|
1. Multi autem videntur et cetera. Postquam philosophus posuit quod
amicitia inaequalium personarum salvatur secundum hoc, quod est amare
et amari proportionaliter, hic ostendit qualiter amari et amare se
habeant ad amicitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod
amare magis est proprium amicitiae quam amari: secundo ostendit, quod
per hoc quod est amare secundum dignitatem sive proportionaliter
amicitia conservatur, ibi, magis autem amicitia et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quare aliqui magis volunt amari,
quam amare. Secundo comparat id quod est amari, ei quod est
honorari, ibi, non propter seipsum autem et cetera. Tertio
ostendit, quod amare magis proprium est amicitiae, quam amari, ibi,
videtur autem in amare magis et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod multi videntur magis
velle amari, quam amare. Et hoc, quia sunt amatores honoris.
Pertinet enim ad excellentiores, quibus debetur honor, quod magis
amentur quam ament.
2. Secundo ibi, propter quod amatores etc., probat quod dixerat
per signum. Ex hoc enim quod multi volunt magis amari quam ament,
procedit quod multi sunt amatores adulationis, qui scilicet delectantur
in hoc, quod aliquis eis adulatur. Adulator enim, vel in rei
veritate est amicus superexcessus, quia minorum est adulari, vel
adulando aliquis fingit se talem et quod magis amat quam ametur.
3. Tertio ibi: amari autem etc., exponit quiddam quod dixerat quod
scilicet propter amorem honoris contingat, quod homo velit magis amari
quam amet. Et dicit, quod amari videtur esse propinquum ei quod est
honorari, quod desideratur a multis. Honor enim est quoddam signum
bonitatis eius qui honoratur: amatur autem unumquodque quia est bonum
vel apparens bonum.
4. Deinde cum dicit: non propter se ipsum autem etc., comparat id
quod est amari ei quod est honorari. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit, quare aliqui volunt honorari. Et dicit, quod homines
videntur desiderare honorem non propter ipsum honorem, sed per
accidens. A duobus enim generibus hominum maxime quaerunt homines
honorari.
5. Multi enim gaudent si honorentur a potentibus, non propter ipsum
honorem, sed propter spem quam inde concipiunt. Existimant enim ab
his a quibus honorantur se adepturos aliquid quo indigent. Et ita
gaudent de honore quasi de quodam signo bonae passionis, idest bonae
affectionis honorantium ad eos. Alii autem sunt, qui appetunt
honorari ab epiikibus, id est a virtuosis, et scientibus, quia per
hoc appetunt firmare propriam opinionem de sua bonitate. Et ita per se
gaudent de eo, quod sunt boni; quasi hoc credentes iudicio proborum,
qui hoc ipso quod eos honorant, videntur dicere eos esse bonos.
6. Secundo ibi: in amari autem etc., dicit quod homines gaudent de
hoc quod amantur, etiam secundum seipsum: quia hoc ipsum, quod est
habere amicos, videtur esse praecipuum inter exteriora bona.
7. Tertio ibi: propter quod videbitur etc., concludit propositum.
Quia enim id quod est per se potius est eo quod est per accidens,
sequitur ex praemissis, quod amari sit melius eo quod est honorari,
inquantum amicitia est secundum se eligibilis.
8. Deinde cum dicit: videtur autem etc., ostendit in quo consistat
magis amicitiae virtus, utrum in amare vel in amari. Et dicit quod
magis consistat in amare. Amicitia enim dicitur per modum cuiusdam
habitus, ut supra ostensum est; habitus autem determinantur ad
operationes. Amare autem est bene operari; amari autem potius est
quasi bene pati; unde magis est proprium amicitiae amare, quam amari.
9. Et hoc manifestat per quoddam signum. Matres enim, quarum est
vehemens amicitia ad filios, delectantur magis in hoc quod ament filios
quam quod amentur ab eis; quaedam enim matres dant filios suos aliis ad
nutriendum; et scientes eos esse filios, amant eos, non tamen multum
quaerunt quod ab eis reamentur, si hoc fieri non potest, sed videtur
eis sufficere si videant quod bene agant et bene se habeant; et ita
ipsae amant filios, quamvis ipsi non possint attribuere matri
convenientem amorem propter ignorantiam, qua scilicet ignorant eas esse
matres.
10. Deinde cum dicit: magis autem etc., ostendit quomodo per hoc
quod est amare secundum dignitatem, sive proportionaliter, amicitia
conservetur. Et primo ostendit quomodo amicitia sit permansiva
secundum hoc quod est amare proportionaliter. Secundo comparat quantum
ad praedicta diversas amicitiae species, ibi, et maxime quidem eorum
et cetera. Dicit ergo primo quod cum amicitia magis consistat in amare
quam in amari, amici laudantur ex hoc quod amant, non ex eo quod
amantur. Haec enim est laus amantium.
11. Et quia unusquisque laudatur secundum propriam virtutem,
consequens est quod amicorum virtus attendatur secundum hoc quod est
amare. Et ideo in quibuscumque hoc contingit quod ament amicos
secundum proportionem dignitatis eorum, tales permanent amici, et
eorum amicitia est perseverans. Sic enim dum se invicem amant secundum
suam dignitatem, etiam illi qui sunt inaequalis conditionis poterunt
esse amici, quia per hoc aequabuntur; dum unus eorum quo magis deficit
in bonitate, aut in quacumque excellentia, eo plus amat: et ita
abundantia amoris recompensat defectum conditionis. Et sic per quamdam
aequalitatem et similitudinem, quae proprie pertinet ad amicitiam,
fiunt et perseverant amici.
12. Deinde cum dicit: et maxime quidem etc., comparat diversas
amicitiae species secundum praedicta. Et primo ostendit quae amicitia
sit maxime permansiva. Et dicit quod similitudo, quae est amicitiae
factiva et conservativa, maxime videtur esse inter virtuosos. Ipsi
enim et permanent similes in seipsis, quia non de facili mutantur ab
uno in aliud, et permanent etiam in amicitia adinvicem. Et hoc ideo,
quia unus eorum non indiget quod alius pro eo faciat aliquid pravum;
quod esset contra facientis virtutem, et neuter eorum servit alteri de
aliquo pravo, sed, si potest dici quod inter virtuosos sit aliquid
pravum, magis unus eorum prohibet alterum prave operari. Ad bonos
enim pertinet quod neque ipsi peccent, neque sustineant quod amici
eorum peccata exhibeant.
13. Secundo ibi: mali autem etc., ostendit quae amicitia sit
minime permansiva. Et dicit quod homines mali non habent aliquid
firmum et stabile in seipsis. Quia enim malitia, cui insistunt, est
secundum seipsam odibilis, oportet quod per diversa eorum affectus
varietur, dum nihil inveniunt in quo voluntas eorum quiescere possit,
et ita neque sibi ipsis diu permanent similes, sed volunt contraria
eorum quae prius voluerunt: et sic ad paucum tempus fiunt amici,
quamdiu scilicet gaudent malitia in qua concordent.
14. Tertio ibi: utiles autem etc., ostendit quae amicitiae circa
hoc medio modo se habeant. Et dicit quod amici utiles et delectabiles
sibiinvicem magis permanent in amicitia quam mali. Utilitas enim et
delectatio in se habent, unde amentur. Unde tantum durat talium
amicitia, quamdiu mutuo sibi tribuunt delectationes vel utilitates.
Secus autem est de his qui sunt amici propter malitiam, quae secundum
se nihil amabilitatis habet.
15. Deinde cum dicit: ex contrariis autem etc., determinat de
amicitia contrariorum adinvicem. Et primo ostendit in qua specie
amicitiae hoc contingat quod videatur esse amicitia inter contraria.
Secundo ostendit quomodo contrarium appetat suum contrarium, ibi,
forte autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod
huiusmodi contrarietas amicorum maxime videtur esse in amicitia utilis.
Et dicit quod amicitia quae est ex contrariis, puta quod pauper amet
divitem et indoctus scientem, maxime videtur esse propter utilitatem,
in quantum scilicet unus amicorum appetens ab alio id quo ipse indiget
redonat ei aliquid aliud; sicut pauper appetit consequi divitias a
divite pro quibus impendit ei obsequium.
16. Secundo ibi: hic autem utique etc., ostendit quomodo hoc
etiam possit pertinere ad amicitiam delectabilis. Et dicit quod ad
hunc modum amicitiae potest etiam aliquis attrahere amorem venereum,
quo amator amat amatum; est enim ibi quandoque contrarietas, sicut
inter pulchrum et turpe. In amicitia autem quae est propter virtutem,
nullo modo habet locum contrarietas, quia in tali amicitia est maxima
similitudo, ut supra dictum est.
17. Tertio ibi, propter quod videntur etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Et dicit quod, quia inter amatorem et amatum
est quandoque contrarietas, sicut inter turpe et pulchrum, inde est
quod quandoque videntur deridendi amatores qui reputant se dignos ut
tantum amentur quantum ament; quod quidem dignum est, si aequaliter
sint amabiles. Sed si nihil habeant tale, quo scilicet sint digni
tantum amari, ridiculum est si hoc quaerunt.
18. Deinde cum dicit: forte autem etc., ostendit quomodo
contrarium appetat suum contrarium. Et dicit quod hoc non est secundum
se, sed secundum accidens. Per se enim appetitur medium, quod est
bonum subiecto quod afficitur per unum contrarium in excessu. Puta,
si corpus alicuius hominis sit valde siccum, non est ei bonum et
appetibile fieri humidum per se loquendo, sed venire ad medium, quod
accidit superveniente humido. Et eadem ratio est de calido et aliis
huiusmodi contrariis. Et quia haec magis pertinent ad physicam
considerationem, ideo dicit hic ea esse praetermittenda.
|
|