|
1. Politicae autem sunt species tres et cetera. Postquam
philosophus ostendit quod amicitiae species reducuntur ad politicam
communicationem, hic distinguit eas secundum distinctionem politicae
communicationis. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit
amicitiarum species, secundum distinctionem politicae communicationis.
Secundo subdividit huiusmodi amicitiae species, ibi: in
communicatione quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit.
Primo distinguit politicas communicationes adinvicem. Secundo
distinguit, secundum eas, amicitiarum species, ibi, secundum
unamquamque autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo
distinguit species communicationis politicae. Secundo ad earum
similitudinem assignat species communicationis oeconomicae, ibi,
similitudines autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo
assignat species politicarum. Secundo comparat eas adinvicem, ibi,
harum autem et cetera. Tertio ostendit, quomodo corrumpantur, ibi,
transgressio autem regni et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod tres sunt species politicae
communicationis, et totidem sunt corruptiones sive transgressiones
earum. Rectae quidem politicae sunt tres: scilicet regnum quod est
principatus unius; et aristocratia, quae est potestas optimorum eo
quod huiusmodi civilitas per virtuosos gubernatur. Videtur autem
conveniens, quod sit quaedam alia species, licet quidam eam non ponant
ut patet in IV politicae, quae convenienter nominatur timocratia a
pretiis (timos enim pretium dicitur), quia videlicet in hac politia
pretia dantur pauperibus, et damna inferuntur divitibus, si non
conveniant ad publicas congregationes, ut patet in quarto politicae.
Quidam autem consueverunt eam vocare communi nomine politicam, eo quod
est communis et divitibus et pauperibus, ut patet in quarto politicae.
3. Deinde cum dicit: harum autem etc., comparat huiusmodi politias
ad invicem. Et dicit, quod inter eas optima est regnum, in quo unus
optimus principatur: pessima autem, id est minus bona, est
timocratia, in qua plures mediocres principantur; media autem est
aristocratia, in qua pauci optimi principantur, quorum tamen non est
tanta potestas ad bene agendum sicut unius optimi habentis plenitudinem
potestatis.
4. Deinde cum dicit transgressio autem etc., agit de corruptione
sive transgressione praedictarum politicarum. Et primo de corruptione
regni. Secundo de corruptione aristocratiae, ibi, ex aristocratia
autem et cetera. Tertio de corruptione timocratiae, ibi: ex
timocratia autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo quidem
proponit quod intendit. Et dicit quod transgressio sive corruptio
regni vocatur tyrannus. Et hoc manifestat, primo quidem per hoc quod
genere conveniunt. Ambo enim sunt monarchiae, idest principatus
unius: sicut enim in regno principatur unus, ita et in tyrannide.
5. Secundo assignat differentiam eorum adinvicem. Et dicit quod
plurimum differunt. Et ex hoc apparet quod sunt contraria. Contraria
enim sunt quae plurimum differunt et in eodem genere. Hanc autem
differentiam manifestat, dicens quod tyrannus intendit in suo regimine
quod est utile sibiipsi, rex autem intendit id quod est utile
subditorum.
6. Et hoc probat quia non potest vere dici rex qui non est per se
sufficiens ad regendum, ut scilicet sit superexcellens in omnibus
bonis, et animae et corporis, et exteriorum rerum, ut sit dignus et
potens ad principandum. Cum autem talis sit, non indiget aliquo, et
ideo non intendet ad utilitatem suam, quod est indigentium, sed ad hoc
quod bene faciat subditis, quod est superabundantium. Ille enim qui
non est talis, scilicet superexcellens in omnibus bonis, magis potest
dici clerotes, quasi sorte assumptus ad principandum, quam rex. Sed
tyrannus se habet per contrarium ad regem, quia quaerit bonum sibi.
Unde patet quod ipsa corruptio est pessima. Pessimum enim est
contrarium optimo. Transgreditur autem aliquis ex regno, quod est
optimum, sicut dictum est, in tyrannidem, quae nihil est aliud quam
pravitas monarchiae, id est principatus unius, et rex quando fit malus
dicitur tyrannus. Unde patet quod tyrannus est pessima.
7. Deinde cum dicit: ex aristocratia autem etc., agit de
corruptione aristocratiae. Et dicit quod ex aristocratia fit
transgressio in oligarchiam, quae est principatus paucorum. Et hoc
propter malitiam eorum qui principantur; qui bona civitatis non
distribuunt secundum dignitatem, sed omnia bona civitatis vel plurima
eorum usurpant sibiipsis, et semper principatus eisdem conferunt, hoc
plurimum intendentes, ut ditentur ipsi et amici eorum. Et ex hoc
contingit quod loco maxime virtuosorum qui praesunt aristocratiae,
principantur pauci et mali.
8. Deinde cum dicit: ex timocratia autem etc., agit de corruptione
timocratiae. Et dicit quod corrumpitur in democratiam quae est
potestas populi. Ambae enim hae politicae sunt conterminales, idest
vicinae. Assimilantur enim in duobus. Primo quidem, quia etiam
timocratia quae est potestas pretiorum, est principatus multitudinis,
sicut et democratia. Secundo quia in utraque politica omnes qui sunt
in honoribus constituti, sunt aequales. Differunt autem quia in
timocratia intenditur commune bonum divitum et pauperum. In democratia
autem intenditur solum bonum pauperum. Unde minima perversitas est
democratiae. Parum enim recedit a timocratia quae est rectae politicae
species.
9. Concludit igitur quod politicae maxime sic transmutantur invicem
et ita de facili corrumpuntur, sicut praedictum est.
10. Deinde cum dicit similitudines autem etc., distinguit secundum
praedictorum similitudinem communicationes yconomicas. Et primo
ostendit quid in his respondeat regno et tyrannidi. Secundo quid
aristocratiae et oligarchiae, ibi, viri autem et uxoris et cetera.
Tertio quid timocratiae et democratiae, ibi, timocraticus autem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et
dicit quod similitudo et exemplum praedictarum politicarum, potest
accipi in rebus domesticis.
11. Secundo ibi: patris quidem enim etc., ostendit quid in
huiusmodi respondeat regno. Et eius opposito. Et primo quid
respondeat regno. Et dicit quod communicatio quae est inter patrem et
filios habet similitudinem regni; quia pater habet curam filiorum,
sicut rex subditorum. Et inde est quod Homerus Iovem, propter
regiam potestatem, appellavit patrem. Principatus enim patris in domo
est quasi quoddam regnum.
12. Secundo ibi: in Persis autem etc., ostendit quid respondeat
in domibus tyrannidi: et ponit duos modos. Quorum unus est secundum
quod apud Persas patres se habent ad filios; qui utuntur filiis quasi
servis. Secundus autem modus est quo domini se habent ad servos; quia
domini utuntur servis intendendo ad suipsorum utilitatem. Hi autem duo
modi differunt, nam unus videtur esse rectus, quo scilicet domini
utuntur servis ad suam utilitatem, alius autem est perversus, quo
scilicet Persae utuntur filiis quasi servis. Oportet enim quod
diversis aliquis diversimode principetur. Unde perversum est quod
aliquis principetur similiter liberis et servis.
13. Deinde cum dicit: viri autem et uxoris etc., ostendit quid in
domibus respondeat aristocratiae et eius opposito. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quid respondeat aristocratiae. Et dicit quod
principatus quo vir et uxor dominantur in domo, est aristocraticus;
quia vir habet dominium et curam circa ea quae pertinent ad virum
secundum suam dignitatem, et dimittit uxori illa quae pertinent ad
eam.
14. Secundo ibi, omnium autem etc., ponit duos modos respondentes
oligarchiae. Quorum unus est, quando vir vult omnia disponere et
nullius rei dominium relinquit uxori. Hoc enim non est secundum
dignitatem nec secundum quod melius est. Alius autem modus est,
quando uxores totaliter principantur eo quod ipsae sunt haeredes, et
tunc principatus non fit secundum virtutem sed propter divitias et
potentiam, sicut accidit in oligarchiis.
15. Deinde cum dicit timocraticus autem etc., ostendit quid
respondeat timocratiae et eius opposito. Et primo quid respondeat
timocratiae. Et dicit, quod principatus quo fratres dominantur in
domo videtur esse timocraticus, eo quod fratres sunt aequales, nisi
inquantum differunt secundum aetatem; in qua si multum differant, non
videtur fraterna amicitia, sed quasi paterna.
16. Secundo ibi, democratia autem etc., ostendit quid respondeat
democratiae. Et dicit, quod quaedam similitudo democratiae est in
habitationibus quae non habent dominium, sicut cum socii morantur in
hospitio. Ibi enim omnes sunt aequales; et si aliquis principetur,
habet debilem principatum, sicut qui praeficitur ad expensas
faciendas; et unusquisque sociorum habet potestatem in domo, sicut in
democratiis quilibet de populo habet potestatem, quasi ex aequali et
principes parum possunt.
|
|