|
1. Altera autem est amicitiae species et cetera. Postquam
philosophus distinxit amicitiae species quae in aequalitate consistunt,
hic distinguit species amicitiae quae est inter inaequales personas.
Et circa hoc duo facit. Primo determinat ea quae in communi pertinent
ad talium amicitiarum distinctionem. Secundo determinat de
distinctione harum amicitiarum secundum speciales earum rationes, ibi,
videtur autem quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit. Primo
agit de amicitiis superexcedentis ad superexcessum; sicut patris ad
filium, viri ad uxorem et huiusmodi; secundo agit de amicitiis quae
videntur esse inter contrarios, puta inter pauperem et divitem, et
huiusmodi, ibi, ex contrariis autem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo distinguit huiusmodi amicitiae genus a praecedentibus
amicitiis. Secundo distinguit huiusmodi amicitias abinvicem, ibi,
differunt autem et cetera. Tertio ostendit quomodo huiusmodi amicitiae
conservantur, ibi: eadem quidem utique et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod praeter praedictas amicitias quas diximus
in aequalitate consistere, eo quod sunt similium secundum virtutem vel
utilitatem vel delectationem; est quaedam alia species amicitiae, quae
est secundum superabundantiam, inquantum scilicet una persona excedit
aliam, sicut amicitia quae est patris ad filium, et universaliter
senioris ad iuniorem et viri ad uxorem et universaliter omnis eius qui
habet imperium super aliquem, ad eum super quem habet imperium.
3. Deinde cum dicit: differunt autem etc., ostendit differentiam
harum amicitiarum ad invicem. Et primo proponit quod intendit. Et
dicit quod huiusmodi amicitiae differunt specie abinvicem. Et assignat
duas differentias. Unam quidem secundum diversas relationes
superabundantiae. Alia est enim amicitiae species patris ad filios et
alia imperantis ad subditos quibus imperat. Alia vero differentia est
secundum diversam relationem excedentis et excessi. Non enim eadem est
amicitia patris ad filium et filii ad patrem neque etiam eadem est viri
ad uxorem et uxoris ad virum.
4. Secundo ibi: altera enim etc. ostendit propositum duabus
rationibus. Quarum prima est, quia cum amicitia dicatur secundum
habitum et secundum actum, necesse est quod cuilibet amico insit aliqua
habitualis virtus ad exequendum ea quae sunt amicitiae, et etiam ipsum
opus amicitiae. Manifestum est autem in singulis praedictorum quod non
est idem opus, puta patris ad filium et viri ad uxorem aut etiam filii
ad patrem; et per consequens non est eadem virtus. Ergo etiam sunt
diversae amicitiae.
5. Secundam rationem ponit ibi: altera autem et cetera. Quae talis
est. In praedictis amicitiis inveniuntur diversae rationes propter
quas amant. Alia enim ratione pater amat filium, et filius patrem,
et vir uxorem. Sed secundum diversas rationes amandi sunt diversae
amationes, et per consequens diversae amicitiae.
6. Deinde cum dicit: eadem quidem etc., ostendit quomodo
praedictae amicitiae conservantur. Et primo ostendit quod conservantur
per hoc quod invicem sibi exhibent quae oportet secundum amare et
amari. Secundo ostendit quomodo amare et amari se habeant ad
amicitiam, ibi, multi autem videntur et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quomodo praedictae amicitiae conservantur per
hoc quod sibiinvicem exhibent quae oportet. Secundo ostendit quod ista
considerantur secundum analogiam, ibi, analogon autem et cetera.
Tertio ostendit quomodo hoc diversimode competat iustitiae et
amicitiae, ibi, non similiter autem et cetera. Dicit ergo primo quod
in his amicitiis non fiunt eadem ab utraque parte amicorum: neque etiam
oportet eadem requirere quae quis facit. Sicut filius non debet
requirere a patre reverentiam, quam ei exibet, sicut in praedictis
amicitiis pro delectatione requirebatur delectatio, et pro utilitate
utilitas, sed quando filii exhibent parentibus quae oportet exhibere
principiis suae generationis, et parentes exhibent filiis quae oportet
exhibere a se genitis, tunc talium amicitia erit permansiva et
epiiches, id est virtuosa.
7. Deinde cum dicit: analogon autem etc., ostendit qualiter
exhibeatur, quod oportet in his amicitiis. Et dicit, quod in omnibus
amicitiis quae sunt secundum superabundantiam unius personae ad aliam,
oportet fieri amationem secundum proportionem, ut scilicet melior plus
ametur quam amet: et similis ratio est de utiliori et delectabiliori,
vel qualitercumque aliter excellentiori: cum enim uterque ametur
secundum dignitatem, tunc fiet quaedam aequalitas, scilicet
proportionis, quae videtur ad amicitiam pertinere.
8. Deinde cum dicit: non similiter autem etc., ostendit, quomodo
hoc diversimode conveniat iustitiae et amicitiae. Et primo ponit
differentiam. Secundo manifestat per signum, ibi, manifestum autem
et cetera. Tertio solvit quamdam dubitationem, ibi, et unde
dubitatur etc. dicit ergo primo, quod aequalitas et proportio, quae
secundum dignitatem attenditur, non similiter se habet in iustitia et
amicitia. Nam sicut supra in quinto dictum est circa iustitiam,
oportet quod primo attendatur vel aestimetur dignitas secundum
proportionem; et tunc fiet commutatio secundum aequalitatem. Sed in
amicitia oportet e converso, quod primo attendatur aliqua aequalitas
inter personas mutuo se amantes, et secundo exhibeatur utrique quod est
secundum dignitatem. Et huius diversitatis ratio est, quia amicitia
est quaedam unio sive societas amicorum, quae non potest esse inter
multum distantes, sed oportet quod ad aequalitatem accedant. Unde ad
amicitiam pertinet aequalitate iam constituta ea aliqualiter uti; sed
ad iustitiam pertinet inaequalia ad aequalitatem reducere. Aequalitate
autem existente cessat iustitiae opus. Et ideo aequalitas est ultimum
in iustitia, sed primum in amicitia.
9. Deinde cum dicit manifestum autem etc., manifestat quod dixerat
per signum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit signum. Et
dicit, quod hoc quod dictum est, scilicet quod aequalitas requiratur
primo in amicitia: manifestum est per hoc, quod si sit multa
distantia, vel virtutis vel malitiae vel cuiuscumque alterius, non
remanent homines amici neque etiam dignum reputatur quod aliqui habeant
amicitiam cum his qui multum a se distant.
10. Secundo ibi: manifestissimum autem etc., ponit triplex
exemplum. Primum quidem de diis, qui plurimum superexcellunt homines
in omnibus bonis. Unde non habent amicitiam cum hominibus, ut
scilicet conversentur et convivant cum eis; vocat autem deos more
gentilium substantias separatas. Secundum autem exemplum ponit de
regibus, quorum amicitia non se reputant dignos illi qui multum ab eis
deficiunt. Tertium exemplum ponit de optimis et sapientissimis viris,
quibus non fiunt amici illi qui sunt omnino indigni.
11. Tertio ibi: certa quidem etc., respondet tacitae quaestioni.
Posset enim aliquis quaerere in quanta distantia possit amicitia
salvari, et in quanta non. Sed ipse respondet, quod in talibus non
potest dari certa determinatio. Sed hoc in generali sufficit scire,
quod multis ablatis ab uno quae insunt alii, adhuc remanet amicitia.
Et si multum distent, puta sicut homines a Deo, non adhuc remanet
talis amicitia, de qua loquimur.
12. Deinde cum dicit: unde et dubitatur etc., solvit quamdam
dubitationem incidentem. Et primo movet eam. Et dicit, quod ex
praedictis dubitatur utrum amici velint suis amicis maxima bona, puta
esse deos, vel reges, aut virtuosissimos. Et videtur quod non; quia
iam non remanebunt eis amici, et ita perdent ipsi magna bona, scilicet
ipsos amicos.
13. Secundo ibi: si itaque etc., solvit praedictam dubitationem,
dupliciter. Primo quidem quia, cum dictum est supra quod amicus vult
bona amico eius gratia, oportet supponere, quod habitis illis bonis,
ille ipse remaneat qualiscumque est; vult enim maxima bona amicus amico
tamquam existenti homini, non tamquam translato ad deos.
14. Secundam solutionem ponit ibi: forte autem et cetera. Et
dicit, quod amicus vult bona amico, non magis quam omnibus aliis.
Quia unusquisque vult maxime sibi ipsi bona, unde non oportet quod
velit amico illa bona, per quae ipse perdet amicum, quod est magnum
bonum.
|
|