|
1. Differunt autem haec et cetera. Postquam philosophus ostendit
quid est amicitia, hic distinguit species eius. Et primo distinguit
species amicitiae. Secundo ostendit, in quibus amicitiae speciebus
fiant accusationes seu conquestiones, ibi: trinis itaque
existentibus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit
species amicitiae, quae in aequalitate personarum salvatur. Secundo
distinguit species amicitiae, quae est inter inaequales personas,
ibi: altera est autem amicitiae species et cetera. Circa primum duo
facit. Primo distinguit amicitiae species. Secundo ostendit eas in
aequalitate existere, ibi: sunt autem igitur dictae amicitiae et
cetera. Circa primum tria facit. Primo distinguit amicitiae
species. Secundo determinat de eis per comparationem ad actum, ibi,
quemadmodum autem in virtutibus et cetera. Tertio per comparationem ad
subiectum, ibi, in severis autem et senibus et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ponit specierum distinctionem. Secundo determinat
de singulis speciebus, ibi, qui quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod cum sint tria amabilia, sicut dictum
est: scilicet bonum simpliciter, delectabile et utile: haec differunt
specie abinvicem, non quidem sicut tres species ex aequo dividentes
aliquod genus, sed secundum prius et posterius se habent. Et quia
secundum differentiam obiectorum diversificantur actus, consequens
est, quod amationes secundum haec tria differant specie: ut scilicet
alia sit species amationis qua amatur aliquid propter bonum, et alia
qua amatur aliquid propter delectabile, et alia qua propter utile. Et
quia amicitiae actus est amatio, consequens est, quod etiam sint tres
species amicitiae, aequales numero amabilibus. Quarum una est
amicitia propter honestum, quod est bonum simpliciter; alia propter
delectabile; et tertia, propter utile.
3. In singulis enim horum salvatur ratio amicitiae supraposita, quia
secundum unumquodque horum trium potest esse redamatio non latens. Et
secundum haec tria possunt sibi bona velle adinvicem secundum quod
amant. Puta si amant se propter virtutem, volunt sibi invicem bonum
virtutis. Si autem propter utile, volunt sibiinvicem bona utilia.
Et si propter delectationem, delectabilia.
4. Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., determinat de
praedictis amicitiae speciebus, quae quidem non aequaliter sub amicitia
continentur, sed secundum prius et posterius. Sic ergo tria facit.
Primo determinat de amicitia utilis et de ea quae est delectabilis,
quae per posterius rationem amicitiae participant. Secundo determinat
de amicitia honesti, quod est bonum simpliciter, cui primo et per se
competit ratio amicitiae, ibi, perfecta autem est bonorum et cetera.
Tertio comparat alias amicitias ad istam, ibi, quae autem propter
delectabile et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quales
sint amicitiae species imperfectae; secundo ostendit quibus competunt,
ibi, maxime autem in senibus et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit amicitias utilis et delectabilis esse amicitias per
accidens. Secundo ostendit, quod sunt facile dissolubiles, ibi:
facile solubiles utique et cetera.
5. Dicit ergo primo, quod illi qui amant se adinvicem propter
utilitatem, unus non amat alterum propter seipsum, sed secundum quod
ab altero accipit sibi aliquod bonum. Et simile est in his qui se
amant propter delectationem. Non enim unus amat alium propter hoc quod
est taliter dispositus, puta, quod est eutrapelus, idest virtuose se
habens circa ludos; sed solum inquantum est sibi delectabilis. Et sic
patet, quod tam illi qui amant propter utile, amant propter bonum quod
eis provenit, quam etiam illi qui amant propter delectationem, amant
propter delectabile quod percipiunt. Et ita non amant amicum secundum
quod ipse in se est, sed secundum quod accidit ei, scilicet secundum
quod est utilis vel delectabilis. Unde patet quod huiusmodi amicitiae
non sunt per se amicitiae, sed per accidens, quia non amatur homo
secundum id quod ipse est, sed secundum quod aliquid exhibet, scilicet
utilitatem vel delectationem.
6. Deinde cum dicit: facile solubiles etc., ostendit huiusmodi
amicitias facile esse dissolubiles. Sunt enim propter aliquid, quod
accidit hominibus qui amantur, in quo homines non permanent semper sibi
similes; sicut non semper idem homo est delectabilis vel utilis.
Quando igitur illi qui amabantur desinunt esse delectabiles vel
utiles, amici eorum quiescunt ab amando. Et hoc maxime manifestum est
in amicitia utilis. Non enim semper est idem utile homini, sed aliud
et aliud secundum diversa tempora et loca. Sicut in aegritudine est
utilis medicus, in navigando nauta, et sic de aliis. Quia ergo
amicitia non habebatur ad ipsum hominem secundum se, sed ad utilitatem
quae ab ipso erat, consequens est, quod dissoluta amicitiae causa,
etiam amicitia dissolvatur. Et simile contingit circa amicitiam
delectationis.
7. Deinde cum dicit: maxime autem in senibus etc., ostendit quibus
huiusmodi amicitiae competant. Et primo ostendit quibus competat
amicitia utilis. Secundo quibus competat amicitia delectabilis, ibi,
iuvenum autem amicitia et cetera. Ponit autem primo tria genera
hominum quibus competit amicitia utilis. Et primo dicit, quod maxime
talis amicitia videtur fieri in senibus, qui non quaerunt delectabile
propter debilitatem caloris et sensuum, sed quaerunt utile, inquantum
scilicet indigent ut subveniatur naturae iam deficienti.
8. Secundo ibi: et eorum qui in adolescentia etc., dicit quod haec
amicitia competit etiam adolescentibus et iuvenibus qui quaerunt utile.
Et hi quidem non omnino sunt tales ut se mutuo ament, neque etiam
convivunt adinvicem, quia quandoque non sunt sibiinvicem delectabiles,
nec unus indiget societate alterius nisi solum propter utilitatem.
Intantum enim mutua societas est eis delectabilis, inquantum per hoc
habent aliquam spem boni, ad quod sit eis utilis talis societas.
9. Tertio ibi, in has autem dicit, quod ad amicitias quae sunt
propter utilitatem quidam reducunt etiam amicitiam peregrinorum, qui
seinvicem amare videntur propter utilitatem quam unus ab alio habet in
sua peregrinatione.
10. Deinde cum dicit: iuvenum autem etc., ostendit quibus
competat amicitia delectabilis. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quibus competat huiusmodi amicitia: et dicit, quod amicitia
quae est propter delectationem maxime videtur esse iuvenum. Quia
vivunt secundum quod feruntur a passionibus, nondum roborato in eis
iudicio rationis, quo passiones ordinentur. Et quia passiones omnes
terminantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo habitum est;
consequens est, quod ipsi maxime persequuntur id quod est eis
delectabile secundum praesens tempus. Passiones enim pertinent ad
partem sensitivam, quae maxime respicit praesens. Amare autem aliquid
propter hoc quod est factivum delectationis in futurum, iam accedit ad
rationem utilis.
11. Secundo ibi: aetate autem etc., ostendit horum amicitias esse
facile mutabiles dupliciter. Primo quidem ex parte delectabilium,
quia scilicet transeunte aetate fiunt eis alia delectabilia. Non enim
eadem sunt in quibus delectantur pueri, adolescentes et iuvenes et ideo
tales de facili fiunt amici, et de facili cessant, quia simul
transmutato delectabili transit amicitia. Iuvenilis autem
delectationis est velox transmutatio, eo quod tota eius natura in
quadam transmutatione consistit.
12. Secundo ibi: et amativi autem etc., ostendit idem ex parte
amantium. Et dicit, quod iuvenes sunt amativi, idest prompti et
vehementes in amore, quia scilicet amant non ex electione, sed
secundum passionem, et inquantum concupiscunt delectationem. Et ideo
vehementer et intense amant. Et quia passio facile transit sicut et
facile advenit, inde est quod tales sicut de facili amare incipiunt,
ita cito quiescunt ab amando, et multoties eadem die amicitiam ineunt
et dissolvunt. Sed quamdiu amicitia durat, volunt tales per totum
diem sibiinvicem commanere et convivere sibiipsis, inquantum sunt sibi
mutuo delectabiles. Isto enim modo disponitur in eis amicitia.
13. Deinde cum dicit: perfecta autem est etc., determinat de
amicitia principali quae est propter bonum virtutis. Et primo proponit
huiusmodi amicitiam esse perfectam. Et dicit quod tertia amicitia,
quae est bonorum et sibi invicem similium secundum virtutem, est
perfecta amicitia.
14. Secundo ibi: isti enim bona etc., probat quod dixerat,
ostendendo conditiones huius amicitiae. Et primo ostendit quod
huiusmodi amicitia est per se et non per accidens. Secundo ostendit
quod nihil ei deest, ibi: et est uterque simpliciter bonus et cetera.
Tertio quod est rara, ibi, raras autem verisimile et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit praedictam amicitiam esse per se et
non per accidens. Illi enim qui sunt sibi similes in virtute, volunt
sibiinvicem bona, inquantum sunt boni. Sunt autem boni secundum
seipsos. Nam virtus est quaedam perfectio faciens hominem bonum et
opus ipsius. Ergo patet quod tales volunt sibi bona secundum seipsos.
Unde eorum amicitia est per se.
15. Secundo ibi, volentes autem bona etc., ex hoc concludit quod
talis amicitia sit maxima. Semper enim illud quod est per se est
potius eo quod est per accidens. Cum igitur haec amicitia sit per se,
aliae autem per accidens, consequens est quod virtuosi qui volunt bona
amicis propter eos et non propter aliquid quod sibi ex eis proveniat,
sunt maxime amici.
16. Tertio ibi, permanet igitur etc., concludit ulterius quod,
ex quo tales amant seipsos propter hoc quod boni sunt, consequens est
quod eorum amicitia permaneat quousque sunt boni secundum virtutem.
Virtus autem est habitus permanens et non de facili transiens, ut
patet ex his quae in secundo dicta sunt. Ergo talis amicitia est
diuturna.
17. Deinde cum dicit: et est uterque simpliciter etc., ostendit
quod huic amicitiae nihil deest quod pertinet ad rationem perfecti, ut
patet in tertio physicorum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit
quod haec amicitia comprehendit in se ea quae sunt in aliis amicitiis.
Et dicit quod in ista amicitia uterque amicus est bonus non solum
simpliciter, scilicet secundum seipsum, sed etiam per comparationem ad
suum amicum, quia illi qui sunt virtuosi sunt et simpliciter boni et
utiles sibi invicem. Et similiter sunt simpliciter delectabiles et
etiam ad invicem; et hoc ideo quia unicuique sunt delectabiles propriae
actiones, et tales, idest actiones similes propriis. Actiones autem
virtuosorum sunt quidem quae unius, propriae sibi, et quae alterius,
similes propriis. Non enim contrariantur sibi operationes quae sunt
secundum virtutem, sed omnes sunt secundum rationem rectam. Sic ergo
manifestum est quod amicitia virtuosorum non solum habet bonum
simpliciter, sed etiam delectationem et utilitatem.
18. Secundo ibi: talis autem amicitia etc., concludit iterum quod
talis amicitia rationabiliter est diu permansiva et non facile
transiens, quia in ea coniunguntur omnia quaecumque requiruntur ad
amicos. Omnis enim amicitia est propter bonum vel propter
delectationem: et hoc vel simpliciter, puta quia id quod amatur est
simpliciter bonum et delectabile, vel quia est bonum et delectabile
amanti: et hoc est esse bonum et delectabile non simpliciter et
proprie, sed secundum quamdam similitudinem ad id quod est vere et
proprie bonum et delectabile. In hac autem amicitia omnia praedicta
existunt non per accidens, sed per se. Illi enim qui sunt similes
secundum hanc amicitiam virtutis, et reliqua bona habent; quia quod
est simpliciter bonum est etiam delectabile. Et sic, quia huiusmodi
amicitia habet omnia quae ad amicitiam requiruntur, non de facili
dissolvitur. Illud enim praetermitti consuevit in quo defectus aliquis
invenitur.
19. Tertio ibi: maxime itaque etc., concludit iterum hanc
amicitiam esse maximam, quia scilicet illa in quibus coniunguntur omnes
rationes amandi, sunt maxime amabilia. Et talia sunt bona honesta,
quia et sunt bona simpliciter et sunt delectabilia et utilia, unde per
consequens oportet quod etiam amare in his maxime accidat, et amicitia
horum sit maxima.
20. Deinde cum dicit: raras autem etc., ostendit praedictam
amicitiam esse raram, quod est signum perfectionis, nam perfecta in
quolibet genere rarius inveniuntur. Circa hoc autem tria facit.
Primo ostendit propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quia
haec amicitia est virtuosorum. Pauci autem sunt tales propter
difficultatem attingendi medium, ut dictum est in secundo. Unde
verisimile est quod tales amicitiae sint rarae.
21. Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Quia
scilicet amicitia talium indiget longo tempore et mutua assuetudine ut
se invicem possint cognoscere et virtuosos et amicos, quia secundum
quod dicitur in proverbio, non contingit quod aliqui seinvicem
cognoscant antequam simul comedant mensuram salis. Non oportet autem
quod unus acceptet alium ad hoc quod sit eius amicus antequam unus
appareat alteri amandus et credatur ita esse; et hoc raro contingit.
Unde tales amicitiae sunt rarae.
22. Secundo ibi: qui autem cito etc., excludit obiectionem de
illis qui videntur cito fieri amici. Et dicit quod illi qui cito
sibiinvicem exhibent opera amicitiae, manifestant quod volunt esse
amici, non tamen adhuc sunt, quousque sciant quod sint amabiles
invicem. Et sic patet quod cito fit in homine voluntas amicitiae, sed
non ita est de ipsa amicitia.
23. Tertio ibi: haec quidem igitur etc., epilogando concludit
quod praedicta amicitia est perfecta, et secundum tempus quia est
diuturna, et secundum reliqua quae dicta sunt. Et perficitur secundum
omnia quae sunt in aliis amicitiis et similis sit uterque amicorum ab
altero; quod requiritur ad amicitiam, propter hoc scilicet quod sunt
similes in virtute.
|
|