo, quod si aliquis velit considerare causam, quare
incontinentes praeter scientiam agant secundum naturalem processum
practicae scientiae, oportet scire quod in eius processu est duplex
opinio. Una quidem universalis, puta omne inhonestum est fugiendum.
Alia autem est singularis circa ea quae proprie per sensum
cognoscuntur, puta: hic actus est inhonestus. Cum autem ex his
duabus opinionibus fiat una ratio, necesse est quod sequatur
conclusio.
19. Sed in speculativis anima solum dicit conclusionem. In
factivis autem statim eam operatur. Ut, si opinio universalis sit
quod omne dulce oportet gustare, opinio autem particularis sit quod
hoc, demonstrato aliquo particulari, sit dulce, necesse est quod ille
qui potest gustare statim gustet, nisi sit aliquid prohibens. Et hoc
quidem fit in syllogismo temperati, qui non habet concupiscentiam
repugnantem rationi proponenti quod omne inhonestum est vitandum. Et
similiter in syllogismo intemperati, cuius ratio concupiscentiae non
repugnat quae inclinat ad hoc quod omne delectabile sit sumendum.
20. Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit
qualiter accidat defectus in incontinente. Et primo ostendit aliquid
in eo esse prohibens; secundo ostendit causam prohibitionis, ibi: non
contrarie autem etc.; tertio ostendit qualiter ista prohibitio
cesset, ibi: qualiter autem et cetera. Circa primum considerandum
est, quod in incontinente ratio non totaliter obruitur a concupiscentia
quin in universali habeat veram sententiam; sit ergo ita quod ex parte
rationis proponatur una universalis prohibens gustare dulce inordinate,
puta si dicatur, nullum dulce oportet gustare extra horam, sed ex
parte concupiscentiae proponitur quod omne dulce est delectabile, quod
est per se quaesitum a concupiscentia. Et quia in particulari
concupiscentia ligat rationem, non assumitur sub universali rationis,
ut dicatur hoc esse praeter horam; sed assumitur sub universali
concupiscentiae, ut dicatur hoc esse dulce. Et ita sequitur conclusio
operis; et sunt in hoc syllogismo incontinentis quatuor propositiones,
sicut iam dictum est.
21. Et quod hoc modo se habeat quandoque processus rationis
practicae, patet per hoc quod forte insurgente concupiscentia ratio
dicit hoc concupiscibile esse fugiendum secundum universalem
sententiam, ut dictum est: concupiscentia autem ducit ad hoc libere
proponendo et assumendo absque prohibitione rationis, quae est ligata,
quia concupiscentia quando est vehemens potest movere quamlibet
particulam animae, etiam rationem, si non sit sollicita ad
resistendum. Et sic accidit conclusio operis, ut scilicet aliquis
agat incontinenter contra rationem et opinionem universalem.
22. Deinde cum dicit: non contrarie autem etc., ostendit causam
praedictae repugnantiae. Et dicit, quod non est ibi contrarietas ex
parte rationis per se, sicut accidit in dubitantibus, sed solum per
accidens, inquantum scilicet concupiscentia contrariatur universali
rationi rectae. Non autem aliqua opinio per se contrariatur rectae
rationi, sicut quidam dicebant.
23. Et ex hoc infert quoddam correlarium, quod scilicet bestiae non
dicuntur continentes aut incontinentes, quia non habent universalem
opinionem moventem cui contrariatur concupiscentia, sed moventur solum
ex fantasia et memoria singularium.
24. Deinde cum dicit: qualiter autem solvitur etc., ostendit
qualiter cessat talis repugnantia. Et dicit quod qualiter solvatur
ignorantia quam incontinens habet circa particulare et rursus redit ad
rectam scientiam, eadem ratio est quod de vinolento et dormiente, quae
quidem passiones solvuntur facta aliqua transmutatione circa corpus, et
similiter quia per passiones animae, puta per concupiscentiam vel iram
transmutatur corpus, oportet cessare hanc transmutationem corporalem ad
hoc quod homo redeat ad sanam mentem. Et ideo haec ratio non est
propria huius considerationis, sed magis oportet eam audire a
physiologis, idest naturalibus.
25. Deinde cum dicit: quia autem ultima etc., secundum praemissa
solvit hanc rationem Socratis. Et dicit, quod propositio et opinio
ultima, scilicet singularis, accipitur per sensum et principatur in
actionibus quae sunt circa singularia. Huiusmodi autem propositionem
aut opinionem ille qui est in passione vel omnino non habet in habitu
vel habet habitum ligatum ut non possit in actu scire, sed hoc modo
loquitur de his, sicut ebrius dicit verba Empedoclis. Quia ergo ista
sunt vera, et quia universale quod per scientiam comprehenditur non est
extremus terminus operabilium, videtur sequi illud quod Socrates
quaerebat. Patet enim ex praedictis quod passio non fit in praesentia
principalis scientiae quae est circa universale, quum passio sit solum
in particulari. Neque universalis scientia trahitur a passione, sed
solum aestimatio sensibilis, quae non est tantae dignitatis.
26. Ultimo autem epilogat, tanta dicta esse de hoc quod sciens
incontinenter agat, vel ille qui non est sciens, et quomodo
incontinens sit sciens.
|
|