|
1. In severis autem et senibus et cetera. Postquam philosophus
distinxit diversas amicitiae species, hic determinat de huiusmodi
amicitiis per comparationem ad subiectum, quod sunt ipsi amici. Et
circa hoc tria facit. Primo enim agit de aptitudine et ineptitudine
quorumdam ad amicitiam. Secundo agit de multitudine amicorum, ibi:
multis autem esse etc.; tertio de distinctione eorum, ibi: qui autem
in potestatibus et cetera. Dicit ergo primo, quod in hominibus
severis et senibus tanto minus fit amicitia quanto magis sunt discoli,
quia scilicet de se ipsis praesumentes sensum suum sequuntur. Et ideo
cum aliis concordare non possunt; minus etiam gaudent colloquiis
aliorum; tum quia sibiipsis intendunt; tum propter suspicionem quam de
aliis habent. Ista autem maxime videntur esse amicitiae opera et
causativa ipsius; scilicet concordia et colloquium amicorum.
2. Et inde est, quod iuvenes, qui multum in colloquiis gaudent et
de facili aliis assentiunt, cito fiunt amici. Quod non contingit de
senibus. Non enim possunt fieri amici illis, de quorum convictu et
colloquio non gaudent. Et eadem ratio est de severis, qui scilicet
sunt litigiosi, et mordaces eorum quae ab aliis aguntur. Tales
autem, scilicet senes et severi, possunt esse benevoli, inquantum
aliis bona volunt in affectu, et etiam in effectu subveniunt in
necessitatibus; non tamen fiunt vere amici, propter hoc quod non
convivunt, neque gaudent in societate amicorum, quae maxime videntur
esse amicitiae opera.
3. Deinde cum dicit: multis autem esse amicum etc., agit de
multitudine amicorum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit,
quod secundum perfectam amicitiam, quae est bonorum, non contingit
habere multos amicos. Secundo ostendit quod hoc contingit in aliis
duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et delectabile,
ibi, propter utile autem et cetera. Tertio comparat utrosque amicos
ad invicem, ibi: horum autem magis et cetera. Ostendit ergo primo,
quod secundum perfectam amicitiam, quae est propter bonum virtutis,
non contingit aliquem esse multis amicum, tribus rationibus. Quarum
prima est, quia cum talis amicitia sit perfecta et maxima, habet
similitudinem cuiusdam superabundantiae in amando, si scilicet
consideretur quantitas amoris; sed si consideretur ratio amandi, non
potest ibi esse superabundantia, non enim contingit virtutem et
virtuosum ab alio virtuoso, qui ratione ordinat suos affectus, nimis
amari. Superabundans autem amor, non est natus fieri ad multos, sed
ad unum tantum; sicut patet in amore venereo, secundum quem non
contingit quod unus homo simul multas mulieres superabundanter amet.
Ergo perfecta amicitia bonorum non potest haberi ad multos.
4. Secundam rationem ponit ibi: multos autem et cetera. Quae talis
est. Secundum perfectam amicitiam amici valde invicem sibi placent.
Sed non est facile, quod simul eidem multi valde placeant. Quia non
multi inveniuntur, in quibus non inveniatur aliquid quod displiceat
homini aliqualiter affecto, propter multos defectus hominum et
contrarietates eorum adinvicem. Ex quo fit, ut dum unus multum
placet, alius multum placere non possit. Forte etiam non esset bonum
et expediens, ut uni homini multi valde placerent; quia dum multis
conviveret, non posset sibiipsi intendere. Non ergo secundum
perfectam amicitiam sunt multi amici.
5. Tertiam rationem ponit ibi, oportet autem et cetera. Quae talis
est. In amicitia perfecta oportet ex assuetudine experientiam accipere
de amico. Hoc autem est valde difficile; et sic non potest in multis
contingere. Non ergo secundum perfectam amicitiam sunt plures amici.
6. Deinde cum dicit: propter utile autem etc., ostendit, quod in
aliis duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et
delectabile, contingit, quod homo habeat multos amicos, quibus
placeat: et hoc propter duo. Primo quidem, quia multi inveniuntur
tales, qui possunt esse utiles et delectabiles. Secundo, quia non
requiritur experientia longi temporis; sed sufficit ad tales amicitias
ut etiam in pauco tempore sibi invicem subministrent delectationem vel
etiam aliquam utilitatem.
7. Deinde cum dicit: horum autem etc., comparat amicos duarum
amicitiarum adinvicem. Et primo proponit quod intendit. Et dicit,
quod inter amicos praedictos, qui possunt esse multi, magis videtur
esse amicitia (amicitia) eorum qui propter delectabile sunt amici.
Si tamen idem fiat ab ambobus, ut scilicet uterque alteri exhibeat
delectationem. Sic enim in eisdem adinvicem gaudent, quod est
proprium amicitiae. Est enim signum quod sit eorum una (anima) qui
in eisdem gaudent. Sed hoc non contingit quando ex una parte exhibetur
delectabile et ex alia parte utile. Sunt autem tales amicitiae
iuvenum, qui scilicet utrimque propter delectabile se amant.
8. Secundo ibi: magis enim in his etc., probat propositum duabus
rationibus. Quarum prima est quia in amicitia delectabilis amici magis
se liberaliter amant quam in amicitia utilis, in qua requiritur
recompensatio lucri et sic huiusmodi amicitia videtur esse quasi
negotiatio quaedam. Et ita amicitia quae est propter delectabile est
potior, utpote similior perfectae amicitiae, quae est maxime
liberalis, inquantum secundum ipsam propter se amici amantur.
9. Secundam rationem ponit ibi: et beati autem et cetera. Quae
talis est. Homines beati, id est bonis abundantes, non indigent
utilibus amicis, quia beati sunt sibi sufficientes: indigent autem
amicis delectabilibus, quia oportet quod aliquibus convivant; quod non
potest fieri sine delectatione. Sustinent enim homines aliquid triste
per modicum tempus, sed continue nullus posset aliquid cum tristitia
sustinere, neque etiam ipsum bonum honestum si esset ei triste. Et
inde est quod homines qui non delectantur in operibus virtutis non
possunt in eis perseverare. Sic ergo patet quod amicitia delectabilis
potior est quam amicitia utilis, utpote pluribus et melioribus
necessaria.
10. Tertio ibi: propter quod amicos etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Quia enim etiam bonum honestum, si sit
triste, non potest aliquis continue sustinere, inde etiam est quod
amicos propter virtutem oportet esse delectabiles invicem. Oportet
etiam insuper, quod sicut sunt boni in se, ita etiam sint boni sibi
invicem, sic enim habebunt quaecumque requiruntur in amicitia.
11. Deinde cum dicit: qui autem in potestatibus etc., agit de
divisione amicorum et circa hoc tria facit. Primo proponit quod
intendit: scilicet quod homines qui sunt in potestatibus constituti
utuntur divisis amicis, ita scilicet quod alii amicorum sunt eis utiles
et alii delectabiles. Non autem contingit de facili quod iidem homines
sint eis amici utroque modo.
12. Secundo ibi: neque enim delectabiles etc., probat
propositum; quia scilicet huiusmodi potentes non quaerunt delectabiles
secundum virtutem. Haec enim delectatio habet utilitatem annexam.
Neque etiam quaerunt utiles ad bona honesta; quae quidem utilitas
habet delectationem adiunctam. Sed ad delectationem appetunt quosdam
eutrapelos, idest lusivos, puta histriones. Causa vero utilitatis
appetunt amicos quosdam dimos, idest industrios ad exequendum
quodcumque praeceperint, sive sit bonum sive malum. Ista autem duo
non fiunt in eodem, scilicet industria et iocularitas, quia homines
industrii non dant se iocis, sed seriis; unde patet quod potentes
habent amicos divisos.
13. Tertio ibi: delectabilis autem etc., respondet cuidam
obiectioni. Posset enim aliquis dicere quod potentibus sunt amici
iidem et delectabiles et utiles, quia, sicut supra dictum est,
studiosus, idest virtuosus, est simul et delectabilis et utilis. Sed
ipse respondet quod virtuosus non fit amicus homini superexcellenti in
potentia vel divitiis, nisi etiam virtuosus superexcellatur a
potentiori etiam in virtute. Sed si hoc non contingat, ille potentior
qui est superexcessus in virtute, non adaequat secundum analogum, id
est non recompensat virtuoso secundum proportionem; ut scilicet, sicut
virtuosus defert ei ut potentiori, ita ipse deferat virtuoso ut
meliori.
14. Plerumque enim homines, quantum excellunt in potentia et
divitiis, tantum aestimant se meliores. Non autem consueverunt
inveniri tales potentes, qui etiam in virtute excedant, aut virtuoso
deferant tamquam melioribus.
15. Deinde cum dicit: sunt autem etc., ostendit quod praedictae
amicitiae species in aequalitate consistunt. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit propositum; concludens ex praemissis, quod praedictae
amicitiae in aequalitate consistunt. Et quia de amicitia quae est
propter bonum hoc est manifestum, probat propositum in amicitia utilis
et delectabilis, quia scilicet vel eadem volunt et faciunt
sibiinvicem, scilicet recompensantes delectationem delectationi aut
utilitatem utilitati; vel commutant alterum pro altero, scilicet
utilitatem pro delectatione aut e converso.
16. Secundo ibi: quoniam autem etc., ostendit quomodo duae
species se habeant ad rationem amicitiae: et dicit manifestum esse ex
praedictis quod sunt minus amicitiae et minus permanent quam perfecta
amicitia quae est bonorum, secundum cuius similitudinem et
dissimilitudinem videntur esse amicitiae et non esse. Inquantum enim
habent similitudinem ad perfectam amicitiam, videntur esse amicitiae,
prout scilicet una earum habet delectabile et alia utile. Perfecta
autem amicitia habet et utrumque.
17. Sed quantum ad alia sunt dissimiles, prout scilicet perfecta
amicitia est immutabilis et permansiva, aliae autem velociter
transmutantur. Differunt etiam in multis aliis, ut ex praedictis
patet. Et propter hanc dissimilitudinem non videntur esse verae
amicitiae.
|
|