|
1. Forte autem utique de his et cetera. Postquam philosophus
prooemialiter ostendit quod oportet de amicitia determinare et quae sunt
de ea determinanda, hic incipit de amicitia tractare. Et primo
ostendit quid sit amicitia. Secundo distinguit species eius, ibi,
differunt autem haec ad invicem etc.; tertio determinat quasdam
amicitiae proprietates in IX libro, ibi: in omnibus autem
dissimilium specierum et cetera. Circa primum duo facit. Primo
investigat quatuor partes definitionis amicitiae. Secundo concludit
amicitiae diffinitionem, ibi: oportet igitur et cetera. Primo autem
investigat particulam quae est ex parte obiecti. Circa quod tria
facit. Primo determinat obiectum amicitiae. Secundo movet
dubitationem, ibi, utrum igitur et cetera. Tertio solvit, ibi:
videtur autem et cetera. Dicit ergo primo quod de praedictis
quaestionibus forte fiet aliquid manifestum si cognoscamus quid sit
amabile quod est obiectum amationis a qua dicitur amicitia.
2. Non enim quodcumque indifferenter amatur, quia malum in quantum
huiusmodi non amatur, sed, sicut videtur visibile, ita amatur
amabile, quod quidem est vel per se bonum, scilicet honestum, vel
delectabile vel utile. Hoc autem tertium, scilicet utile, videtur
esse id per quod pervenitur ad bonum honestum vel delectabile, unde
bonum honestum et delectabile sunt propter se amabilia ut fines, utile
autem est amabile propter alterum, sicut id quod est ad finem. Bonum
autem et delectabile si communiter sumerentur, non distinguerentur
subiecto abinvicem, sed solum ratione. Nam bonum dicitur aliquid
secundum quod est in se perfectum et appetibile. Delectabile autem
secundum quod in eo quiescit appetitus. Sic autem non sumuntur hic,
sed verum bonum hominis hic dicitur quod ei convenit secundum rationem,
delectabile autem quod est sibi conveniens secundum sensum.
3. Deinde cum dicit: utrum igitur etc., movet circa hoc
dubitationem, utrum scilicet homines ament id quod est bonum
simpliciter vel id quod est bonum ipsis. Haec enim quandoque abinvicem
dissonant. Sicut philosophari est bonum simpliciter, non tamen est
bonum indigenti necessariis. Et eadem dubitatio est circa ipsum
delectabile. Nam aliquid est delectabile simpliciter sicut dulce,
quod non est delectabile huic, scilicet habenti gustum infectum.
4. Deinde cum dicit: videtur autem etc., solvit praedictam
quaestionem. Et primo ponit solutionem. Et dicit quod unusquisque
videtur amare id quod est sibi bonum, quia quaelibet potentia fertur in
obiectum sibi proportionatum: sicut visus uniuscuiusque videt id quod
est sibi visibile. Et sicut simpliciter amabile est id quod est
simpliciter bonum, ita unicuique amabile est id quod est sibi bonum.
5. Secundo ibi: amat autem etc., obiicit in contrarium. Et dicit
quod unusquisque homo amat non illud quod est sibi bonum, sed illud
quod apparet sibi bonum. Appetitus enim non fertur in aliquid nisi
prout est apprehensum, unde videtur falsum esse quod unicuique sit
amabile id quod est sibi bonum.
6. Tertio ibi: differt autem etc., solvit dicens, quod hoc nihil
differt ad propositum. Quia cum amatur aliquid apparens bonum amatur
ut sibi bonum. Unde etiam poterit dici quod amabile est apparens
bonum.
7. Secunda particula pertinet ad qualitatem amationis, quam ponit
ibi, tribus autem entibus et cetera. Et dicit quod, cum tria sint
propter quae homines amant, scilicet bonum, delectabile et utile, in
illa amatione qua dicitur amare inanimata, puta vinum aut aurum, non
dicitur esse amicitia. Et hoc ostendit dupliciter. Primo quidem,
quia in tali amatione non potest esse redamatio quae requiritur ad
amicitiam. Non enim vinum amat hominem, sicut homo amat vinum.
Secundo, quia non sic amamus inanimata ut insit nobis voluntas boni
illorum. Ridiculum enim esset dicere quod aliquis vellet vino bonum:
sed hoc bonum quod est vinum homo vult sibi. Unde per hoc quod homo
amat vinum, non est benivolus vino, sed sibiipsi.
8. Et si aliquis dicat quod homo vult vino bonum, quia vult quod
conservetur, considerandum est quod homo vult salvari vinum, ut ipse
habeat illud et ita non vult salutem vini in quantum est bonum vini,
sed in quantum est bonum suiipsius. Et hoc est contra rationem
amicitiae. Dicitur enim quod oportet amico velle bonum gratia illius
et non propter bonum amantis.
9. Tertia particula pertinet ad vicissitudinem amandi, quam ponit
ibi: volentes autem et cetera. Et dicit quod si aliqui velint bona
alicui illius gratia, dicimus eos benevolos; sed non dicimus eos
amicos, si non idem fiat ab illo, ut scilicet amatus velit bonum
amanti eius gratia. Quia amicitiam dicimus esse benevolentiam in
contrapassis, ut scilicet amans ametur. Habet enim quamdam
commutationem amoris secundum formam commutativae iustitiae.
10. Quarta particula sumitur secundum conditionem mutui amoris, et
hanc ponit ibi: vel apponendum et cetera. Et dicit quod adhuc
apponendum est ad complendam rationem amicitiae, quod sit benevolentia
mutua non latens: multi enim sunt benevoli aliquibus, quos nunquam
viderunt, inquantum ex auditis existimant eos esse epiiches, idest
virtuosos, vel utiles sibi. Et potest esse quod idem patiatur aliquis
illorum ad eum qui sic est benivolens. Huiusmodi ergo homines videntur
esse benevoli adinvicem, sed non possunt dici amici, cum lateat eos
qualiter se habent ad invicem.
11. Deinde cum dicit: oportet igitur etc., concludit ex
praemissis definitionem amicitiae. Et dicit, quod oportet ad rationem
amicitiae, quod per eam aliqui sibi bene velint adinvicem, et quod hoc
non lateat eos, et quod hoc sit propter unum aliquod praedictorum,
scilicet propter bonum vel delectabile vel utile.
|
|