|
1. Post haec autem de amicitia et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus et
continentia, quae est quiddam imperfectum in genere virtutis, hic
consequenter determinat de amicitia, quae supra virtutem fundatur,
sicut quidam virtutis effectus. Et primo prooemialiter dicit de quo
est intentio. Secundo incipit de amicitia tractare, ibi, forte autem
utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad
moralem pertinet de amicitia tractare. Secundo ostendit quae sint
circa amicitiam tractanda, ibi, dubitantur autem de ipsa et cetera.
Circa primum inducit sex rationes ad ostendendum, quod de amicitia sit
considerandum. Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum
est de amicitia pertranseunter, ut scilicet consideremus circa eam ea
quae pertinent ad considerationem moralis philosophi, praetermissis his
quae pertinent ad considerationem naturalis philosophi. Et prima ratio
quare de amicitia sit tractandum, est, quia consideratio virtutis
pertinet ad moralem philosophum; amicitia autem est quaedam virtus,
inquantum scilicet est habitus electivus, ut infra dicetur: et
reducitur ad genus iustitiae, inquantum exhibet proportionale, ut
infra dicetur, vel saltem est cum virtute, inquantum scilicet virtus
est causa verae amicitiae.
2. Secundam rationem ponit ibi: adhuc maxime et cetera. Moralis
enim philosophia habet considerationem circa omnia quae sunt necessaria
vitae humanae, inter quae maxime necessarium est amicitia: intantum,
quod nullus bene dispositus eligeret vivere cum hoc, quod haberet omnia
alia exteriora bona sine amicis. Illis enim, qui maxime possident
exteriora bona, scilicet divitibus et principibus et potentatibus,
maxime videntur esse necessarii amici. Primo quidem ad usum horum
bonorum. Nulla enim est utilitas bonorum fortunae, si ex his aliquis
nulli benefaciat. Beneficium autem maxime et laudabilissime fit ad
amicos. Secundo ad conservationem talium bonorum, quae non possunt
conservari sine amicis. Quia bona fortuna quanto est maior, tanto est
minus secura, quia habet plures insidiatores. Nec solum in bona
fortuna sunt utiles amici, sed etiam in contraria.
3. Quia in paupertate homines existimant amicos esse singulare
refugium. Sic ergo in omni fortuna amici sunt necessarii. Sunt etiam
necessarii in omni aetate. Quia iuvenibus sunt necessarii ad hoc quod
per amicos cohibeantur a peccato. Sunt enim secundum seipsos proni ad
concupiscentias delectationum, ut in septimo dictum est. Senioribus
autem sunt utiles amici ad serviendum propter defectus corporales. Et
quia deficiunt in suis actionibus propter debilitatem, sunt eis amici
necessarii ad adiutorium. Illis autem qui sunt in summo, idest in
perfecta aetate, sunt utiles ad bonas actiones exequendas. Quando
enim duo conveniunt sunt potentiores. Et in opere intellectualis
speculationis, dum unus videt quod alius videre non potest; et ad opus
exterioris actionis, in quo manifeste unus alii auxiliatur. Et sic
patet quod de amicitia considerandum est, sicut de re omnibus
necessaria.
4. Tertiam rationem ponit ibi, naturaque inesse videtur et cetera.
Et dicit, quod etiam amicitia inest secundum naturam generanti ad
genitum. Et hoc non solum in hominibus, sed etiam in volatilibus,
quae manifeste longo tempore studium adhibent ad educationem prolis.
Et idem etiam est in aliis animalibus. Est etiam naturalis amicitia
inter eos, qui sunt unius gentis adinvicem, inquantum communicant in
moribus et convictu. Et maxime est naturalis amicitia illa, quae est
omnium hominum adinvicem, propter similitudinem naturae speciei. Et
ideo laudamus philanthropos, idest amatores hominum, quasi implentes
id quod est homini naturale, ut manifeste apparet in erroribus viarum.
Revocat enim quilibet alium etiam ignotum et extraneum ab errore,
quasi omnis homo sit naturaliter familiaris et amicus omni homini. Ea
autem, quae sunt naturaliter bona, sunt consideranda a morali. Et
sic debet de amicitia considerare.
5. Quartam rationem ponit ibi, videtur autem et civitates et
cetera. Et dicit, quod per amicitiam videntur conservari civitates.
Unde legislatores magis student ad amicitiam conservandam inter cives,
quam etiam ad iustitiam, quam quandoque intermittunt, puta in poenis
inferendis, ne dissensio oriatur. Et hoc patet per hoc, quod
concordia assimilatur amicitiae. Quam quidem, scilicet concordiam,
legislatores maxime appetunt, contentionem autem civium maxime
expellunt, quasi inimicam salutis civitatis. Et quia tota moralis
philosophia videtur ordinari ad bonum civile, ut in principio dictum
est, pertinet ad moralem considerare de amicitia.
6. Quintam rationem ponit ibi, et amicis quidem et cetera. Et
dicit quod, si aliqui sint amici, in nullo indigerent iustitia proprie
dicta, quia haberent omnia quasi communia, cum amicus sit alter ipse;
non est autem iustitia ad seipsum. Sed si sint iusti, nihilominus
indigent amicitia adinvicem. Et illud quod est maxime iustum videtur
esse conservativum et reparativum amicitiae. Multo ergo magis ad
moralem pertinet considerare de amicitia quam de iustitia.
7. Sextam rationem ponit ibi, non solum autem et cetera. Et
dicit, quod non solum de amicitia considerandum est quia est quiddam
necessarium humanae vitae, sed etiam quia est quiddam bonum, idest
laudabile et honestum. Laudamus enim philophilos, idest amatores
amicorum, et philophilia, id est amicitia multorum, videtur esse
aliquid boni, in tantum quod quidam existimant eosdem esse viros bonos
et amicos.
8. Deinde cum dicit: dubitantur autem etc., ostendit, quae sint
de amicitia consideranda. Et primo praemittit quamdam dubitationem,
quae circa amicitiam apparet. Secundo ostendit quales dubitationes
sint circa amicitiam determinandae, ibi: naturalia quidem igitur
etc.; tertio excludit quorundam errorem, ibi, unam quidem enim et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit diversas opiniones
quorumdam in rebus humanis circa amicitiam. Secundo in rebus
naturalibus, ibi, et de his ipsis et cetera. Dicit ergo primo, quod
de amicitia non pauca dubitantur. Et primo hoc manifestatur ex
diversis opinionibus. Quidam enim volunt, quod amicitia sit quaedam
similitudo, et quod similes sunt sibiinvicem amici. Et ad hoc
inducunt proverbium quod dicitur quod simile vadit ad suum simile et
coloyus ad coloyum (sunt autem quaedam aves gregales sicut sturni) et
inducunt etiam quaecumque similia proverbia. Alii vero e contrario
dicunt quod omnes figuli contrariantur sibiinvicem, inquantum scilicet
unus impedit lucrum alterius. Est autem veritas quaestionis, quod
simile per se loquendo est amabile. Habetur autem odio per accidens,
in quantum scilicet est impeditivum proprii boni.
9. Deinde cum dicit et de his ipsis etc., ponit circa idem
contrarias opiniones in rebus naturalibus: et dicit quod de hac eadem
quaestione quidam inquirunt superius, idest altius et magis
naturaliter, sicut Euripides qui dixit quod terra desiccata desiderat
pluviam quasi amans sibi contrarium, et quod caelum venerabile propter
sui dignitatem quando est impletum pluvia desiderat cadere in terram,
idest quod pluviam in terram emittat, quod est contrarium eius
altitudini et plenitudini. Heraclitus etiam dixit quod contrarium
confert suo contrario, sicut homini supercalefacto conferunt frigida,
inquantum ex differentibus et contrariis fit optima harmonia, idest
contemperantia. Dixit etiam contrarium esse conferens inquantum omnia
sunt facta secundum litem, per quam elementa prius confusa sunt
distincta. Sed e contrario his dixerunt quidam alii, et praecipue
Empedocles. Qui dixit quod simile appetit sibi simile.
10. Solvitur autem haec dubitatio eodem modo per hoc quod simile,
per se loquendo, est desiderabile et amabile naturaliter, per accidens
autem desideratur contrarium, in quantum est conferens et medicinale,
sicut (supra) de delectationibus corporalibus supra dixit.
11. Deinde cum dicit: naturalia quidem igitur etc., ostendit quae
dubitationes sint determinandae circa amicitiam. Et dicit quod
naturales quaestiones sunt relinquendae, quia non sunt propriae
praesentis intentionis, sed quaecumque sunt humana, utpote pertinentia
ad mores et passiones humanas, de his intendamus, sicut utrum possit
esse amicitia in omnibus hominibus, vel non possit esse in malis. Et
utrum sit una species amicitiae vel plures.
12. Deinde cum dicit: unam quidem etc., excludit quorundam
errorem qui aestimabant quod esset una sola species amicitiae, propter
hoc quod omnes species amicitiae sunt comparabiles secundum magis et
minus. Puta cum dicimus quod maior est amicitia honesti quam utilis.
Sed ipse dicit quod non crediderunt sufficienti signo; quia etiam ea
quae differunt specie recipiunt magis et minus, inquantum scilicet
conveniunt in genere; puta si dicamus quod album est coloratius nigro;
vel secundum analogiam, puta si dicamus quod actus est melior potentia
et substantia accidente.
13. Ultimo autem dicit quod de praedictis quae pertinent ad res
humanas circa amicitiam dicendum est superius, id est a prioribus
incipiendo.
|
|