|
1. Quia autem sunt quaedam et cetera. Postquam philosophus ostendit
quod diversimode dicitur aliquis continens et incontinens secundum
diversas concupiscentias et delectationes humanas, hic ostendit, quod
diversimode dicitur aliquis continens et incontinens circa
concupiscentias et delectationes humanas et bestiales. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit, diversitatem concupiscentiarum et
delectationum humanarum et bestialium. Secundo ostendit, quomodo
diversimode circa eas dicatur continentia et incontinentia, ibi:
quantis quidem igitur natura causa et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit differentiam delectationum. Secundo manifestat quod
dixerat, per exempla, ibi, dico autem bestiales et cetera. Dicit
ergo primo, quod delectabilium, quaedam sunt delectabilia secundum
naturam, quaedam autem non secundum naturam. Et utrumque horum
subdividitur:
2. Eorum enim, quae sunt delectabilia secundum naturam, quaedam
sunt delectabilia omni habenti sensum, puta dulce est naturaliter
delectabile omni habenti gustum. Quaedam vero sunt naturaliter
delectabilia quibusdam differentiis et animalium et hominum. Alii enim
cibi sunt naturaliter delectabiles animalibus comedentibus carnes, et
animalibus comedentibus fructus. Similiter etiam inter homines,
cholericis delectabilia sunt naturaliter frigida quae temperant eorum
complexionem, phlegmaticis vero calida.
3. Eorum vero quae sunt delectabilia non naturaliter, quaedam fiunt
propter orbitates, idest propter aliquas supervenientes aegritudines
corporales, aut etiam tristitias animales, ex quibus transmutatur
natura ad aliam dispositionem. Quaedam vero fiunt delectabilia propter
malam consuetudinem, quae fit quasi quaedam natura. Quaedam vero
fiunt delectabilia propter perniciosas naturas, puta cum aliqui homines
habent corruptas et perversas complexiones corporis et secundum hoc
sequitur quod in his sint perversissimae tam apprehensiones
imaginationis quam etiam affectiones sensibilis appetitus, quas quidem
vires, cum sint organorum corporalium actus, necesse est, quod sint
corporali complexioni proportionatae.
4. Et quia secundum diversitatem obiectorum diversificantur habitus,
necesse est, quod singulis praedictorum delectabilium respondeant
similes habitus. Puta, quod sint quidam habitus naturales et quidam
non naturales.
5. Deinde cum dicit: dico autem bestiales etc., manifestat per
exempla singulas differentias innaturalium delectabilium. Et primo de
his quae fiunt delectabilia propter perniciosam naturam hominum qui sunt
quasi bestiales, quia propter corruptelam complexionis assimilantur
bestiis; sicut de quodam homine dicebatur, quod scindebat ventres
praegnantium mulierum, ut pueros in utero conceptos devoraret. Et
simile est, si quis delectetur in talibus qualibus dicunt delectari
quosdam silvestres homines in silvis, scilicet scitas commorantes circa
mare Ponticum. Quorum quidam comedunt carnes crudas, quidam vero
carnes humanas, quidam vero sibiinvicem ad celebranda convivia suos
filios accommodant; et similia sunt ea quae dicuntur circa Phalarim
quemdam, scilicet crudelissimum tyrannum, qui in ipsis cruciatibus
hominum delectabatur. Hi igitur qui in talibus delectantur, sunt
quasi similes bestiis.
6. Secundo ibi: hi autem propter aegritudines etc., exemplificat
de his quae fiunt innaturaliter delectabilia propter orbitates. Et
dicit quod quibusdam fiunt delectabilia ea quae sunt contra naturam
propter aliquas aegritudines, puta propter maniam vel furiam, aut
aliquid huiusmodi: sicut de quodam legitur, quod factus maniacus
sacrificavit matrem et comedit et etiam occidit conservum suum et
comedit epar eius.
7. Tertio ibi: hi autem aegritudinales etc., exemplificat de his
quae fiunt contra naturam delectabilia ex consuetudine. Et dicit,
quod quibusdam accidunt innaturales delectationes propter interiorem
aegritudinem vel corruptionem provenientem ex consuetudine. Sicut
quidam propter consuetudinem delectantur evellere sibi pilos, et
corrodere ungues, et comedere carbones et terram, nec non et uti coitu
masculorum. Omnia autem praedicta, quae sunt contra naturam
delectabilia, possunt reduci ad duo: quibusdam enim accidunt ex natura
corporalis complexionis, quam acceperunt a principio. Quibusdam vero
accidunt ex consuetudine, puta quia assuefiunt ad huiusmodi a
pueritia. Et simile est de his qui in hoc incidunt ex aegritudine
corporali. Nam prava consuetudo est quasi quaedam aegritudo animalis.
8. Deinde cum dicit: quantis quidem igitur etc., ostendit quod
circa praedicta delectabilia innaturalia non est incontinentia
simpliciter, sed secundum quid. Et hoc dupliciter. Primo quidem
ratione accepta ex conditione eorum qui delectantur. Secundo ratione
accepta ex conditione delectabilium, ibi, habere quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo quod nullus potest rationabiliter dicere hos
esse simpliciter incontinentes in quibus natura bestialis est causa
talium delectationum. Dictum est enim supra, quod bestias non dicimus
continentes vel incontinentes, quia non habent universalem opinionem,
sed singularium phantasiam et memoriam. Huiusmodi autem homines, qui
propter perniciosam naturam sunt bestiis similes, habent quidem aliquid
universalis apprehensionis sed valde modicum, propter hoc quod ratio in
eis est oppressa ex malitia complexionis, sicut manifeste opprimitur in
infirmis propter indispositionem corporalem; illud autem quod est
modicum quasi nihil esse videtur. Nec contingit de facili quod modica
vis rationis concupiscentias fortes repellat. Et ideo tales non
dicuntur neque continentes simpliciter neque incontinentes, sed solum
secundum quid, inquantum remanet in eis aliquid de iudicio rationis.
9. Et ponit exemplum de mulieribus in quibus, ut in pluribus,
modicum viget ratio propter imperfectionem corporalis naturae. Et
ideo, ut in pluribus, non ducunt affectus suos secundum rationem, sed
magis ab affectibus suis ducuntur. Propter quod raro inveniuntur
mulieres sapientes et fortes. Et ideo non simpliciter possunt dici
continentes vel incontinentes. Et eadem ratio videtur esse de his qui
aegrotative se habent, idest qui habent corruptam dispositionem propter
malam consuetudinem, quae etiam opprimit iudicium rationis ad modum
perversae naturae.
10. Deinde cum dicit: habere quidem igitur etc., ostendit, quod
circa innaturalia delectabilia non est simpliciter incontinentia, sed
secundum quid, ex conditione ipsorum delectabilium. Et primo proponit
quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: omnis enim
superabundans et cetera. Primo autem duo proponit. Quorum primum est
quod habere singula horum, idest pati concupiscentias praedictorum
delectabilium excedit terminos malitiae humanae, sicut et de
bestialitate dictum est supra.
11. Secundum ponit ibi: habentem autem et cetera. Et dicit quod
si aliquis habeat concupiscentias et superet eas, non dicetur continens
simpliciter, sed secundum similitudinem: vel si superetur ab eis, non
dicetur incontinens simpliciter, sed secundum similitudinem: sicut et
supra de incontinentia irae dictum est.
12. Deinde cum dicit: omnis enim superabundans etc., manifestat
quod dixerat. Et primo quantum ad malitiam. Secundo quantum ad
continentiam et incontinentiam, ibi, horum autem et cetera. Circa
primum considerandum est quod huiusmodi superexcessus malitiae potest
esse circa vitia omnibus virtutibus opposita, sicut circa insipientiam
quae opponitur prudentiae, circa timiditatem quae opponitur
fortitudini, circa intemperantiam quae opponitur temperantiae, et
circa crudelitatem quae opponitur mansuetudini et circa singula eorum
quaedam sunt dispositiones bestiales propter perniciosam naturam,
quaedam vero aegritudinales quae sunt propter aegritudinem corporalem
vel animalem quae est ex mala consuetudine. Et quia supra exempla
posuit circa intemperantiam et crudelitatem, hic exemplificat, primo
quidem de timiditate.
13. Ibi: hic quidem enim et cetera. Et dicit quod aliquis est
naturaliter sic dispositus, ut omnia timeat, etiam sonitum muris, et
talis est timidus bestialiter. Quidam vero propter aegritudinem
incidit in talem timiditatem quod timebat mustelam.
14. Secundo ibi: et insipientium etc., exemplificat circa
insipientiam; et dicit quod quidam naturaliter sunt irrationales, non
quia nihil habeant rationis, sed valde modicum et circa singularia quae
sensu apprehendunt, ita quod vivunt solum secundum sensum. Et tales
sunt quasi secundum naturam bestiales. Quod praecipue accidit circa
quosdam barbaros in finibus mundi habitantes. Ubi propter intemperiem
aeris etiam corpora sunt malae dispositionis, ex qua impeditur rationis
usus in eis; quidam vero efficiuntur irrationabiles propter aliquas
aegritudines, puta epilentiam vel maniam. Et hi sunt aegritudinaliter
insipientes.
15. Deinde cum dicit: horum autem etc., manifestat quod dixerat
quantum ad incontinentiam. Et primo quomodo circa praedicta est
quaedam similitudo continentiae et incontinentiae. Et dicit, quod
contingit quandoque quod aliquis homo habeat quasdam praedictarum
passionum innaturalium et non superetur ab eis, quod est simile
continentiae; puta si Phalaris tyrannus teneat puerum et concupiscat
eum vel ad usum comestionis vel ad incongruam delectationem veneream,
ad neutrum tamen eo utatur. Quandoque autem contingit quod homo non
solum habeat huiusmodi concupiscentias, sed etiam ab eis superetur; et
hoc est simile incontinentiae.
16. Secundo ibi, quemadmodum autem etc., ostendit quod in talibus
non est simpliciter continentia vel incontinentia. Et dicit quod sicut
malitia quae est secundum humanum modum simpliciter dicitur malitia,
quae autem est innaturalis homini dicitur cum additione malitia
bestialis vel aegritudinalis et non malitia simpliciter; eodem modo et
incontinentia innaturalis dicitur cum additione, puta bestialis vel
aegritudinalis, sed simpliciter incontinentia dicitur sola illa quae
est secundum temperantiam humanam.
17. Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex
praedictis, quod continentia et incontinentia simpliciter solum est
circa illa, circa quae est temperantia et intemperantia. Circa alia
vero est quaedam species incontinentiae quae dicitur secundum metaphoram
et non simpliciter.
|
|