|
1. Utrum igitur continens est et cetera. Postquam philosophus
determinavit dubitationem per quam scitur an continentia et
incontinentia sint, ostendit etiam materiam circa quam sint, hic
determinat dubitationem per quam scitur quid continentia est. Et circa
hoc duo facit. Primo enim ostendit, utrum continens sit immansivus
cuilibet rationi et incontinens a qualibet egressivus: per quod
solvitur quarta dubitatio proposita contra secundum probabile. Secundo
ostendit, utrum prudens possit esse incontinens: per quod solvitur
secunda dubitatio mota contra quintum probabile, ibi, neque simul
prudentem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit,
quomodo continentia se habeat ad propriam rationem quae accipitur
secundum hoc quod est immanere rationi. Secundo ostendit, quomodo se
habeat ad communem rationem virtutis quae consistit in hoc quod est in
medio esse, ibi, quia autem est aliquis et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit, cui rationi continens laudabiliter immanet,
et a qua incontinens vituperabiliter egreditur. Secundo ostendit,
quomodo aliqui rationi vituperabiliter immanent, ibi, sunt autem
quidam immansivi etc.; tertio quomodo aliqui laudabiliter a ratione
egrediuntur ibi, sunt autem quidam et cetera. Circa primum duo
facit.
2. Primo movet quaestionem: quae quidem est, utrum continens
dicatur qui immanet qualicumque rationi, idest sive rectae sive
falsae, et qualicumque electioni, id est sive rectae sive falsae: vel
solum ille dicitur continens qui immanet rationi rectae et electioni.
Et similis dubitatio est, utrum incontinens dicatur qui non immanet
qualicumque rationi et electioni, vel solum qui rectae non immanet.
Vel etiam potest sic moveri quaestio: an possit dici incontinens qui
non immanet falsae rationi et electioni, sicut supra in dubitationibus
propositum est?
3. Secundo ibi: vel secundum accidens etc., solvit propositam
quaestionem: et dicit quod dicitur continens et incontinens qui immanet
vel non immanet qualicumque rationi, secundum accidens; sed per se
loquendo qui immanet vel non immanet verae rationi et rectae electioni.
Et hoc quidem sic exponit. Si enim aliquis eligit vel persequitur,
id est quaerit hoc propter hoc, idest hoc loco huius, puta si eligit
fel loco mellis, quia scilicet propter similitudinem coloris aestimat
illud esse mel, manifestum est quod per se loquendo eligit et quaerit
hoc propter quod alterum eligit et quaerit, puta mel; sed per accidens
eligit et quaerit id quod prius est, id est illud quod eligit loco
alterius, puta fel.
4. Et ratio huius est, quia in appetibilibus illud est per se ad
quod refertur intentio appetentis. Bonum enim, inquantum est
apprehensum, est proprium obiectum appetitus. Illud autem quod est
praeter intentionem, est per accidens. Unde ille qui intendit eligere
mel et eligit fel praeter intentionem, per se quidem eligit mel, sed
per accidens fel. Sit ergo aliquis qui falsam rationem aestimet
veram: puta si quis aestimet hoc esse verum quod bonum est fornicari.
Si ergo immaneat huic rationi falsae putans eam esse veram, per se
quidem immanet verae rationi, per accidens autem falsae. Intendit
enim verae immanere. Et eadem ratio est de incontinente qui egreditur
a ratione falsa, quam putat esse veram.
5. Sic ergo patet quod continens vel incontinens per se immanet vel
non immanet rationi verae, per accidens autem falsae. Simpliciter
autem dicimus id quod est per se. Quod autem est per accidens dicitur
secundum quid. Et ideo contingit quidem secundum aliquem modum quod
continens vel incontinens immanet qualicumque opinioni etiam falsae;
sed simpliciter continens vel incontinens dicitur qui immanet vel non
immanet rationi seu opinioni verae.
6. Deinde cum dicit: sunt autem quidam immansivi etc., ostendit,
quomodo aliqui vituperabiliter immanent rationi. Et primo ostendit qui
sint; secundo quomodo se habeant ad continentem, ibi, qui simile
quidem etc.; tertio quomodo se habeant ad incontinentem, ibi: sunt
autem ischirognomones et cetera. Dicit ergo primo, quod sunt quidam
nimis immanentes propriae opinioni. Et hi sunt illi quos homines
vocant ischyrognomones, idest fortis sententiae sive pertinaces, quia
scilicet difficile persuadetur eis aliquid et, si fuerit eis aliquid
persuasum, non de facili transmutantur ab illa suasione. Quod maxime
videtur accidere melancholicis, qui difficile recipiunt, sed recepta
fortiter tenent ad modum terrae.
7. Deinde cum dicit: qui simile quidem etc., comparat tales
continenti. Et dicit quod tales videntur aliquid simile habere
continenti, quia per excessum habent id quod est continentis, sicut
prodigus habet aliquid simile liberali, et audax confidenti, idest
forti. Tales enim immanent rationi plusquam debent, continens autem
secundum quod debet.
8. Secundo ibi: sunt autem alteri etc., ostendit differentiam; et
dicit quod praedicti secundum multa differunt a continente. Ad cuius
evidentiam considerandum est quod dupliciter potest aliquis removeri a
sua opinione: uno modo ex parte ipsius rationis; puta si superveniat
aliqua ratio fortior. Alio modo ex parte passionis quae pervertit
iudicium rationis in particulari operabili.
9. Praecipue igitur secundum hoc est differentia, quia hic quidem,
scilicet continens, non transmutatur a ratione propter concupiscentiae
passionem; sed tamen quando oportet bene persuasibilis erit ab alia
ratione meliori inducta. Unde laudabilis est, quia non vincitur
concupiscentia, sed ratione. Hic autem, scilicet pertinax, non
mutatur a sua opinione propter aliquam rationem inductam, sed recipiunt
concupiscentias. Et multi eorum ducuntur a delectationibus extra
rationem. Sic ergo vituperabiles sunt, quia cum non permittant se
vinci a ratione, vincuntur tamen a passione.
10. Deinde cum dicit: sunt autem ischirognomones etc., ostendit,
quomodo se habeant tales ad incontinentem. Et dicit quod isti quos
dicimus ischyrognomones, dicuntur et idiognomones, idest propriae
sententiae, sive proprii sensus homines; et sunt indisciplinati, quia
nolunt ab alio instrui, et sunt etiam agrestes, quia dum semper volunt
sequi proprium sensum, non de facili possunt cum aliis commorari.
Sunt autem idiognomones, idest proprii sensus, propter hoc quod
aliquam delectationem nimis quaerunt, et aliquam tristitiam nimis
fugiunt. Gaudent enim quando conferendo cum aliis vincunt, si
scilicet non transmutentur per aliquam suasionem a sua opinione.
Tristantur autem si ea quae sunt ipsorum, scilicet sententiae,
appareant infirmae, ita quod oporteat eas deserere. Hoc autem est
proprium incontinentis et mollis, superabundanter appetere
delectationes et fugere tristitias. Unde patet quod pertinaces magis
assimilantur incontinenti quam continenti.
11. Deinde cum dicit: sunt autem quidam qui his etc., ostendit,
quomodo aliqui discedunt laudabiliter a ratione. Et dicit quod quidam
sunt qui non immanent his quae eis videntur, non propter
incontinentiam, sed propter amorem virtutis. Sicut narratur in libro
quem de Philoctete Sophocles scripsit, quod Neoptolemus non
permansit in his quae ei videbantur, non tamen propter incontinentiam,
quamvis hoc fecerit propter aliquam delectationem non malam, sed
bonam. Appetebat enim quasi quoddam bonum dicere verum et hoc erat ei
delectabile. Sed persuasum fuerat ei ab Ulysse quod diceret falsum in
utilitatem patriae, cui quidem persuasioni ipse non immansit propter
delectationem veritatis. Nec tamen propter hoc fuit incontinens. Non
enim omnis qui propter delectationem aliquid operatur est intemperatus,
sive pravus sive incontinens, sed solum ille qui propter turpem
delectationem aliquid operatur.
12. Deinde cum dicit: quia autem est aliquis etc., ostendit,
quomodo continentia se habeat ad rationem virtutis, ad quam pertinet in
medio esse. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat continentiam in
medio esse, sicut et temperantiam. Secundo, ostendit quod quandoque
continentia propter similitudinem temperantia nominatur, ibi, quia
autem secundum similitudinem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ostendit quorum continentia sit medium. Et dicit quod aliquis
homo invenitur sic dispositus qui minus gaudet corporalibus
delectationibus quam oporteat. Et hoc est non propter finem boni, sed
propter fastidium. Propter quod non permanet in ratione iudicante,
quod oportet, secundum quod necesse est talibus delectationibus uti.
De incontinente autem iam dictum est quod non immanet rationi propter
hoc quod gaudet talibus delectationibus plusquam oportet.
13. Unde horum duorum medius est continens. Nam incontinens non
immanet rationi propter aliquid maius. Ille autem alius propter
aliquid minus. Quia scilicet ille vult plus uti delectationibus quam
oportet, et iste minus. Sed continens immanet rationi et non
transmutatur ab ea, nec propter alterum praedictorum, idest neque
propter maius, neque propter minus.
14. Secundo ibi: oportet autem, si quidem etc., ostendit,
qualiter se habeant ad bonitatem et malitiam. Manifestum est autem ex
praedictis quod continentia est aliquid bonum. Unde oportet quod
utrique habitus qui ei contrariantur, scilicet et secundum plus et
secundum minus, sint mali, sicut et apparet ex hoc ipso quod non
immanent rationi, sed accipiunt, aut plus aut minus.
15. Tertio ibi: sed propter alterum etc., respondet tacitae
quaestioni: quare scilicet sola incontinentia videatur esse contraria
continentiae, cum habeat duos habitus contrarios. Et dicit quod hoc
contingit propter hoc quod alterum in paucis accidit, quod scilicet
aliquis egrediatur a ratione in minus. Et ideo non est adeo manifestum
sicut alterum extremum. Nam in pluribus accidit quod circa
delectationes corporales fiat egressus a recta ratione in plus. Et
propter eamdem rationem temperantia videtur esse contraria soli
intemperantiae, quia insensibilitas non est manifesta propter hoc quod
in paucioribus accidit.
16. Est autem hic considerandum, quod continentiae assignantur
dupliciter extrema. Uno modo ex parte rationis cui inhaeret: et
secundum hoc supra dixit quod pertinax se habet ad continentem, sicut
prodigus ad liberalem. Alterum autem extremum est ad minus vitium
instabilitatis. Alio modo assignantur ei extrema ex parte
concupiscentiae quam vincit. Et sic continentia est medium inter
extrema nunc posita.
17. Deinde cum dicit: quia autem secundum similitudinem etc.,
ostendit, quod continentia propter similitudinem quandoque dicitur
temperantia. Et primo comparat secundum hoc continentiam
temperantiae. Secundo incontinentiam intemperantiae, ibi: similes
autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit. Et dicit quod quia multa nominantur metaphorice sive
secundum similitudinem, inde est quod etiam continentia consequitur
quandoque nomen temperantiae similitudinarie.
18. Secundo ibi: et enim continens etc., ostendit in quo sit
similitudo. Continens enim habet facultatem, ut nihil praeter
rationem operetur propter delectationes corporales. Et hoc idem potest
facere temperatus.
19. Tertio ibi: sed hic quidem etc., ponit duas differentias.
Quarum prima est, quod continens habet pravas concupiscentias, sed
temperatus non habet eas, quia eius concupiscibilis est per habitum
temperantiae ordinata. Secunda differentia est quam ponit ibi, et hic
quidem et cetera. Quod scilicet temperatus est sic dispositus per
habitum temperantiae quod non delectatur praeter rationem, continens
autem est sic dispositus, ut delectetur quidem praeter rationem, sed
non ducatur a passione.
20. Deinde cum dicit: similes autem etc., comparat incontinentiam
intemperantiae. Et dicit quod etiam incontinens et intemperatus sunt
similes, cum tamen differant. Unde eodem modo incontinens dicitur
intemperatus per similitudinem. Sunt enim similes in hoc quod utrique
persequuntur, idest quaerunt delectabilia corporalia. Differunt autem
in hoc: quod intemperatus existimat oportere huiusmodi delectabilia
sequi propter habitum pervertentem iudicium de fine. Incontinens autem
non hoc existimat, quia salvatur in eo principium, ut supra dictum
est.
|
|