|
1. Trinis itaque existentibus et cetera. Postquam philosophus
distinxit amicitiae species, hic ostendit qualiter in eis fiant
accusationes seu conquestiones. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit, quid oporteat in amicitiis observari ad querimonias
vitandas. Secundo ostendit in quibus amicitiis fiunt querimoniae,
ibi, fiunt autem accusationes et cetera. Tertio ostendit quae sit
ratio querimoniae, ibi, videtur autem quemadmodum iustum et cetera.
Dicit ergo primo, quod sunt tres species amicitiae, sicut supra
dictum est, scilicet propter virtutem, propter delectabile et propter
utile. Et secundum unamquamque earum possunt amici se habere vel
secundum aequalitatem vel secundum superexcellentiam. Et hoc
manifestat per singulas species.
2. In amicitia enim quae est secundum virtutem possunt amici fieri et
illi qui sunt aequaliter boni, et etiam melior peiori. Et similiter
in amicitia delectabilis possunt esse aequaliter delectabiles, vel in
hoc secundum excellentiam et defectum se habere. Et iterum in amicitia
quae est propter utile possunt secundum utilitates adaequari, et etiam
differre secundum magis et minus. Si igitur sint aequales amici
secundum quamcumque speciem amicitiae, oportet quod adaequentur et
quantum ad hoc quod est amare, ut scilicet aequaliter uterque ab altero
diligatur, et quantum ad reliqua, sicut sunt obsequia amicorum. Si
autem fuerint inaequales, oportet quod utrique eorum assignetur aliquid
secundum proportionem excessus et defectus.
3. Deinde cum dicit: fiunt autem accusationes etc., ostendit in
quibus amicitiis fiant querelae. Et primo proponit quod intendit.
Secundo manifestat propositum, ibi, qui quidem enim et cetera.
Dicit ergo primo, rationabiliter contingere quod accusationes et
querelae, prout scilicet unus amicus accusat alterum vel conqueritur de
altero, fiunt vel in sola amicitia quae est propter utile, vel maxime
in ea.
4. Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., manifestat propositum.
Et primo ostendit quod in amicitia quae est propter virtutem non fit
accusatio vel querela. Secundo, quod nec etiam multum fit in amicitia
quae est propter delectabile, ibi, non omnino autem et cetera.
Tertio ostendit quod maxime fit accusatio et querela in amicitia quae
est propter utile, ibi, quae autem propter utile et cetera. Dicit
ergo primo, quod illi qui sunt amici propter virtutem, prompti sunt ad
hoc quod sibiinvicem benefaciant. Haec enim est propria operatio et
virtutis et amicitiae, scilicet bene operari ad amicum. Et cum ita
sit quod uterque ad hoc intendat, ut obsequatur amico, non potest
contingere quod exinde proveniant accusationes et pugnae.
5. Nullus enim vult contristare eum qui se amat et sibi benefacit,
sed, si sit gratus, ille qui recipit beneficium studet ad retribuendum
per aliud beneficium. Et si detur quod unus eorum sit superexcellens,
quamvis non tantum recipiat quantum impendit, tamen si sortitur illud
quod appetit, non accusabit amicum suum. Hoc autem quod ab utroque
appetitur est bonum, idest conveniens et honestum; et hoc est illud
quod non excedit facultatem amici.
6. Deinde cum dicit: non omnino autem etc., ostendit qualiter se
habeat circa amicitiam delectabilis. Et dicit quod neque etiam in
amicitiis quae sunt propter delectationem passim fiunt accusationes et
querelae, etsi aliquando contingant fieri. Si enim in mutua societate
gaudent, uterque habet quod quaerit, scilicet delectationem. Et ideo
nullus est locus querelae. Si autem unus ab altero delectationem non
recipiat, ridiculum est quod ille alter eorum accuset illum qui
delectationem non exhibet, cum in sua potestate habeat cum illo non
morari.
7. Deinde cum dicit: quae autem propter utile etc., ostendit
qualiter se habeat in amicitia utilis. Et dicit quod illa amicitia
quae est propter utile, maxime patitur accusationes et querelas. Illi
enim qui utuntur se invicem ad utilitatem, semper pluri indigent quam
eis detur, et existimant quod minus recipiant quam eis conveniat. Et
ideo conqueruntur quod non tanta recipiant quantis indigent; praesertim
cum sint tantorum digni. E contrario autem benefactores dicunt, quod
non possunt ad tanta danda sufficere quantis indigent illi qui ab eis
bene patiuntur.
8. Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., assignat
rationem, quare contingit querela in amicitia utilis. Et primo
quantum ad aequales. Secundo quantum ad inaequales, ibi, differunt
autem, et in his et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat
rationem. Secundo movet dubitationem, ibi, dubitationem autem habet
et cetera. Circa primum duo facit: primo assignat rationem
querelarum, quae sunt in amicitia utilis. Secundo docet huiusmodi
querelas vitare, ibi, potenti autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit rationem. Secundo exponit quod dixerat, ibi,
est autem legalis quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod duplex est
iustum. Unum quidem, quod non est scriptum sed rationi inditum, quod
supra nominavit iustum naturale. Aliud autem est iustum secundum legem
scriptam, quod supra in quinto nominavit iustum legale.
9. Et similiter est duplex utilitas, quam oportet in amicitiis
consequi. Quarum una est moralis, quando scilicet unus exhibet
utilitatem alteri secundum quod pertinet ad bonos mores. Et haec
utilitas respondet iusto non scripto. Alia autem est utilitas
legalis, prout scilicet unus exhibet utilitatem alteri, secundum quod
est lege statutum. Maxime igitur fiunt accusationes in amicitia utilis
quando non secundum idem fit commutatio utilitatis; puta cum unus
exhibet utilitatem secundum exigentiam legis, alter vero requirit eam
secundum convenientiam bonorum morum. Et sic fit dissolutio
amicitiae.
10. Deinde cum dicit: est autem legalis etc., manifestat quod
dixerat. Et primo quantum ad utilitatem legalem. Secundo quantum ad
moralem, ibi, moralis autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
legalis utilitas consistit in dictis, idest in conventionibus, quae
fiunt ex condicto utriusque. Et haec est duplex. Quaedam enim est
omnino foralis, id est per modum emptionis et venditionis, quae
scilicet est ex manu in manum, scilicet cum aliquis statim accipit quod
ei promittitur pro obsequio impenso. Alia autem est liberalior, quae
habet temporis dilationem, sed tamen determinatum est quid pro quo
debeat dari. Et sic non est dubium, sed manifestum, quid sit
debitum, est tamen hic quaedam amicabilis dilatio eius quod debetur.
Et ideo apud quosdam talium, non oportet per aliquem iudicem iustitiam
exhibere, sed fidelitatem servant in commutationibus et aestimatur quod
propter hoc sint diligendi.
11. Deinde cum dicit: moralis autem etc., exponit quae sit
moralis utilitas. Et dicit, quod moralis utilitas non consistit in
dictis, id est in conventionibus quae fiunt ex condicto sed sicut
consuevit aliquid gratis dari amico, ita unus dat cuicumque alii sine
pacto foris expresso; sed tamen quantum ad intentionem ille qui dat
dignum reputat, ut reportet aliquid aequale, vel etiam maius, ac si
non esset gratis dans, sed accommodans. Si autem non hoc modo fiat
commutatio, ut scilicet ille qui accepit restituat et solvat aequale
aut maius, ille qui dedit accusabit recipientem et conqueretur de eo.
12. Consequenter autem assignat praedictorum causam. Et dicit,
quod hoc quod dictum est, scilicet quod ille qui gratis dat
retributionem quaerit, ideo accidit quia omnes vel plures volunt,
idest approbant honesta, sed tamen in suis actibus eligunt ea quae sibi
sunt utilia; quod autem aliquis benefaciat alteri non ea intentione,
ut contra patiatur restitutionem beneficii, est honestum. Et ideo,
ut homines sint aliis accepti, volunt videri hoc modo benefacere. Sed
quod aliquis beneficia recipiat est utile et ideo homines (hoc)
eligunt, quantumcumque aliud praetendant.
13. Deinde cum dicit: potenti autem etc., ostendit quomodo
huiusmodi querimonia sit vitanda. Et dicit, quod ille qui recipit
beneficium, si potest, debet retribuere secundum dignitatem eorum quae
recepit, et hoc propria sponte, quia non debet aliquis facere amicum
involuntarium, ut scilicet velit gratis accipere ab eo qui noluit
gratis dare. Sed in hoc peccavit a principio ille qui beneficium
accepit quod hoc passus est ab eo a quo non oportuit; non enim recepit
beneficium a vero amico, neque ab homine qui beneficium contulit
propter ipsum cui datum est, sed propter utilitatem inde speratam.
Ille igitur qui beneficium recepit debet solvere danti, sicut fit in
dictis, idest in conventionibus quae fiunt ex condicto. Et si potest
reddere aequivalens ei quod recepit, debet confiteri, scilicet
protestando, se totum restituisse. Si vero non possit reddere, neque
etiam ille qui dedit beneficium dignum reputat ut sit ab eo exigendum.
14. Est ergo hoc observandum, quod tali benefactori, qui
retributionem intendit, sit retribuendum, si recipiens possit. Sed a
principio, quando homo beneficium recipit, debet attendere a quo
recipiat; utrum scilicet ab amico gratis dante, vel ab eo qui
retributionem quaerit, et similiter debet homo attendere in qua re
beneficium recipiat, utrum scilicet possit recompensare vel non, ut
sic sustineat se beneficiari vel non.
15. Deinde cum dicit dubitationem autem habet etc., movet
dubitationem circa praedicta. Et primo proponit dubitationem. Et
dicit, quod dubitatio est utrum retributionem faciendam oporteat
mensurare secundum utilitatem eius qui recepit beneficium vel secundum
operationem eius qui dedit beneficium.
16. Secundo ibi: patientes quidem enim etc., assignat rationem
dubitationis. Illi enim, qui recipiunt beneficia intendentes
attenuare suscepta beneficia, dicunt se talia recepisse a beneficis
quae parva erant illis ad dandum et quae illi poterant de facili ab
aliis recipere. E converso autem benefactores volentes magnificare sua
beneficia, dicunt se contulisse maxima eorum quae habebant, et qualia
non poterant ab aliis recipere et quod ea contulerunt in periculis et in
magnis necessitatibus.
17. Tertio ibi: igitur propter utile etc., solvit dubitationem.
Et dicit quod, si amicitia sit propter utile, mensura retributionis
debet accipi secundum utilitatem quam percepit ille qui passus est
beneficium. Iste enim est, qui indiguit beneficio. Et sufficit ei
quod tentet reddere aequalem retributionem; tantum ergo fuit adiutorium
benefactoris quantum recipiens fuit adiutus, et ideo tantum debet
reddere quantum accepit de adiutorio. Et si plus faciat, melius est.
In amicitiis autem quae sunt secundum virtutem, non sunt quidem
accusationes, sicut supra dictum est.
18. Est tamen in eis facienda recompensatio. Et hic electio vel
voluntas conferentis beneficium habet similitudinem mensurae. Quia
mensura uniuscuiusque generis est id quod est principale in genere
illo. Principalitas autem virtutis et moris consistit in electione.
Et ideo in amicitia quae est secundum virtutem, debet fieri
recompensatio secundum voluntatem eius qui beneficium contulit, etiam
si parvum aut nullum auxilium ex hoc est aliquis consequutus.
|
|