|
1. Est autem intemperatus quidem et cetera. Postquam philosophus
ostendit differentiam incontinentis ad intemperatum, hic ostendit quis
eorum sit peior: per quod solvitur dubitatio supra quinto loco
proposita contra primum probabile; dixit autem hoc supra Aristoteles,
sed breviter ex incidenti tangendo, hic autem perfectius hoc determinat
ex principali intentione. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
propositum. Secundo manifestat quiddam quod proposuerat, ibi: quia
autem hic quidem talis et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, intemperatum esse peiorem incontinente. Secundo ostendit
similitudinem inter eos, ibi, quoniam quidem igitur et cetera. Circa
primum duo facit. Primo comparat incontinentem intemperato. Secundo
comparat duas species incontinentiae adinvicem, ibi, ipsorum autem et
cetera. Circa primum ponit tres rationes, per quas ostenditur
intemperatus peior incontinente.
2. Circa quarum primam dicit, quod sicut supra dictum est,
intemperatus non est poenitivus, quia peccat ex electione in qua
permanet eo quod eligit delectationes corporales tamquam finem. Omnis
autem incontinens de facili poenitet, cessante passione a qua
vincebatur. Unde patet quod sicut supra dictum est, intemperatus est
insanabilis, hic autem, scilicet incontinens, est sanabilis. Et sic
per interemptionem solvitur dubitatio supra posita, quae procedebat ex
hoc quod incontinens sit insanabilior intemperato. Quia vero
intemperatus est insanabilior, potest concludi quod sit peior, sicut
et morbus corporalis qui est incurabilis deterior est.
3. Secundam rationem ponit ibi, assimulatur autem et cetera. Et
dicit quod malitia, scilicet intemperantia, assimilatur illis
aegritudinibus quae continue insunt homini, sicut hydropisis et
phtysis. Sed incontinentia assimilatur aegritudinibus quae non
continue hominem invadunt sicut epilentiae; et hoc ideo, quia
intemperantia et quaelibet malitia est continua. Habet enim habitum
permanentem per quem eligit mala. Sed incontinentia non est continua,
quia movetur ad peccandum incontinens solum propter passionem quae cito
transit. Et sic incontinentia est quasi quaedam malitia non continua.
Continuum autem malum est peius non continuo. Ergo intemperantia est
peior quam incontinentia.
4. Tertiam rationem ponit ibi, et omnino autem et cetera. Et dicit
quod alterum genus est incontinentiae et malitiae, sub qua
intemperantia continetur. Malitia enim latet, eum scilicet cui inest
qui est deceptus, ut aestimet bonum illud quod facit. Sed
incontinentia non latet eum cui inest; scit enim per rationem malum
esse id in quod a passione ducitur. Malum autem latens est
periculosius et insanabilius. Ergo intemperantia est peior quam
incontinentia.
5. Deinde cum dicit: ipsorum autem etc., comparat species
incontinentiae adinvicem. Et dicit quod inter incontinentes,
meliores, idest minus mali, sunt excessivi, idest praevolantes, quam
debiles qui habent quidem rationem consiliantem sed non permanent in
ea. Duplici autem ratione sunt peiores debiles. Primo quidem, quia
vincuntur a minori passione. Nam praevolantes vincuntur a passione
excedente, vel secundum velocitatem vel secundum vehementiam. Et
secundum hanc rationem supra probavit quod intemperatus est peior
incontinente. Quae potest esse quarta ratio adiuncta tribus
praedictis. Secunda ratio est, quia debiles non sunt
impraeconsiliati, sicut alii, idest praevolantes. Et haec ratio
supra inducebatur de incontinente et intemperato, quasi incontinens
esset praeconsiliatus, non autem intemperatus. Et hoc est falsum,
quia etiam intemperatus praeconsiliatus est, peccat enim ex electione,
et ideo videtur hic hoc inducere ad ostendendum quod ibi locum non
habet.
6. Ponit autem quoddam exemplum dicens, quod incontinens debilis est
similis illis qui velociter, idest de facili, inebriantur et a pauco
vino et minori quam multi. Et sicut isti peius sunt dispositi secundum
corpus, ita et debiles, quia minori passione vincuntur, sunt peiores
secundum animam.
7. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., ostendit
convenientiam incontinentis ad intemperatum quantum ad duo. Primum
quidem quantum ad hoc quod incontinentia, etsi non sit malitia
simpliciter, est tamen malitia secundum quid, sicut supra dictum est,
quod est quasi malitia non continua. Et quod non sit malitia
simpliciter, patet; quia incontinentia peccat praeter electionem,
malitia autem cum electione.
8. Secundam convenientiam ponit ibi: insuper et cetera. Et dicit
quod incontinentia et malitia habent similitudinem in actione, sicut
quidam Dymodokes, id est censor populi, dixit ad Milesios
reprehendens eos: Milesii non sunt stulti, sed operantur similia
opera operibus stultorum. Similiter, etiam incontinentes non sunt
mali vel iniusti vel intemperati, sed faciunt opera iniusta et mala.
9. Deinde cum dicit: quia autem hic quidem etc., assignat rationem
eius quod supra dixerat, scilicet quare intemperatus non paeniteat
sicut incontinens. Et primo assignat huius rationem quare intemperatus
non paenitet; secundo quare incontinens paenitet, ibi: est autem
aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod aliquis est qui persequitur
superabundanter et praeter ordinem rectae rationis corporales
delectationes, non quia sic est dispositus, ut sit ei persuasum quod
tales delectationes sint sequendae sicut bonae. Et iste est
incontinens. Alius autem est, scilicet intemperatus, cui persuasum
est, quod tales delectationes sint eligendae, quasi per se bonae; et
hoc propter dispositionem quam habet ex habitu. Unde ille cui non est
persuasum delectationes esse per se bonas ex habituali dispositione sed
solum ex passione, scilicet incontinens, sed habet falsam
aestimationem de eis in particulari, facile recedit a sua credulitate
passione cessante. Ille autem qui ex habituali dispositione aestimat
delectationes corporales per se esse eligendas, scilicet intemperatus,
non de facili recedit a sua credulitate.
10. Et huius rationem (assignat) consequenter assignat, dicens
quod virtus et malitia respiciunt principium operabilium quod malitia
corrumpit, virtus autem salvat: principium autem in actionibus est
finis, cuius gratia aliquid agitur: quod ita se habet in agibilibus,
sicut suppositiones, idest prima principia in demonstrationibus
mathematicis. Sicut enim in mathematicis principia non docentur per
rationem, sed statim intellecta creduntur, ita etiam in agibilibus
fines non docentur per rationem, sed per habitum virtutis, sive
naturalis sive per assuetudinem acquisitae, consequitur rectam
aestimationem circa principium agibilium quod est finis.
11. Ille igitur qui habet rectam aestimationem de fine circa
delectationes corporales, ut scilicet aestimet medium in eis bonum et
finem, superabundantias autem malum, est temperatus. Ille autem qui
habet contrariam aestimationem propter habitum malitiae, est
intemperatus. Manifestum est autem quod ille qui errat circa principia
non potest de facili revocari ab errore, quia non invenitur ratio
doctiva principii; unde intemperatus, qui errat circa principium in
agibilibus, non potest revocari aliqua persuasione a suo errore et ideo
non est transcredibilis vel paenitivus, nisi forte secundum quod per
longam consuetudinem contrariam tollitur habitus causativus erroris.
12. Deinde cum dicit: est autem aliquis etc., ostendit qualiter
incontinens sit transcredibilis et poenitivus. Et dicit quod aliquis
homo est qui propter passionem excedit quidem a ratione recta quantum ad
hoc quod passio eum superat, ut non agat secundum rationem rectam.
Non autem superat eum quantum ad hoc ut sit ei persuasum quod oporteat
persequi delectationes corporales quasi per se bonas absque omni
prohibitione. Et ideo talis, cessante passione quae cito transit,
remanet in recta aestimatione finis. Et iste est incontinens; qui
propter hoc est melior intemperato, et non est pravus simpliciter,
quia salvatur in eo optimum principium, scilicet recta aestimatio
finis. Est autem pravus secundum quid, inquantum scilicet in aliquo
particulari aestimat operandum praeter rationem rectam. Alius autem,
scilicet continens, est contrarius incontinenti, qui permanet in
ratione recta, et nullo modo excedit eam propter passionem etiam
quantum ad agere.
13. Ex quo manifestum est quod continentia est bonus habitus quia
permanet in ratione. Incontinentia autem pravus, quia recedit a
ratione recta in agendo. Et hoc erat primum probabile quod nunc
concludit, soluta quinta dubitatione quae contra hoc proponebatur.
|
|