|
1. Quoniam autem est minus turpis et cetera. Postquam philosophus
ostendit quomodo est diversimode incontinentia circa diversa, hic
comparat diversas incontinentias adinvicem. Et primo incontinentiam
concupiscentiarum tactus, quae est incontinentia simpliciter, ad
incontinentiam irae, quae est incontinentia secundum quid. Secundo
comparat incontinentiam humanam ad incontinentiam bestialem vel
aegritudinalem, ibi, ipsarum autem harum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit considerandum esse
quod incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia
concupiscentiarum tactus, circa quas est temperantia et intemperantia.
2. Secundo ibi: videtur enim etc., probat propositum quatuor
rationibus. Circa quarum primam dicit, quod ira videtur aliqualiter
audire rationem, inquantum scilicet iratus quodammodo ratiocinatur quod
propter iniuriam sibi factam debeat inferre vindictam, sed obaudit,
idest imperfecte audit rationem, quia non curat attendere iudicium
rationis circa quantitatem et modum vindictae. In animalibus autem
carentibus ratione invenitur quidem ira, sicut et alia opera rationi
similia, ex naturali instinctu.
3. Inducit autem ad manifestationem propositi duo exempla. Quorum
primum est de ministris qui sunt valde veloces, qui ante quam audiant
totum quod eis dicitur currunt ad exequendum, et sic sequitur quod
peccent in executione mandati quod non perfecte audierunt. Aliud
exemplum est de canibus qui ad primum sonitum pulsantis ad ostium
latrant antequam attendant si ille qui pulsat ad ostium sit aliquis de
familiaribus vel amicis. Et ita est de ira: quod audit quidem in
aliquo rationem; sed propter naturalem caliditatem et velocitatem
cholerae commoventis ad iram, antequam audiat totum praeceptum
rationis, movet ad puniendum.
4. Quomodo autem hoc fiat, ostendit subdens: (ratio quidem enim
etc.) Manifestatur enim homini quod sit sibi facta iniuria vel
contemptus: quandoque quidem per rationem, sicut quando hoc verum
est; quandoque autem per phantasiam, puta cum homini ita videtur licet
non sit, homo autem iratus quasi syllogizat quod iniuriantem oportet
impugnare, et determinat modum indebitum et sic statim irascitur movens
ad vindictam antequam determinetur ei a ratione modus vindictae. Sed
concupiscentia, statim quod denunciatur sibi delectabile per rationem
vel per sensum, movet ad fruendum illud delectabile absque aliquo
syllogismo rationis.
5. Et huius differentiae ratio est, quia delectabile habet rationem
finis per se appetibilis, qui est sicut principium insyllogizatum:
nocumentum autem alteri inferendum non est per se appetibile ut finis
qui habet rationem principii, sed sicut utile ad finem quod habet
rationem conclusionis in agibilibus. Et ideo concupiscentia non movet
syllogizans, sed ira movet syllogizans. Sed inde est quod ira
aliqualiter consequitur rationem, non autem concupiscentia quae
sequitur solum impetum proprium. Per hoc autem est aliquid turpe in
rebus humanis quod est praeter rationem. Sic igitur patet quod
incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae; quia
incontinens irae aliqualiter vincitur a ratione, non autem incontinens
concupiscentiae.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc naturalibus et cetera. Et
dicit quod si aliquis peccat circa ea quae naturaliter appetit, magis
meretur veniam. Et huius signum est, quia concupiscentiis
communibus, puta cibi et potus, magis datur venia, quia sunt
naturales, tamen si accipiantur inquantum sunt communes. Nam
concupiscentia cibi est communis et naturalis, non autem concupiscentia
cibi sic praeparati. Ira autem naturalior est et difficilius ei
resistitur quam concupiscentiis, non quidem communibus, quae sunt
necessariae et naturales circa quas non multum peccatur, sed illis
concupiscentiis quibus quaedam superflua concupiscuntur, quae non sunt
necessariae, circa quas supra in tertio dixit esse temperantiam et
intemperantiam.
7. Est quidem enim naturale homini ut sit animal mansuetum, secundum
communem naturam speciei, inquantum est animal sociale: (omne enim
animal gregale est naturaliter tale); sed secundum naturam alicuius
individui, quod in corporis complexione consistit, quandoque
consequitur magna pronitas ad iram propter caliditatem et subtilitatem
humorum facile inflammabilium. Concupiscentia autem superfluorum,
puta cibi delicate praeparati, magis consequitur imaginationem et est
passio animalis magis quam naturalem complexionem sequens.
8. Unde pronitas ad iram de facili propagatur a patre in filium,
quasi consequens naturalem complexionem, ut patet in exemplo quod
subdit. Quidam enim patrem percutiens reprehensus respondit quod
iste, idest pater suus percusserat etiam patrem suum, et ille etiam
percusserat superiorem patrem, et ostenso filio suo dixit, et iste
etiam quando veniet ad virilem aetatem me percutiet. Hoc est enim
connaturale generi nostro. Ponit etiam aliud exemplum de eo qui, cum
traheretur a filio suo, iussit quod quiesceret quando pervenerit ad
ostium, quia ipse usque ad illum locum traxerat patrem suum. Sic ergo
quia ira naturalior est, minus est turpis incontinens irae.
9. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc iniustiores et cetera. Et
dicit quod illi qui magis ex insidiis peccant sunt iniustiores, quia
cum hoc quod laedunt etiam decipiunt. Iracundus autem non agit tamquam
insidiator, sed manifeste vult inferre vindictam: non enim esset
contentus, nisi ille qui ab eo laeditur sciret se propterea esse
laesum, quia eum offenderat), neque etiam ira insurgit latenter et
insidiose, sed cum quodam impetu. Sed concupiscentia delectabilium
insurgit latenter et quasi insidiose. Quia enim delectabile per se
natum est movere appetitum, statim cum apprehensum fuerit trahit ad se
appetitum nisi ratio fuerit diligens ad prohibendum.
10. Unde quidam dicunt, de Venere loquentes: dolosae
Ciprigenae; Venus enim fuit regina Cypri, unde dicitur Cyprigena
quasi in Cypro genita. Et attribuunt ei aliquid quasi dolosae. Et
eius corrigiam dicunt esse variam, per quam intelligitur concupiscentia
quae mentes ligat. Et dicitur esse varia, quia tendit in aliquid quod
apparet bonum, inquantum est delectabile, et tamen est simpliciter
malum. Et Homerus dicit quod deceptio Veneris est furata intellectum
spisse, idest multum sapientis, quia etiam interdum latenter subintrat
concupiscentia corda eorum qui sunt multum sapientes et ligat iudicium
rationis in eis in singulari.
11. Unde haec incontinentia quae est circa concupiscentias est
iniustior et turpior illa quae est circa iram et, si hoc est verum,
sequitur quod sit simpliciter (incontinentia) incontinentia quae est
circa concupiscentias, ut supra dictum est; et quod sit aliqualiter
malitia, inquantum est insidiosa; non quia ex ratione agat, sed quia
latenter subintrat.
12. Quartam rationem ponit ibi, adhuc nullus et cetera. Et dicit
quod nullus cum tristitia agens iniuriatur. Ostensum est enim supra in
quinto, quod ille qui involuntarie aliquid facit, per se loquendo non
facit iniustum nisi per accidens, inquantum accidit id quod agit esse
iniustum. Quod autem cum tristitia facimus, involuntarie facere
videmur; omnis autem qui facit aliquid per iram, facit hoc
contristatus non quia tristetur de vindicta quam infert, sed magis de
ea gaudet; tristatur autem de iniuria sibi illata et ex hoc movetur ad
iram: et sic non est simpliciter involuntarius, quia nullo modo sibi
imputaretur quod facit, sed habet voluntarium mixtum cum involuntario,
unde minus sibi imputatur quod facit, inquantum provocatus facit.
Ille autem qui iniuriatur quasi per se iniustum faciens, operatur
voluntarius et cum delectatione. Si ergo illa videntur esse iniustiora
contra quae maxime iuste irascimur, sequitur quod incontinentia quae
est propter concupiscentiam sit iniustior, quia contra eam iustius
irascimur, utpote contra male agentem totaliter voluntarie et cum
delectatione. In ira autem non est primo iniuria, sed magis in eo qui
ad iram provocavit. Unde minus iuste irascimur contra iratum qui
provocatus cum tristitia peccat et sic est minus iniustus.
13. Sic ergo epilogando concludit, manifestum esse quod
incontinentia quae est circa concupiscentias est turpior ea quae est
circa iram, et quod incontinentia et continentia simpliciter est circa
concupiscentias et delectationes corporales.
14. Deinde cum dicit: ipsarum autem harum etc., comparat
incontinentiam humanam incontinentiae bestiali. Et circa hoc tria
facit. Primo resumit differentiam concupiscentiarum et delectationum.
Secundo ostendit circa quas harum sit temperantia et intemperantia, et
per consequens continentia et incontinentia, ibi, harum autem circa
primas etc.; tertio comparat humanam malitiam vel incontinentiam
bestiali, ibi, minus autem bestialitas et cetera. Dicit ergo primo,
quod quia continentia et incontinentia sunt circa delectationes
corporales, oportet assumere earum differentias. Sunt enim quaedam
earum, ut prius dictum est, humanae et naturales, id est consonae
naturae humanae, et quantum ad genus, quod consideratur secundum ea
quae appetuntur, et quantum ad magnitudinem quae attenditur secundum
modum appetendi, vel intensum vel remissum. Aliae vero non sunt
naturales, sed bestiales propter perniciosam naturam; vel adveniunt
propter orbitates et aegritudines, inter quas computantur etiam pravae
consuetudines.
15. Deinde cum dicit: harum autem etc., ostendit circa quas harum
concupiscentiarum sit temperantia. Et dicit quod temperantia et
intemperantia est solum circa primas concupiscentias, scilicet humanas
et naturales. Et inde est quod bestias non dicimus, proprie
loquendo, neque temperatas, neque intemperatas, sed forte metaphorice
loquendo de uno animali per comparationem ad aliud, prout scilicet unum
genus animalium differt ab alio in contumelia, id est in hoc quod unum
est magis contumeliosum, id est turpe et immundam habens vitam, quam
aliud, sicut porcus quam ovis. Et sinamoria, idest omnimoda
stultitia, in hoc scilicet quod unum est stultius alio, sicut asinus
equo, et in hoc quod unum est vorax in omnibus, sicut lupus;
16. Unde per comparationem horum animalium quae superfluunt in
talibus, alia genera animalium dicuntur secundum similitudinem
temperata vel prudentia, non autem proprie, quia nullum eorum habet
electionem neque potest ratiocinari, sed est separatum a natura
rationali, sicut etiam homines insani (qui) amiserunt usum rationis.
Dictum est autem supra, quod temperatus et intemperatus agit cum
electione; et ideo temperantia et intemperantia non est in bestiis
neque in bestialibus hominibus, neque etiam circa bestiales
concupiscentias.
17. Deinde cum dicit: minus autem bestialitas etc., comparat
bestialem malitiam vel incontinentiam humanae. Et dicit quod
bestialitas minus habet de ratione malitiae si consideretur conditio
bestiae vel hominis bestialis. Sed bestialitas est terribilior, quia
facit maiora mala. Et quod minus habeat de malitia bestialitas,
probat per hoc quod in bestia id quod est optimum, scilicet
intellectus, non remanet, sicut corruptum et depravatum, prout
remanet in homine malo; sed totaliter ita corruptum est quod nihil
habet de illo.
18. Unde simile est comparare bestiam homini malo utrum sit peius
sicut comparare inanimatum animato. Inanimata quidem possunt plus
laedere, sicut cum ignis urit, aut lapis conterit, sed plus recedit a
ratione culpae. Semper enim pravitas eius qui non habet principium
actionum est innocentior, quia minus potest ei imputari aliquid ad
culpam, quae propter hoc homini imputatur, quia habet principium per
quod est dominus suorum actuum: quod quidem principium est intellectus
qui in bestiis non est. Sicut ergo comparatur bestia ad hominem, ita
comparatur iniustitia ad hominem iniustum.
19. Nam habitus iniustitiae secundum propriam naturam habet
inclinationem ad malum; sed homo iniustus habet in sua potestate in
bonum vel malum inclinari. Est enim quodammodo utrumque peius,
scilicet et iniustus quam iniustitia et homo malus quam bestia, quia
unus homo malus decies millies potest plura mala facere quam bestia,
propter rationem quam habet ad excogitandum diversa mala. Sic ergo
sicut bestia minus habet de culpa quam homo malus sed est terribilior,
ita etiam bestialis malitia seu incontinentia terribilior quidem est,
sed minoris culpae et innocentior quam incontinentia seu malitia
humana. Unde si aliqui amentes vel naturaliter bestiales peccent,
minus puniuntur.
|
|