|
1. Differunt autem et in his et cetera. Postquam philosophus
ostendit qualiter fiant accusationes in amicitia utilis, quae est
secundum aequalitatem, hic ostendit, quomodo fiant accusationes in
amicitiis quae sunt secundum superexcellentiam. Et circa hoc tria
facit. Primo proponit controversiam quae in talibus amicitiis fieri
consuevit. Secundo assignat controversiae rationem, ibi, existimat
enim melior etc.; tertio determinat veritatem, ibi, videtur autem
uterque et cetera. Dicit ergo primo, quod etiam in amicitiis, quae
sunt secundum superexcellentiam, est quaedam differentia et discordia
inter amicos, dum uterque, scilicet et maior et minor, dignum reputat
quod ipse plus habeat. Et si hoc non fiat, dissolvitur propter hoc
amicitia.
2. Deinde cum dicit existimat enim etc., assignat rationem
praedictae discordiae. Et primo ponit rationem quae movet maiores.
Secundo rationem quam inducunt minores, ibi, indigens autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod quantum ad amicitiam quae est secundum
virtutem, ille qui est melior existimat conveniens esse sibi quod plus
habeat. Si enim bono debetur bonum, conveniens est quod meliori plus
de bono attribuatur. Et similiter in amicitia quae est secundum
utile, ille qui est utilior aestimat quod ipse debeat plus habere.
3. Non enim oportet, sicut dicunt, quod ille qui est inutilis
aequalia recipiat ei qui utilior est. Esset enim quaedam ministratio,
idest servitus, et non amicitia, si commoda quae ex amicitia
proveniunt non distribuerentur secundum dignitatem operum, ut scilicet
ille qui melius operatur plus habeat. Existimatur enim, quod sicut in
mercationibus ex communi pecunia plura recipiunt illi qui plus
posuerunt, ita etiam debeat fieri in amicitia quod qui plura apposuit
ad amicitiam plura recipiat.
4. Deinde cum dicit: indigens autem etc., ponit rationem quam
inducunt inferiores. E converso enim loquuntur indigens in amicitia
utilis et deterior in amicitia virtutis. Dicunt enim, quod ad amicum
excellentem in bono pertinet quod ipse sufficienter provideat amicis
indigentibus. Nulla enim videretur esse utilitas, quod aliquis
inferior esset amicus alicui virtuoso vel potenti, si nihil ab eo
recipere debeat.
5. Deinde cum dicit: videtur autem etc., determinat veritatem.
Et primo proponit veritatem. Secundo manifestat eam, ibi: virtutis
quidem enim etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi,
propter quod et utique et cetera. Dicit ergo primo quod uterque,
scilicet et superior et inferior, recte videtur aestimare id quod
dignum est, quia utrique oportet aliquid plus dare, non tamen de
eodem; sed ei qui superexcellit debet plus dari de honore, ei autem
qui indiget debet plus dari de lucro.
6. Deinde cum dicit: virtutis quidem enim etc., manifestat quod
dictum est. Et primo per rationem. Secundo per exemplum, ibi, sic
autem habere et cetera. Tertio probat quiddam quod dixerat, ibi:
possibile enim et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo superexcellenti
debet dari plus de honore, quia honor est propria retributio pro
operibus virtutis et pro beneficiis praestitis, in quibus excedunt
maiores. Sed per lucrum praestatur auxilium contra indigentiam, quam
patiuntur inferiores.
7. Deinde cum dicit: sic autem habere hoc etc., manifestat idem
per exemplum. Sic enim videmus accidere in urbanitatibus, id est in
dispositionibus civitatum; non enim in civitatibus honoratur ille qui
nullum bonum tribuit communitati, sed ei qui aliquod beneficium
communitati contulit, datur commune bonum, quod est honor. Non enim
de facili contingit, quod aliquis a communitate simul et divitias et
honores recipiat. Non enim aliquis sustineret quod haberet minus
quantum ad omnia; scilicet et quantum ad divitias et quantum ad
honores. Sed ei qui diminutus est in pecuniis propter expensas quas in
servitium communitatis fecit, tribuunt civitates honorem, ei vero,
qui propter sua servitia expectat dona, tribuunt pecunias.
8. Dictum est enim supra, quod illud quod est secundum dignitatem
observatum et exhibitum facit aequalitatem proportionalem in amicitiis
et sic amicitias conservat. Sicut igitur civitates quibusdam exhibent
honores, quibusdam pecuniam secundum eorum dignitatem, sic faciendum
est quando sunt amici inaequales: ut scilicet ei qui suo beneficio in
pecuniarum exhibitione utilis fuit, vel qui opera virtuosa peregit,
reddatur honor, ita quod retributio fiat, etsi non de aequivalenti,
tamen de eo quod fieri potest.
9. Deinde cum dicit possibile enim etc., probat quod sufficiat
reddere quod contingit; quia amicitia requirit id quod est possibile
amico, non autem semper id quod esset dignum, quia quandoque non esset
possibile. Non enim potest in omnibus beneficiis retribui condignus
honor, sicut patet in honoribus qui exhibentur Deo et parentibus,
quibus nullus potest aliquando retribuere condignum. Si tamen aliquis
famuletur Deo et parentibus secundum suam potentiam, videtur esse
epiiches, idest virtuosus.
10. Deinde cum dicit propter quod et utique etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Et primo concludit ex dictis, quod non licet
filio abnegare patrem, sed patri licet quandoque abnegare filium.
11. Secundo ibi: debentem enim etc., manifestat, quod dictum
est, duabus rationibus. Quarum prima est quia filius, cum sit
constitutus debitor patri propter suscepta beneficia, debet ei
retribuere, nec potest aliquid dignum facere beneficiis receptis.
Unde semper remanet debitor. Et ideo non licet ei abnegare patrem.
Sed illi quibus debetur aliquid, habent potestatem dimittendi eos qui
sibi debent. Et ita pater habet potestatem dimittendi filium.
12. Secundam rationem ponit ibi simul autem forte et cetera. Et
dicit, quod nullus filius videtur recedere a patre abnegando ipsum,
nisi forte per excellentem malitiam, quia, praeter amicitiam naturalem
quae est inter filium et patrem, humanum est, quod aliquis non
expellat eum qui sibi auxiliatus est. Et ita iniquissimum est, quod
filius expellat patrem. Sed si filius sit malus, pater debet fugere
eum vel ad minus non dare magnam operam ad providendum ei sufficienter,
quia per hoc in malitia cresceret. Multi enim sunt qui volunt bene
pati ab aliis, sed fugiunt benefacere ac si hoc esset inutile.
13. Ultimo autem epilogando concludit quod de his, quae ad species
amicitiae pertinent in tantum dictum est. Et sic terminatur sententia
octavi libri.
|
|