|
1. Circa eas autem quae per tactum et cetera. Postquam philosophus
ostendit quae sit materia circa quam est continentia et incontinentia
simpliciter dicta; hic comparat ea ad alia quae communicant eis in
materia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit differentiam
continentis et incontinentis ad perseverativum et mollem et temperatum
et intemperatum: in quo solvitur tertia dubitatio quae proponebatur
contra quartum probabile. Secundo ostendit quis sit peior, utrum
incontinens vel intemperatus: per quod solvitur quinta dubitatio quae
proponebatur contra primum probabile, et hoc, ibi, est autem
intemperatus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
differentiam incontinentiae ad alia. Secundo distinguit diversas
incontinentiae species, ibi, incontinentiae autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo distinguit continentiam et incontinentiam a
temperantia et intemperantia, a perseverantia et mollitie. Secundo
comparat ea secundum bonitatem et malitiam, ibi: omni autem utique
videbitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit
continentiam et incontinentiam a perseverantia et mollitie. Secundo
distinguit utramque a temperantia et intemperantia, ibi, quia autem
quaedam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
convenientiam. Secundo differentiam, ibi, horum autem hic quidem et
cetera. Circa primum designat duas convenientias.
2. Quarum prima est secundum materiam, in qua etiam cum temperantia
communicant. Sunt enim circa delectationes et tristitias, et
concupiscentias et fugas quae pertinent ad actum et gustum, circa quas
etiam est temperantia et intemperantia, ut supra determinatum est in
tertio. Secunda convenientia est quantum ad modum se habendi circa
passiones. Contingit enim quosdam sic se habere circa praedictas
passiones ut vincantur a talibus passionibus quibus multi sunt
meliores, idest fortiores; quasi dicat, quas multi vincunt.
Contingit etiam quod aliqui superent tales passiones quibus multi sunt
minores, idest debiliores; quasi dicat, a quibus multi superantur.
3. Deinde cum dicit horum autem etc., ponit differentiam. Et
dicit quod horum qui superant et superantur circa delectationes et
tristitias praedictas, circa delectationes (hic) quidem, scilicet
superatus a delectationibus tactus quas multi superant, est
incontinens, hic autem, scilicet superans delectationes tactus a
quibus multi superantur, est continens. Sed circa tristitias
contrarias, hic scilicet superatus ab his quas multi superant, dicitur
mollis. Hic autem scilicet superans eas, a quibus multi superantur,
dicitur perseverans.
4. Et quia diversi sunt gradus delectationum et tristitiarum et
hominum qui eas superant et ab eis superantur, manifestum est quod
praedicti habitus possunt esse inter plura medii. Sed tamen illi qui
sonant in malum magis declinant ad deteriores. Magis enim dicuntur
incontinentes vel molles qui a minoribus delectationibus et tristitiis
vincuntur; sicut et boni habitus magis declinant ad meliores. Magis
enim dicuntur continentes et perseverantes qui maiores delectationes et
tristitias superant. Potest etiam intelligi quod homines magis
inclinentur ad deteriores habitus, scilicet ad incontinentiam et
mollitiem.
5. Deinde cum dicit: quia autem quaedam etc., ostendit
differentiam praedictorum ad temperantiam et intemperantiam. Et dicit
quod delectationum gustus et tactus quaedam sunt necessariae, sicut
cibi et potus. Quaedam non necessariae, sicut diversorum
condimentorum, et illae quae sunt necessariae, sunt usque ad aliquem
terminum necessariae (est enim aliqua mensura cibi et potus homini
necessarii), sed neque superabundantiae sunt necessariae neque etiam
defectus; et similiter se habet circa concupiscentias et tristitias.
6. Ille ergo intemperatus dicitur qui persequitur ex proposito
superabundantias delectationum praedictorum; vel, etiam si non quaerat
superabundantes delectationes, quaerit tamen eas secundum
superabundantias, id est superabundanter concupiscendo eas; vel etiam
quaerit eas ex electione propter ipsas et non propter aliquid aliud;
habet enim eas quasi finem. Et quia ei immobiliter homo inhaeret,
quod propter se ex proposito quaerit, necesse est quod intemperatus non
poeniteat de delectationibus quas quaesivit: et ideo non potest sanari
a suo vitio, a quo nullus sanatur nisi per displicentiam, quia virtus
et vitium in voluntate est. Et sicut intemperatus superabundat in
quaerendo delectationes, ita insensibilis qui ei est oppositus,
deficit in huiusmodi, ut in tertio dictum est. Ille autem qui medio
modo se habet circa huiusmodi, est temperatus. Et sicut intemperatus
quaerit ex electione corporales delectationes, ita fugit corporales
tristitias; non propter hoc quod vincatur ab eis, sed propter
electionem.
7. Sed eorum qui non ex electione peccant, hic quidem, scilicet
incontinens, ducitur ex vi delectationis: hic autem, scilicet
mollis, ducitur ex horrore tristitiae quae sequitur a concupiscentia,
inquantum scilicet privatur quis re concupita; unde patet quod
differunt abinvicem incontinens et mollis et intemperatus.
8. Est autem hic advertendum quod supra, philosophus determinans
materiam continentiae et incontinentiae, ne error subreperet, ex
incidenti tetigit differentiam intemperati et incontinentis quam hic ex
principali intentione prosequitur.
9. Deinde cum dicit: omni autem etc., comparat praedicta secundum
bonitatem et malitiam. Et primo comparat incontinentem et mollem
intemperato. Secundo incontinentem molli, ibi, opponitur autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod omnino videtur esse deterior si quis
operatur aliquid turpe omnino non concupiscens, vel quiete, idest
remisse concupiscens, quam si vehementer concupiscens turpe operetur:
sicut etiam deterior est, si quis non iratus percutit, quam si iratus
percutiat. Quid enim faceret passione superveniente qui absque
passione peccat? Et inde est quod intemperatus qui non vincitur
passione sed ex electione peccat, est deterior incontinente qui
concupiscentia vincitur. Et similiter horum duorum unum magis pertinet
ad speciem mollitiei, scilicet vinci passione, scilicet fuga
tristitiae; aliud autem pertinet ad intemperatum, scilicet ex
electione peccare. Unde etiam deterior est intemperatus quam mollis.
10. Deinde cum dicit opponitur autem etc., comparat mollem
incontinenti et perseverantem continenti. Et circa hoc tria facit:
primo ostendit quis eorum sit melior. Secundo manifestat quamdam
convenientiam supra positam, ibi, deficiens autem et cetera. Tertio
excludit quemdam errorem, ibi: videtur autem et lusivus et cetera.
Dicit ergo primo, quod incontinenti opponitur continens, et molli
opponitur perseverativus. Perseverare autem dicitur aliquis ex eo quod
tenet se contra aliquid impellens, sed continentia dicitur ex eo quod
est superare. Illud enim quod continemus, in nostra potestate
habemus. Et hoc necessarium est: quia delectationes sunt refrenandae
vel cohibendae, contra tristitias autem est standum: unde perseverans
ad continentem comparatur, sicut non vinci ad id quod est vincere:
quod est manifeste melius. Unde melior est continentia quam
perseverantia. Mollities autem videtur peior quam incontinentia; quia
utraque consistit in hoc quod est vinci; sed incontinens vincitur a
fortiori passione.
11. Deinde cum dicit: deficiens autem etc., manifestat
convenientiam quamdam quam supra tetigit inter mollem et incontinentem;
quod scilicet vincuntur a passionibus quas multi superant. Et dicit,
quod ille dicitur mollis et delicatus qui deficit in his contra quae
multi et contratendunt, resistendo, et possunt, vincendo. Ideo
autem mollis et delicatus in idem ponuntur. Delitia enim est quaedam
species mollitiei. Mollities enim refugit inordinate omnem
tristitiam, sed delitia proprie refugit tristitiam laboris. Ille enim
qui trahit vestimentum suum per lutum, ut non laboret se subcingendo,
quod pertinet ad delicatum, vincitur secundum illam tristitiam quam
reputat sibi imminere si levaret vestimenta. Et licet imitetur
laborantem in hoc quod vestimenta trahit, et per hoc videtur non esse
miser, tamen habet similitudinem cum misero inquantum fugiens laborem
sustinet laborem.
12. Et sicut dictum est de mollitie, ita etiam se habet circa
continentiam et incontinentiam. Non enim est admirabile, si quis
vincitur a fortibus et superexcellentibus delectationibus et
tristitiis, ut propter hoc debeat dici incontinens vel mollis, sed
magis ei condonatur, si tamen nitatur resistere et non statim cedat.
Et ponit exemplum de Philotethe: de quo Theodoctus poeta narrat quod
percussus a vipera gravem dolorem passus nitebatur continere planctum,
sed non potuit. Et simile est de quadam muliere, quae vocabatur
Malopes, percussa a quodam nomine Carcino; et sicut etiam accidit
illis qui tentant se continere a risu, et tamen supervincuntur ut
repente effuse rideant, sicut accidit Senophanto.
13. Sed tunc dicitur aliquis incontinens et mollis si quis vincitur
a talibus tristitiis et delectationibus contra quas multi possunt, si
tamen hoc quod non potest resistere huiusmodi passionibus non sit
propter naturam generis ex qua posset ei esse grave quod aliis esset
leve, sed propter aegritudinem, scilicet animi, quae provenit ex mala
consuetudine; sicut mollities propter naturam generis invenitur in
regibus Scytharum qui delicate nutriti non possunt labores et
tristitias ferre, et sicut etiam est de feminis per comparationem ad
masculos propter infirmitatem naturae.
14. Deinde cum dicit: videtur autem et lusivus etc., excludit
quemdam errorem. Posset enim alicui videri quod lusivus, idest qui
nimis amat ludere, sit intemperatus, quia in ludo est quaedam
delectatio. Sed ipse dicit quod magis est mollis. Ludus enim est
quaedam quies et remissio animi quam superabundanter quaerit lusivus.
Unde continetur sub molli, cuius est fugere difficultates et labores.
15. Deinde cum dicit incontinentiae autem etc., distinguit species
incontinentiae. Et circa hoc tria facit. Primo ponit divisionem.
Et dicit quod incontinentia dividitur in duo, quorum unum est
praevolatio et aliud est debilitas.
16. Secundo ibi: hi quidem enim etc., exponit membra divisionis.
Et dicit quod quidam incontinentes sunt qui superveniente
concupiscentia consiliantur quidem, sed non permanent in his quae
consiliati sunt, propter passionem a qua vincuntur. Et talis
incontinentia dicitur debilitas. Quidam vero ducuntur a passione
propter hoc quod non consiliantur, sed statim concupiscentia
superveniente eam sequuntur. Et haec incontinentia dicitur
praevolatio, propter sui velocitatem qua anticipat consilium. Si
autem consiliarentur, non ducerentur a passione.
17. Sicut enim quidam qui prius titillant seipsos, postea non
moventur cum ab aliis titillantur. Sic et illi qui praesentiunt motum
concupiscentiae et praesciunt quid est illud in quo concupiscentia
inclinat et praesuscitantes, idest provocantes seipsos et
ratiocinationem suam ad resistendum concupiscentiae, ex hoc
consequuntur quod non vincantur a passione; neque delectationis a qua
vincitur incontinens, neque tristitiae a qua vincitur mollis.
18. Tertio ibi: maxime autem et acuti etc., ostendit quibus
competat haec secunda species incontinentiae quae dicitur praevolatio.
Et dicit quod maxime sunt incontinentes secundum incontinentiam quae
non refrenatur consilio, quae dicta est praevolatio acuti, idest
cholerici et melancholici. Neutri enim expectant rationem
consiliantem, sed sequuntur primam phantasiam concupiscibilis.
Cholerici quidem propter velocitatem motus colerae, melancolici autem
propter vehementiam motus melancholiae accensae, cuius impetum non de
facili potest homo ferre. Nam et terra accensa vehementius ardet. E
contrario autem est intelligendum, quod sanguinei et phlegmatici habent
incontinentiam debilitatis propter humiditatem complexionis, quae non
est fortis ad resistendum impressioni.
|
|