|
1. Quae autem propter delectabile et cetera. Postquam philosophus
determinavit de tribus amicitiae speciebus, hic comparat eas
adinvicem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit in quo aliae
amicitiae sint similes perfectae. Secundo in quo ab ea differant,
ibi, propter delectationem quidem igitur etc.; tertio epilogat quae
dicta sunt, ibi, species autem amicitiae et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit similitudinem aliarum amicitiarum ad perfectam
quantum ad causam amandi. Et dicit quod illa amicitia quae est propter
delectabile habet similitudinem perfectae amicitiae inquantum virtuosi
sunt sibiinvicem delectabiles. Et similiter amicitia quae est propter
utile, est similis perfectae amicitiae, inquantum virtuosi sunt
sibiinvicem utiles.
2. Secundo ibi, maxime autem etc., ostendit similitudinem quantum
ad permanentiam amicitiae. Et circa hoc duo facit: primo ostendit
quomodo etiam amicitiae utilis et delectabilis sint permansivae;
secundo quae earum sit permanentior, ibi, qui autem propter utile et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit duos modos quibus
praedictae duae amicitiae sunt permanentes, et in hoc habent
similitudinem perfectae amicitiae; secundo ponit modum in quo deficiunt
a permanentia, ibi: qui autem non delectabile et cetera. Primo ergo
ponit primum modum permanentiae; dicens, quod etiam in his qui sunt
amici propter utile et delectabile, maxime sunt amicitiae permanentes,
cum idem et aequale sibiinvicem rependant, puta delectationem pro
delectatione. Et quia secundum diversa delectabilia sunt diversae
delectationes specie et quantitate differentes, oportet quod ad
permanentiam amicitiae non solum rependatur delectatio, sed etiam ab
eodem delectabili, sicut accidit in eutrapelis quorum unus delectatur
in ludo alterius. Non autem oportet sic esse, sicut accidit inter
duas personas se amantes amore venereo, quia quandoque tales non
delectantur in eisdem.
3. Sed amator delectatur in hoc quod videt personam amatam quae
delectatur in hoc quod recipit servitium ab amatore; quibus
cessantibus, quandoque cessat amicitia, dum scilicet ab una parte
cessat visio et ex alia parte cessat servitium.
4. Secundum modum permanentiae ponit ibi: multi autem rursus et
cetera. Et dicit, quod etiam in amicitia utilis et delectabilis,
multi permanent in amicitia si unus diligat mores alterius sicut
luxuriosus diligit mores alterius luxuriosi, vel unus cupidus lucri
mores alterius, non quod tales mores sint secundum se diligibiles sicut
mores virtuosi, sed sunt diligibiles ex consuetudine, in quantum
scilicet ambo sunt similis consuetudinis. Similitudo autem est per se
causa amicitiae, nisi per accidens impediat privatum bonum, ut supra
dictum est; unde, cum mores etiam mali ex consuetudine acquisiti sint
permanentes, sequitur quod talis amicitia sit permansiva.
5. Deinde cum dicit: qui autem non delectabile etc. ponit modum,
quo amicitia deficit in permanendo. Et dicit, quod illi, qui in
amabilibus non recompensant delectabile pro delectabili sed utile pro
delectabili, sunt minus amici propter minorem similitudinem, unde et
minus permanent in amicitia.
6. Deinde cum dicit: qui autem propter utile etc., comparat
permanentiam utriusque amicitiae. Et dicit, quod illi qui sunt amici
propter utile simul separantur ab amicitia cessante utilitate, quia non
erant adinvicem amici sui ipsorum, sed utilitatis. Delectatio autem
magis provenit ab ipso amico secundum seipsum, quam utilitas, quae est
quandoque secundum aliquam rem exteriorem.
7. Deinde cum dicit: propter delectationem quidem etc., ponit duas
differentias duarum amicitiarum ad perfectam. Primo ergo concludit ex
praemissis, quod propter delectationem et utilitatem possunt
sibiinvicem fieri amici homines cuiuscumque condicionis, scilicet et
mali malis et boni malis et etiam illi qui nec sunt virtuosi nec
vitiosi, et ad utroslibet et adinvicem. Sed secundum perfectam
amicitiam, qua homines propter seipsos amantur, non possunt fieri
amici nisi boni. Quia in malis non invenitur aliquid, unde possint
seinvicem amare aut in se delectari, nisi propter aliquam utilitatem.
8. Secundam differentiam ponit ibi, et sola autem et cetera. Et
dicit, quod sola amicitia bonorum, quae est perfecta, est de se
intransmutabilis. Transmutatur enim amicitia maxime per hoc, quod
unus amicorum invenit in alio id quod amicitiae contrariatur. Sed hoc
non potest contingere in amicitia bonorum; quia homo non de facili
credit alicui malum de illo quem multo tempore probavit, et nunquam
invenit eum aliquid iniustum facientem, et in quo invenit omnia
quaecumque reputantur digna ad veram amicitiam. Unde talis amicitia
non dissolvitur, tum quia est per se et non per accidens; tum quia est
perfecta omnia in se continens quae ad amicitiam requiruntur, quae
rationes supra sunt positae, tum etiam quia non compatitur impedimentum
amicitiae, quod nunc pro ratione inducitur.
9. Sed in aliis amicitiis, nihil prohibet quod unus credat malum de
alio, et quod unus iniustum faciat alii. Unde non essent secundum has
amicitias dicendi aliqui amici. Sed quia homines consueverunt tales
vocare amicos tam illos qui propter utile amant (sicut dicitur esse
amicitia inter civitates, propter utilitatem compugnationis contra
inimicos), quam etiam eos qui diligunt se invicem propter
delectationem, sicut patet de pueris; ideo oportet, quod etiam nos
sequendo consuetudinem communiter loquentium, tales nominemus amicos.
10. Deinde cum dicit: species autem amicitiae etc., epilogat quae
dicta sunt de speciebus amicitiae. Et dicit, quod plures sunt
amicitiae species. Et primo quidem et principaliter est amicitia
bonorum, secundum quod sunt boni. Reliquae autem amicitiae dicuntur
secundum similitudinem huius; in tantum enim dicuntur secundum illas
amicitias aliqui amici, inquantum est ibi aliqua similitudo verae
amicitiae. Manifestum est enim quod delectabile videtur esse quoddam
bonum amatoribus delectationum. Et ita huius amicitia habet aliquam
similitudinem eius quae est propter simpliciter bonum; et eadem ratio
est de amicitia utilis.
11. Non tamen hae duae amicitiae semper coniunguntur, ut scilicet
sint iidem amici propter utile et delectabile; quia ea quae sunt
secundum accidens non coniunguntur universaliter, sicut musicum et
album, quae per accidens coniunguntur in sorte, non in omnibus
coniunguntur; praedictae autem amicitiae sunt per accidens, sicut
supra dictum est: unde non semper coniunguntur. Sic igitur, cum in
praedictas species amicitia dividatur, mali possunt sibiinvicem esse
amici propter delectationem vel utilitatem, in quantum scilicet sunt
sibi invicem similes in altero horum, sed boni sunt (amici propter se
ipsos, in quantum scilicet sunt amici secundum quod boni sunt). Unde
soli boni sunt simpliciter amici. Alii autem sunt amici secundum
similitudinem, inquantum scilicet assimilantur bonis.
|
|