|
1. Utrum autem est aliquis incontinens et cetera. Postquam
philosophus ostendit quod praeter scientiam potest aliquis prava
operari, per quod sciri potest an continentia et incontinentia sit,
hic determinat de materia continentiae et incontinentiae. Et primo
ostendit quae sit materia utriusque. Secundo comparat ea aliis
habitibus qui sunt circa eamdem materiam, ibi, circa eas autem quae
per tactum et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est
intentio. Secundo manifestat propositum, ibi: quoniam quidem igitur
et cetera. Est autem considerandum quod supra, sextam dubitationem
proponens, dixit quod si continentia et incontinentia essent circa
omnia, nullus esset simpliciter incontinens. Et ideo hanc
dubitationem solvere intendens, duo proponit tractanda. Quorum primum
est, utrum aliquis sit simpliciter incontinens vel omnes dicantur
incontinentes particulariter. Secundum est, si aliquis est
simpliciter incontinens, circa qualem materiam est.
2. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., exequitur
propositum. Et primo proponit materiam generalem ut manifestam. Et
dicit manifestum esse quod continentes et incontinentes, perseverantes
et molles dicuntur circa delectationes et tristitias.
3. Secundo ibi: quia autem sunt haec etc., inquirit specialem
materiam praedictorum. Et primo ostendit, quomodo diversimode dicatur
continentia et incontinentia circa diversas delectationes; secundo
comparat incontinentias diversarum delectationum adinvicem, ibi,
quoniam autem est minus turpis et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit, quomodo dicatur aliquis diversimode continens vel
incontinens secundum differentiam humanarum delectationum adinvicem.
Secundo secundum differentiam humanarum delectationum ad bestiales,
ibi: quia autem sunt quaedam et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam quae dixerat,
ibi, quia autem concupiscentiarum et cetera. Circa primum tria
facit. Primo distinguit delectationes humanas. Secundo ostendit
quomodo circa eas diversimode dicitur aliquis continens vel
incontinens, ibi, eos quidem igitur etc.; tertio infert quaedam
correlaria ex dictis, ibi: et propter hoc in idem et cetera.
4. Dicit ergo primo, quod eorum quae faciunt delectationem homini
quaedam sunt necessaria ad vitam humanam, quaedam autem non sunt
necessaria, sed secundum se considerata sunt eligibilia homini,
quamvis possit in eis esse superabundantia et defectus: quod apponit ad
differentiam virtutum, in quibus non potest esse superabundantia et
defectus. Et dicit necessaria esse corporalia quaedam, puta quae
pertinent ad cibum et venerea, et alia huiusmodi corporalia, circa
quae supra posuimus temperantiam et intemperantiam. Sed eligibilia
secundum seipsa, non autem necessaria dicit esse, sicut victoriam,
honorem, divitias et alia huiusmodi bona et delectabilia.
5. Deinde cum dicit: eos quidem igitur etc., ostendit quomodo
circa praedicta dicatur aliquis continens vel incontinens. Et primo
quomodo circa non necessaria. Secundo quomodo circa necessaria, ibi,
eorum autem qui circa corporales et cetera. Dicit ergo primo, quod
illi qui circa praedicta bona non necessaria superexcellenter student
praeter rectam rationem quae in ipsis est non dicuntur simpliciter
incontinentes, sed cum aliqua additione; puta incontinentes pecuniarum
vel lucri, vel honoris aut irae, quasi alteri sint simpliciter
incontinentes et illi qui secundum similitudinem incontinentes
dicuntur: quod signat appositio. Sicut cum dicitur homo qui Olimpia
vicit, circa hunc quidem communis ratio hominis parum differt a propria
quam appositio designat. Sed tamen aliquo modo est alia.
6. Et inducit signum ad hoc quod circa praedicta non dicatur aliquis
simpliciter incontinens, quia incontinentia vituperatur non solum ut
peccatum quoddam quod potest contingere etiam cum aliquis persequitur
aliquod bonum, sed inordinate. Vituperatur autem incontinentia,
sicut malitia quaedam per quam scilicet tenditur in aliquod malum.
Quae quidem vel est malitia simpliciter, puta cum ratio et appetitus
tendunt in malum, et haec est vera malitia quae opponitur virtuti; vel
est secundum quamdam partem, quia scilicet appetitus tendit in malum,
non autem ratio, sicut contingit circa incontinentiam; sed nullus
praedictorum incontinentium vituperatur ut malus, sed solum ut
peccans; quia in bonum tendit, sed ultra quam oportet: unde nullus
eorum est incontinens simpliciter.
7. Deinde cum dicit: eorum autem qui circa corporales etc.,
ostendit qualiter dicatur aliquis incontinens circa necessaria. Et
dicit quod illi qui male se habent circa corporales voluptates circa
quas est temperantia et intemperantia, non ita quod ex electione
persequantur superabundantias delectationum et fugiant tristitias, puta
famem et sitim et alia huiusmodi, quae pertinent ad gustum et tactum,
sed praeter rectam electionem quam habent et praeter intellectum rectum
qui in eis est persequuntur et fugiunt praedicta; tales inquam dicuntur
incontinentes non quidem cum aliqua additione, sicut dicebatur
incontinens irae, sed simpliciter. Et ad hoc inducit signum. Quia
molles qui sunt propinqui incontinentibus dicuntur aliqui circa
huiusmodi tristitias: puta quia non possunt pati famem aut sitim, aut
aliquid huiusmodi, non autem dicuntur circa aliquid aliorum; puta quia
non possunt sustinere paupertatem, aut aliquid huiusmodi.
8. Deinde cum dicit: et propter hoc in idem etc., infert quaedam
corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod in idem ponuntur
incontinens et intemperatus, et continens et temperatus. Non ita quod
unum eorum sit alterum; sed quia sunt aliqualiter circa eadem,
scilicet corporales voluptates et tristitias, sed non eodem modo. Sed
temperatus et intemperatus cum electione, continens autem et
incontinens sine electione.
9. Secundum quod ex hoc sequitur ponit ibi: propter quod magis et
cetera. Et dicit, quod ex praedictis patet quod magis peccat et
vituperatur intemperatus eo quod peccat persequendo superfluas
delectationes et fugiendo moderatas tristitias, non quia patiatur
concupiscentiam, vel patitur quiete, idest remisse. Et ideo est
peior quam homo qui peccat in praedictis propter vehementem
concupiscentiam, qualis est incontinens. Qui enim absque
concupiscentia peccat, quid faceret, si adesset ei fortis
concupiscentia qualis est iuvenum, et fortis tristitia circa
indigentiam venereorum?
10. Deinde cum dicit: quia autem concupiscentiarum etc.,
manifestat quae dixerat, assignans causam quare circa non necessaria
non sit simpliciter incontinentia. Et primo ostendit quare circa ea
non sit simpliciter incontinentia. Secundo, quare circa ea dicatur
incontinentia cum additione, ibi, propter similitudinem autem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quales sint
huiusmodi delectationes non necessariae; secundo concludit quale sit
studium circa ea; tertio concludit ulterius quod circa ea non est
malitia neque incontinentia simpliciter, ibi, malitia quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae et delectationes
sunt eorum, quae secundum genus suum sunt bona et laudabilia.
11. Sunt enim tria genera delectabilium. Quaedam sunt secundum
naturam eligibilia, ad quae scilicet natura inclinat; quaedam autem
sunt contraria his, sicut ea quae sunt contra inclinationem naturae;
quaedam vero sunt media inter ista, sicut patet de pecunia et lucro et
victoria et honore. Unde circa omnia huiusmodi intermedia non
vituperantur aliqui ex hoc solum quod patiuntur eorum concupiscentiam et
amorem, sed ex modo concupiscendi qui est superabundans.
12. Deinde cum dicit propter quod quanti etc., concludit ex
praemissis quale sit studium hominum circa praedicta. Et dicit, quod
illi qui praeter rationem vel habent vel persequuntur aliquid eorum quae
sunt naturaliter pulchra et bona, non vituperantur quasi mali: puta
illi qui student circa honorem adipiscendum, vel circa curam filiorum
vel parentum magis quam oportet. Haec enim sunt bona, et laudantur
illi qui circa haec student sicut oportet. Sed tamen in talibus potest
esse quaedam superabundantia vitiosa. Sicut si aliqua mulier propter
amorem filiorum superfluum contra Deum rebellet, puta propter filiorum
mortem, sicut legitur de quadam muliere quae vocatur Niobes; vel si
quis propter nimium amorem parentum aliquid insipienter agat, sicut
quidam nomine Sathirus, qui cognominatus est Philopator, id est
amator patris, valde videbatur desipere propter amorem quem circa
patrem habebat.
13. Deinde cum dicit: malitia quidem igitur etc., concludit,
quod circa praedicta non est malitia; propter hoc scilicet quod
unumquodque eorum in se consideratum, est naturaliter eligibile, sed
solae superabundantiae eorum sunt pravae et fugiendae. Et similiter
nec incontinentia est simpliciter circa praedicta: quia incontinentia
non solum est aliquid fugiendum sicut peccatum, sed etiam est
vituperabile sicut turpe. Et ideo circa delectationes corporales,
quae sunt turpes et serviles, ut in tertio dictum est, proprie est
incontinentia. Nec sunt huiusmodi delectationes appetendae homini,
nisi propter necessitatem.
14. Deinde cum dicit: propter similitudinem autem etc., ostendit
quare dicatur circa non necessaria incontinentia cum additione. Et
dicit, quod hoc accidit propter similitudinem passionis: quia scilicet
sicut aliquis immoderate concupiscit voluptates corporales, ita
pecuniam et alia praedicta. Et est simile, sicut cum dicimus aliquem
hominem esse malum medicum vel malum ypocritam, id est
repraesentatorem, qui tamen non dicitur simpliciter malus. Sic igitur
in his quae sic dicuntur mala, non dicimus malitiam simpliciter circa
unumquodque eorum, sed secundum quandam proportionalem similitudinem,
quia scilicet ita se habet malus medicus ad ea quae sunt medici, sicut
malus homo ad ea quae sunt hominis; ita etiam et in genere continentiae
solam illam dicimus simpliciter continentiam et incontinentiam, quae
est circa eadem temperantiae et intemperantiae. Sed circa iram dicimus
incontinentiam secundum similitudinem: et ideo addimus incontinentem
irae, sicut incontinentem honoris et lucri.
|
|