|
1. In communicatione quidem igitur et cetera. Postquam philosophus
distinxit species amicitiae, secundum species politicae et oeconomicae
communicationis, hic subdividit praedictas amicitiarum species. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit commune principium dividendi
amicitias; secundo specialiter agit de quibusdam amicitiis, ibi, sed
et cognata videtur et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit commune principium distinguendi amicitias: concludens ex
praemissis, quod sicut supra dictum est, omnis amicitia in
communicatione consistit.
2. Secundo ibi: dividet autem utique etc., distinguit secundum
communicationem species amicitiae, de quibus minus videtur. Et
dicit, quod secundum diversitatem communicationis potest aliquis
distinguere abinvicem et ab aliis amicitiam cognatam, idest quae est
inter consanguineos, et ethairicam, id est quae est inter
connutritos. Cognati enim communicant in origine, etairi autem in
nutritione.
3. Tertio ibi: politicae autem etc., distinguit secundum hoc
amicitias, de quibus magis videtur. Et dicit quod amicitiae
politicae, idest quae sunt inter concives, et quae sunt contribulium,
idest inter homines eiusdem tribus, et quae sunt connavigantium, idest
inter eos qui simul navigant, et quaecumque aliae tales, puta
commilitantium vel constudentium, magis habent similitudinem
communicationis quam cognata et etayrica; in his enim amicitiis
manifeste confiteri oportet, quod ratio amicitiae sit communicatio.
Inter quas et potest ordinari amicitia quae est inter eos qui simul
peregrinantur. Sed in amicitia cognata et ethayrica non est aliquid
praesens et permanens id in quo communicatur, unde magis latet.
4. Deinde cum dicit: sed et cognata etc., determinat specialiter
de quibusdam amicitiis. Et primo de amicitia cognata. Secundo de
amicitia quae est inter virum et uxorem ibi, viro autem et uxori et
cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit cognatam
amicitiam. Secundo proprietates partium singularium assignat, ibi,
est autem ad parentes quidem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo agit de amicitia patris ad filium. Secundo de amicitia fratrum
adinvicem, ibi, fratres autem adinvicem et cetera. Tertio de
amicitia aliorum consanguineorum, ibi: nepotes autem et cetera.
Circa primum tria facit. Primo proponit, quomodo se habeat paterna
amicitia ad alias consanguineorum amicitias. Et dicit quod cum
amicitia cognatorum videatur esse multifaria, idest in multas species
divisa propter diversos consanguinitatis gradus, omnes tamen huiusmodi
amicitiae dependent ex paterna sicut ex principio, ut ex sequentibus
patebit.
5. Secundo ibi, parentes quidem enim etc., assignat rationem huius
amicitiae. Et dicit, quod parentes diligunt filios eo quod sunt
aliquid ipsorum. Ex semine enim parentum filii procreantur. Unde
filius est quodammodo pars patris ab eo separata. Unde haec amicitia
propinquissima est dilectioni qua quis amat seipsum, a qua omnis
amicitia derivatur, ut in nono dicetur. Unde rationabiliter paterna
amicitia ponitur esse principium. Filii autem diligunt parentes,
inquantum habent esse ab eis, sicut si pars separata diligeret totum a
quo separatur.
6. Tertio ibi: magis autem sciunt etc., comparat amicitiam
paternam ad filialem. Et circa hoc tria facit. Primo praefert
amicitiam paternam filiali. Secundo praefert amicitiam maternam
paternae, ibi, ex his autem manifestum et cetera. Tertio manifestat
quiddam quod dixerat, ibi: parentes quidem enim et cetera. Circa
primum ponit tres rationes. Quarum prima talis est. Tanto aliquem
rationabile est magis amare quanto magis cognoscit dilectionis causam.
Sicut autem dictum est, causa quare parentes amant filios est, quia
sunt aliquid ipsorum. Causa autem quare filii diligunt est, quia sunt
a parentibus. Magis autem possunt scire patres qui sint ex eis nati,
quam filii ex quibus parentibus sint orti. Parentibus enim nota fuit
generatio, non autem filiis, qui nondum erant. Unde rationabile est
quod parentes magis ament filios quam e converso.
7. Secundam rationem ponit ibi: et magis quo approximatur et
cetera. Quae talis est. Ratio dilectionis in omni amicitia cognata
est propinquitas unius ad alterum. Sed ille a quo, scilicet
generans, propinquior est genito quam factum facienti, id est quam
genitum generanti. Genitum enim, sicut dictum est, est quasi quaedam
pars generantis separata. Unde videtur comparari ad generantem, sicut
partes separabiles ad totum, puta dens vel capillus vel si quid est
aliud huiusmodi; huiusmodi autem partes quae separantur a toto magnam
propinquitatem habent ad totum, quia totum in se continet ipsas, non
autem e converso et ideo ad partes vel nihil videtur attinere totum,
vel minus quam e converso. Pars enim, etsi sit aliquid totius, non
tamen est idem ipsi toti, sicut tota pars concluditur in toto. Unde
rationabile est quod parentes magis diligant filios quam e converso.
8. Tertiam rationem ponit ibi, sed cum multitudine et cetera.
Manifestum est enim quod amicitia per diuturnitatem temporis
confirmatur. Manifestum est autem quod in maiori multitudine temporis
parentes diligunt filios quam e converso; parentes enim diligunt filios
statim natos. Sed filii diligunt parentes processu temporis quando
accipiunt intellectum, idest intellectus usum, vel ad minus sensum ad
discernendum parentes ab aliis. Nam a principio omnes viros appellant
patres et feminas matres, ut dicitur in primo physicorum. Unde
rationabile est quod parentes plus diligant filios quam e converso.
9. Deinde cum dicit: ex his autem etc., comparat maternam
dilectionem paternae. Et dicit quod ex praedictis rationibus potest
esse manifestum quare matres magis ament filios, quam etiam patres.
Et hoc quidem manifestum est quantum ad primam rationem. Magis enim
possunt scire matres qui sint eorum filii quam patres. Similiter etiam
quantum ad tertiam; prius enim tempore matres ex convictu concipiunt
amoris affectum ad filios quam patres. Sed quantum ad secundam
rationem partim quidem sic, partim autem aliter se habet. Nam pater
dat filio principaliorem partem scilicet formam, mater vero materiam,
ut dicitur in libro de generatione animalium.
10. Deinde cum dicit: parentes quidem enim etc., manifestat id
quod dixerat in secunda ratione, quod scilicet filii magis sint proximi
parentibus quam e converso. Hoc enim contingit, quia parentes
diligunt filios, quasi seipsos. Filii enim qui ex parentibus
generantur sunt quasi ipsi parentes, alteri ab eis existentes in hoc
solum quod ab eis separantur, sed filii diligunt parentes non quasi
aliquid ipsorum existentes, sed inquantum sunt ab eis nati.
11. Deinde cum dicit: fratres autem etc., determinat de amicitia
fraterna. Et primo ponit rationem huius amicitiae. Secundo ostendit
per quid huiusmodi amicitia confirmetur, ibi, magnum autem et cetera.
Dicit ergo primo, quod fratres se amant adinvicem ex eo quod ab eisdem
nascuntur. Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt
quodammodo eadem. Unde, cum filii sint quodammodo idem parentibus,
sicut dictum est, identitas filiorum ad illa, idest ad parentes,
facit ipsos filios quodammodo esse idem. Et inde est quod fratres
dicimus esse idem secundum sanguinem et secundum radicem et secundum
alia huiusmodi. Et quamvis sanguis parentum (qui est radix communis)
sit idem simpliciter, remanet tamen aliqualiter ista identitas etiam in
filiis, qui dividuntur a parentibus et abinvicem.
12. Deinde cum dicit: magnum autem etc., ostendit per quid
huiusmodi amicitia confirmetur. Et dicit quod multum confert ad
fraternam amicitiam quod fratres sint connutriti et propinqui secundum
aetatem, quia naturaliter coaetanei seinvicem diligunt. Et homines
etairi, idest simul nutriti, consueverunt esse unius moris, quod est
causa mutuae dilectionis. Et inde est quod amicitia fraterna similis
est etayricae, id est connutritivae.
13. Deinde cum dicit: nepotes autem etc., determinat de amicitia
aliorum consanguineorum. Et dicit quod nepotes et alii consanguinei
appropinquant sibiinvicem propinquitate generis et amicitiae, inquantum
sunt ex his, idest inquantum procedunt ex fratribus qui sunt filii
eorumdem parentum. Ex hoc enim dicuntur consanguinei quod ab eisdem
procedunt. Dicuntur autem huiusmodi magis vel minus propinqui,
inquantum sunt propinquiores vel remotiores a praeduce, id est a prima
radice consanguinitatis. Primum enim oportet accipere mensuram in
omnibus.
14. Deinde cum dicit: est autem ad parentes etc., ponit
proprietates praedictarum amicitiarum. Et primo paternae. Secundo
fraternae, ibi, sunt autem et in fraterna et cetera. Tertio eius
quae est inter alios consanguineos, ibi, analogum autem et cetera.
Circa primum ponit duas proprietates. Quarum prima est quod filii
habent amicitiam ad parentes, sicut ad quoddam bonum superexcellens,
quia ipsi sunt maxime benefactores, inquantum ipsi sunt filiis causa
essendi et nutriendi et disciplinae; et talis est etiam amicitia
hominis ad Deum.
15. Secundam proprietatem ponit ibi: habet autem et cetera. Et
dicit quod amicitia quae est inter filios et parentes habet etiam
delectationem et utilitatem, tanto magis quam amicitia extraneorum
quanto magis communem vitam gerunt. Ex quo provenit quod sunt
sibiinvicem maxime utiles et delectabiles.
16. Deinde cum dicit: sunt autem etc., ponit proprietatem
fraternae amicitiae. Et dicit quod in fraterna amicitia inveniuntur
eadem quae inveniuntur in amicitia etayrica, id est connutritorum. Et
si fratres sint epiiches, idest virtuosi et totaliter sibi similes in
moribus, tanto magis ex connutritione est inter eos amicitia quanto
sibiinvicem sunt proximiores. Et hoc quidem secundum tria. Primo
quidem secundum diuturnitatem temporis, quia statim nati seinvicem
dilexerunt. Secundo vero secundum perfectiorem similitudinem. Magis
enim videntur esse unius moris fratres qui sunt ex eisdem geniti, et
sic videntur habere eamdem naturalem dispositionem et sunt simul nutriti
et similiter disciplinati a parentibus. Tertio secundum experientiam
amicitiae, quia secundum multum tempus unus probavit alium, et ideo
horum amicitia est maxima et firmissima.
17. Deinde cum dicit: analogum autem etc., ponit proprietatem
amicitiae quae est inter alios consanguineos. Et dicit, quod ea quae
pertinent ad amicitiam consanguineorum aliorum oportet accipere secundum
proportionem amicitiae fraternae, quia alii consanguinei derivantur a
fratribus, ut supra dictum est.
18. Deinde cum dicit: viro autem et uxori etc., determinat de
amicitia viri et uxoris. Et circa hoc tria facit. Primo assignat
rationes huius amicitiae. Secundo ostendit per quid huiusmodi amicitia
confirmetur, ibi, coniunctio autem et cetera. Tertio respondet
cuidam quaestioni, ibi, qualiter autem convivendum et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit proprias rationes huius amicitiae.
Secundo ostendit quomodo haec amicitia se habeat ad communes rationes
amicitiae, ibi: propter haec autem etc. circa primum duo facit.
Primo ponit propriam rationem huius amicitiae quae communiter competit
tam hominibus quam aliis animalibus. Secundo ponit rationem quae
proprie se habet ad homines, ibi, aliis quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo, quod inter virum et uxorem videtur esse quaedam
amicitia naturalis. Et hoc probat per locum a minori: homo enim est
animal naturaliter politicum; et multo magis est in natura hominis quod
sit animal coniugale. Et hoc probat duabus rationibus.
19. Quarum prima est quia ea quae sunt priora et necessariora magis
videntur ad naturam pertinere: societas autem domestica, ad quam
pertinet coniunctio viri et uxoris, est prior quam societas civilis
sicut pars est prior toto. Est etiam magis necessaria, quia societas
domestica ordinatur ad actus necessarios vitae, scilicet generationem
et nutritionem. Unde patet quod homo naturalius est animal coniugale
quam politicum. Secunda ratio est, quia procreatio filiorum, ad quam
ordinatur coniunctio viri et uxoris, est communis aliis animalibus, et
ita sequitur naturam generis. Et sic patet, quod homo magis est
secundum naturam animal coniugale quam politicum.
20. Deinde cum dicit: aliis quidem igitur etc., assignat propriam
rationem amicitiae coniugalis quae convenit tantum hominibus;
concludens ex praemissis, quod in aliis animalibus est communicatio
inter marem et feminam in tantum sicut dictum est, idest solum ad
procreationem filiorum; sed in hominibus mas et femina cohabitant non
solum causa procreationis filiorum, sed etiam propter ea quae sunt
necessaria ad humanam vitam. Statim enim apparet quod opera humana
quae sunt necessaria ad vitam sunt distincta inter marem et feminam;
ita quod quaedam conveniunt viro, puta ea quae sunt exterius agenda,
et quaedam uxori, sicut nere et alia quae sunt domi agenda. Sic
igitur sibiinvicem sufficiunt, dum uterque propria opera redigit in
commune.
21. Unde patet quod amicitia coniugalis in hominibus non solum est
naturalis sicut in aliis animalibus, utpote ordinata ad opus naturae
quod est generatio, sed etiam est oeconomica utpote ordinata ad
sufficientiam vitae domesticae.
22. Deinde cum dicit propter haec autem etc., ostendit qualiter
haec amicitia se habeat ad communes amicitiae rationes. Et dicit,
quod ex praedictis apparet quod amicitia coniugalis habet utilitatem,
inquantum scilicet per eam fit sufficientia vitae domesticae. Habet
etiam delectationem in actu generationis, sicut et in ceteris
animalibus. Et si vir et uxor sint epiiches, idest virtuosi, poterit
eorum amicitia esse propter virtutem. Est enim aliqua virtus propria
utriusque, scilicet viri et uxoris, propter quam amicitia redditur
iucunda utrique. Et sic patet quod huiusmodi amicitia potest esse et
propter virtutem et propter utile et propter delectabile.
23. Deinde cum dicit coniunctio autem etc., ostendit per quid
firmetur huiusmodi amicitia. Et dicit, quod causa stabilis et firmae
coniunctionis videntur esse filii. Et inde est quod steriles, qui
scilicet carent prole, citius ab invicem separantur. Fiebat enim apud
antiquos separatio matrimonii sterilitatis causa. Et huius ratio est
quia filii sunt commune bonum amborum, scilicet viri et uxoris, quorum
coniunctio est propter prolem. Illud autem quod est commune continet
et conservat amicitiam quae, ut supra dictum est, in communicatione
consistit.
24. Deinde cum dicit: qualiter autem etc., respondet cuidam
quaestioni: scilicet qualiter debeant convivere vir et uxor. Sed ipse
respondet, quod quaerere hoc nihil est aliud quam quaerere qualiter se
habeat id quod iustum est inter virum et uxorem. Sic enim debent
adinvicem convivere, ut uterque servet alteri quod iustum est. Quod
quidem diversificatur secundum diversos. Non enim idem iustum videtur
esse observandum ad amicum et extraneum et connutritum et discipulum;
et ideo huiusmodi consideratio pertinet ad oeconomicam, seu politicam.
|
|