|
1. Quemadmodum autem in virtutibus et cetera. Postquam philosophus
distinxit species amicitiae, hic determinat de eis per comparationem ad
actum proprium amicitiae. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit
amicitiam per habitum et actum. Secundo probat quod supposuerat,
ibi, assimilatur autem amatio et cetera. Circa primum tria facit.
Primo distinguit amicitiam per habitum et actum; secundo ostendit
quomodo quidam privantur amicitia propter defectum actus, ibi: si
autem diuturna etc.; tertio ostendit amicitiam bonorum esse maximam ex
ratione ipsius actus amicitiae, ibi, maxime quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo quod sicut est in aliis virtutibus, quod quidam
dicuntur boni, idest virtuosi secundum habitum, puta fortes vel
liberales, etiam quando actum virtutis non exercent, quidam vero
dicuntur virtuosi secundum hoc quod actu exercent operationem virtutis:
ita etiam est et in amicitia quod quidam dicuntur actu amici inquantum
convivunt cum delectatione adinvicem et sibiinvicem bene faciunt, quae
duo videntur pertinere ad actum amicitiae: quidam vero non operantur
actu opera amicitiae, sed tamen sic sunt dispositi secundum habitum ut
inclinentur ad operandum huiusmodi opera, sicut patet de amicis quando
dormiunt, vel quando abinvicem loco separantur. Non enim ipsa
amicitia simpliciter dissolvitur per distantiam locorum, sed sola
amicitiae operatio. Et sic patet, quod amicitia remanet habitu etiam
operatione cessante.
2. Deinde cum dicit: si autem diuturna etc., ostendit, quomodo in
quibusdam deficit amicitia propter defectum actus. Et primo ostendit
propositum. Secundo probat quod supposuerat, ibi, nihil enim sic est
et cetera. Ostendit autem propositum circa tria genera hominum.
Primo quidem circa eos, qui diu abinvicem separantur. Unde dicit,
quod si absentia amicorum abinvicem sit diuturna, videtur facere
oblivionem amicitiae praecedentis. Sicut et alii habitus per
dissuetudinem operandi debilitantur et tandem destruuntur; oportet enim
quod sicut habitus per consuetudinem operum acquiruntur ita etiam per
idem conserventur, nam unumquodque conservatur per suam causam. Et
ideo dictum est in proverbio, quod multae amicitiae dissolvuntur per
hoc, quod unus alium non appellat, id est non colloquitur et convivit
alteri.
3. Secundo ibi: non videntur autem etc., ostendit idem circa senes
et severos. Et dicit, quod neque etiam senes, neque severi, idest
homines austeri in verbis et convictu, videntur esse amativi, idest
apti ad amicitiam, propter hoc scilicet quod non sunt apti ad amicitiae
actum, qui est convivere. Parum enim invenitur in eis de
delectatione. Et ideo non possunt de facili convivere aliis, quia
nullus potest per diem, id est per aliquod longum tempus, morari cum
homine qui contristat vel qui etiam non delectat. Maxime enim videtur
secundum naturam hominibus et aliis animalibus, quod fugiant tristitiam
et appetant delectationem, quae nihil aliud esse videtur, quam quies
appetitus in bono desiderato.
4. Tertio ibi: qui autem recipiunt etc., ostendit idem circa
tertium genus hominum, qui scilicet recipiunt se adinvicem in hoc
scilicet, quod unus acceptat mores et conversationem alterius, et
tamen propter aliquam causam nunquam convivunt adinvicem. Et dicit,
quod tales magis sunt similes benevolis quam amicis, quia amicitia
convictum per aliquod tempus requirit.
5. Deinde cum dicit nihil enim etc., probat quod supposuerat,
scilicet quod convivere requiratur ad amicitiam, sicut proprius actus
eius. Et dicit quod nihil sic est proprium amicorum sicut convivere.
Posuit enim duo supra ad actum amicitiae pertinere: scilicet convivere
et tribuere invicem bona, quod est utilitatem afferre amico: quam
quidem utilitatem non omnes in amicis quaerunt, sed soli indigentes;
sed commorari simul per diem, idest per aliquod longum tempus cum
amicis appetunt etiam beati, idest homines in bonis abundantes, quibus
non convenit quod sint solitarii. Nec possunt homines simul ad invicem
conversari, si non sint sibi mutuo delectabiles et non gaudeant in
eisdem; quae duo inveniuntur in amicitia eorum, qui sunt simul
nutriti. Sic ergo patet quod praecipuus actus amicitiae est convivere
amico.
6. Deinde cum dicit: maxime quidem igitur etc., concludit ex
praemissis quod sit maxima amicitia illa quae est bonorum, sicut iam
pluries dictum est. Hoc enim videtur esse amabile et eligibile
secundum se et simpliciter, quod est simpliciter bonum vel
delectabile. Sed unicuique est amabile et eligibile, quod est tale,
(id est) bonum vel delectabile, quantum ad ipsum. Sed unus
virtuosus est amabilis et eligibilis alteri propter ambo haec, quia
scilicet uterque est bonus et delectabilis simpliciter, et uterque est
bonus et delectabilis alteri. Unde maxime possunt virtuosi
delectabiliter adinvicem convivere.
7. Deinde cum dicit assimilatur autem etc., probat quod
supposuerat, scilicet quod amicitia non solum dicatur secundum actum,
sed etiam secundum habitum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
quod intendit. Et dicit, quod amatio videtur importare passionem.
Sed amicitia videtur importare habitum, et esse similis aliis
habitibus.
8. Secundo ibi: amatio enim etc., probat propositum duabus
rationibus. Quarum prima est quia amatio simplex potest etiam ad
inanimata esse, sicut dicimus amare vinum vel aurum. Sed redamare,
quod pertinet ad rationem amicitiae, ut supra dictum est, est cum
electione; non enim est nisi rationabilium adinvicem. Quod autem fit
ex electione, non fit ex passione sed magis ab habitu. Ergo amicitia
est habitus.
9. Secundam rationem ponit ibi: et bona volunt et cetera. Et dicit
quod homines secundum amicitiam volunt bona amicis propter ipsos
amicos; nam si eis vellent bona propter seipsos, hoc magis esset
diligere se quam alios. Amare autem alios eorum gratia, non est
secundum passionem; quia passio, cum pertineat ad appetitum
sensitivum, non excedit proprium bonum amantis. Unde relinquitur quod
hoc sit secundum habitum et sic amicitia est habitus.
10. Tertio ibi: et amantes amicum etc., respondet cuidam tacitae
obiectioni. Dictum est enim supra, quod unicuique est amabile, quod
est ei bonum. Contra quod videtur esse quod homo amet amicum illius
gratia. Sed ipse respondet, quod illi qui amant amicum, amant id
quod est bonum sibiipsis. Nam, quando ille qui est bonus in se est
factus amicus alicui, fit etiam bonum amico suo. Et sic uterque, dum
amat amicum, amat quod sibi bonum est et uterque retribuit aequale suo
amico, et quantum ad voluntatem inquantum scilicet vult ei bonum, et
quantum ad speciem voluntatis inquantum scilicet vult ei bonum non sui,
sed illius gratia; quia amicitia quaedam aequalitas est, inquantum
scilicet requirit mutuam amationem. Et hoc videtur addere super modum
virtutis; nam in qualibet virtute sufficit actus virtuosi. Sed in
amicitia non sufficit actus unius, sed oportet quod concurrant actus
duorum mutuo se amantium; et ideo philosophus supra non dixit absolute
quod esset virtus, sed addidit: vel cum virtute, quia videtur aliquid
addere supra rationem virtutis.
11. Haec autem quae nunc dicta sunt de amicitia, maxime videntur
inveniri in amicitia bonorum.
|
|