|
1. Secundum unamquamque autem et cetera. Postquam philosophus
distinxit diversas species politicae et oeconomicae communicationis,
hic distinguit amicitiarum species secundum praedicta. Et circa hoc
duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod secundum
unamquamque urbanitatem id est politicae ordinem, videtur esse quaedam
amicitiae species accipienda, eo quod in unaquaque politia invenitur
aliquid iustum. Amicitia autem et iustitia quodammodo circa idem
sunt, ut supra dictum est.
2. Secundo ibi: regi quidem etc., manifestat propositum. Et
primo quidem quantum ad politias rectas. Secundo quantum ad politias
perversas, ibi, in transgressionibus autem et cetera. Circa primum
tria facit. Primo ostendit qualiter sit amicitia secundum regnum.
Secundo qualiter secundum aristocratiam, ibi, sed et viri ad uxorem
et cetera. Tertio qualiter secundum timocratiam, ibi: quod autem
fratrum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter
sit amicitia inter regem et subditos. Secundo comparat amicitiam
paternam amicitiae regali, ibi, talis autem et paterna et cetera.
Dicit ergo primo, quod inter regem et subditos est amicitia
superabundantiae secundum rationem beneficii, sicut est beneficentis ad
beneficiatum. Pertinet enim ad regem ut benefaciat subditis; si enim
sit bonus, habet curam subditorum ut bene operentur: intendit enim
subditos facere virtuosos. Unde et nominatur ex hoc quod dirigit
subditos, sicut pastor oves. Propter quod Homerus regem Agamenonem
nominavit pastorem populorum.
3. Deinde cum dicit: talis autem et paterna etc., comparat
paternam amicitiam regali. Et circa hoc quatuor facit. Primo
comparat amicitiam paternam regali. Et dicit quod amicitia paterna est
talis, scilicet similis regali.
4. Secundo ibi: differt autem etc., ostendit differentiam
utriusque amicitiae. Et dicit, quod praedictae duae amicitiae
differunt secundum magnitudinem beneficiorum. Quamvis enim beneficium
regis simpliciter sit maximum inquantum respicit totam multitudinem,
tamen per comparationem ad unam personam, beneficium patris est maius.
Est enim pater filio causa trium maximorum bonorum: primo enim
generando est sibi causa essendi, quod reputatur esse maximum.
Secundo educando est sibi causa nutrimenti; tertio instruendo est sibi
causa disciplinae. Haec autem tria non solum attribuuntur patribus
respectu filiorum, sed etiam progenitoribus, idest avis et proavis,
respectu nepotum et pronepotum.
5. Tertio ibi: et natura enim etc., probat, quod dixerat,
scilicet quod talis sit amicitia paterna sicut et regalis. Naturaliter
enim pater principatur filiis et progenitores nepotibus sicut et rex
subditis. Unde et filii sunt in potestate patris, et nepotes in
potestate avi, sicut et subditi in potestate regis.
6. Quarto ibi: in superexcessu autem etc., ostendit in quo
conveniant omnes huiusmodi amicitiae. Et ponit duo. Quorum unum
est, quod omnes huiusmodi amicitiae consistunt in quodam superexcessu
unius ad alterum; et quia in rege et subditis hoc est manifestum,
manifestat hoc circa patres et filios. Quia enim pater est
superexcedens, inde est, quod parentes honorantur a filiis. Honor
enim superexcellenti debetur, ut in primo habitum est; et idem
dicendum est circa progenitores. Aliud autem est quod in huiusmodi
amicitiis non est idem iustum ex utraque parte ut scilicet rex idem
faciat subdito quod subditus regi, vel pater filio quod filius patri;
sed attenditur utrimque iustum secundum dignitatem, ut scilicet uterque
faciat alteri quod dignum est: quia sic etiam amicitia inter eos
consideratur, ut unus alterum amet secundum quod dignum est.
7. Deinde cum dicit: sed et viri etc., ostendit qualiter sit
amicitia secundum aristocratiam. Et dicit, quod amicitia quae est
inter virum et uxorem, est talis sicut ea quae est in aristocratia, in
qua praeficiuntur aliqui secundum virtutem et propter eam amantur. Et
quia illi qui praeficiuntur sunt meliores, ideo attribuitur eis plus de
bono, inquantum scilicet aliis praeferuntur et unicuique tamen
attribuitur id quod ei convenit. Virtuosi enim in principatu
constituti non subtrahunt subditis bonum, quod eis congruit. Et per
hunc etiam modum conservatur iustitia secundum aristocratiam: et ita
est etiam in amicitia viri et uxoris. Vir enim, quia melior est
praeficitur uxori, tamen vir non praeripit ea quae sunt uxoris.
8. Deinde cum dicit: quod autem fratrum etc., ostendit qualiter
amicitia accipiatur secundum timocratiam. Et dicit, quod amicitia
quae est inter fratres assimulatur etairikae, id est amicitiae
coaetaneorum. Fratres enim sunt aequales et coaetanei. Et tales
videntur esse unius disciplinae, et unius moris ut plurimum, eo quod
mores sequuntur consuetudinem vitae, ut in secundo habitum est. Et ex
hoc patet, quod tali amicitiae assimilatur amicitia quae est secundum
timocratiam, in qua cives, qui praeficiuntur, sunt aequales et
epiiches, idest virtuosi. Unde iustum est, quod in parte
principentur, ita scilicet quod unus non habeat totum principatum sed
particularem, ita quod in principatu aequentur; et sic etiam est
amicitia inter eos. Et hoc etiam manifeste observatur in amicitia
fratrum et coaetaneorum sive connutritorum.
9. Deinde cum dicit: in transgressionibus autem etc., ostendit
qualiter sit amicitia, secundum politias corruptas. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit, quod in huiusmodi politiis est parum de
amicitia. Secundo ostendit in qua earum sit minimum de amicitia,
ibi: et minime in pessima etc.; tertio in qua earum sit plurimum,
ibi, quae autem in democratiis et cetera. Dicit ergo primo, quod in
transgressionibus, idest in politiis corruptis, sicut parum est de
iustitia, ita etiam parum est de amicitia, quae est quodam modo circa
idem iustitiae.
10. Deinde cum dicit: et minime in pessima etc., ostendit in qua
corruptarum politiarum sit minimum de amicitia. Et circa hoc tria
facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum,
ibi, in quibus enim nihil et cetera. Tertio ostendit qualiter debeat
intelligi quod dictum est, ibi, secundum quod quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum in corruptis politiis sit parum de
amicitia, consequens est, quod minimum sit de amicitia in pessima
politiarum corruptarum, scilicet in tyrannide, in qua aut nihil aut
valde parum est de amicitia.
11. Deinde cum dicit in quibus enim etc., probat propositum.
Quia enim amicitia in communicatione consistit, ut supra ostensum
est, manifestum est, quod si inter imperantem et imperatum nihil sit
commune, puta cum imperans suum proprium bonum intendit; neque
amicitia inter eos esse poterit, sicut neque iustitia est inter eos,
inquantum scilicet imperans usurpat sibi totum bonum, quod debetur
imperato. Hoc autem accidit in tyrannide, quia tyrannus non intendit
bonum commune, sed proprium, et sic ita se habet ad subditos sicut
artifex ad instrumentum, et anima ad corpus, et dominus ad servum.
Utitur enim tyrannus subditis ut servis.
12. Haec enim tria, quae dicta sunt, iuvantur ab his quae utuntur
eis inquantum moventur ab eis, scilicet servus a domino, corpus ab
anima, instrumentum ab artifice. Non tamen est amicitia utentium ad
ea quibus utuntur; quia et si in aliquo prosunt eis, non intendunt per
hoc bonum eorum nisi secundum quod refertur ad proprium bonum. Et hoc
praecipue manifestum est de artifice in comparatione ad instrumenta
inanimata, ad quae non est amicitia neque iustitia, quia non
communicant in operatione humanae vitae. Et similiter non est amicitia
ad equum vel bovem, quamvis sint animata. Et ita etiam non est
amicitia domini ad servum inquantum est servus, quia non habent aliquid
commune sed totum bonum servi est domini, sicut totum bonum instrumenti
est artificis. Servus enim est quasi instrumentum animatum, sicut et
e converso instrumentum est quasi servus inanimatus.
13. Deinde cum dicit secundum quod quidem igitur etc., ostendit
qualiter sit intelligendum quod dictum est. Et dicit, quod secundum
praemissa non est amicitia domini ad servum inquantum est servus, est
tamen amicitia ad ipsum inquantum est homo. Potest enim esse aliqua
iustitia cuiuslibet hominis ad omnem hominem, in quantum possunt
communicare in aliqua lege et in aliqua compositione, idest in aliquo
pacto vel promisso, et per hunc etiam modum potest esse amicitia domini
ad servum inquantum est homo. Et sic patet, quod in tyrannide, in
qua principes utuntur subditis ut servis, parum est de amicitia et
iustitia.
14. Deinde cum dicit: quae autem in democratiis etc., ostendit in
qua corruptarum politiarum sit plurimum de amicitia. Et dicit, quod
in democratia: quia in hac politia illi qui principantur in multis
intendunt ad commune bonum, inquantum volunt aequari populares
insignibus, intendentes principaliter ad bonum popularium. Oligarchia
autem medio modo se habet: quia neque intendit ad bonum multitudinis
sicut democratia, neque ad bonum unius tantum sicut tyrannis, sed ad
bonum paucorum.
|
|