|
1. Videtur autem, quemadmodum in principiis et cetera. Postquam
philosophus in communi tetigit diversas species amicitiarum quae sunt
inaequalium personarum, hic distinguit huiusmodi species secundum
proprias rationes earum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod
huiusmodi amicitiarum species consequuntur politicas communicationes.
Secundo distinguit amicitiarum species secundum distinctiones
politicarum, ibi, politicae autem sunt tres species et cetera. Circa
primum ponit talem rationem. Omnis amicitia in communicatione quadam
consistit; omnis autem communicatio reducitur ad politicam. Ergo
omnes amicitiae species secundum politicas communicationes sunt
accipiendae. Circa hoc ergo tria facit: primo probat primum; secundo
secundum, ibi, communicationes autem omnes et cetera. Tertio infert
conclusionem, ibi: omnes itaque communicationes et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod amicitia omnis in communicatione
consistit. Secundo ostendit quod amicitia secundum diversitatem
communicationis diversificatur, ibi, sunt autem fratribus et cetera.
Primum ostendit tripliciter.
2. Primo, quidem per rationem, quae talis est. Sicut supra dictum
est, circa eadem est iustitia et amicitia. Sed iustitia consistit in
communicatione. Quaelibet est enim iustitia ad alterum, ut in V
dictum est. Ergo et amicitia in communicatione consistit.
3. Secundo ibi, appellant igitur etc., ostendit idem ex usu
loquendi. Homines enim consueverunt appellare amicos eos, qui
secundum aliquam communicationem sibi communicant; puta connavigatores
qui communicant in navigando, et commilitones qui communicant in
militia. Et eadem ratio est in aliis communicationibus, quia tantum
videtur esse amicitia inter aliquos quantum sibi communicant. Et
secundum hoc est etiam inter eos iustitia.
4. Tertio ibi: et proverbium etc., probat idem per commune
proverbium. Vulgo enim dicitur in proverbio quod ea quae sunt amicorum
sunt communia, et hoc recte dicitur, quia amicitia in communicatione
consistit.
5. Deinde cum dicit: sunt autem fratribus etc., ostendit quod
secundum diversas communicationes differunt amicitiae. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit diversitatem amicitiarum secundum
diversitatem communicationis. Videmus enim quod fratribus et personis
ita coniunctis sunt omnia communia, puta domus, mensa et alia
huiusmodi. Aliis autem amicis sunt quaedam discreta. Et quibusdam
plura et quibusdam pauciora. Et secundum hoc etiam amicitiarum quaedam
sunt maiores, scilicet inter illos qui habent plura communia, quaedam
vero minores, scilicet inter illos qui in paucioribus communicant. Et
ex hoc manifeste apparet quod, si nulla esset communicatio non posset
esse amicitia.
6. Secundo ibi, differunt autem etc., ostendit quod etiam iustitia
diversificatur secundum diversas communicationes. Non enim idem est
iustum in qualibet communicatione, sed differens: sicut patet quod non
idem est iustum inter patres et filios et inter fratres adinvicem. Et
similiter aliud est iustum inter etairos, idest coaetaneos et
connutritos, et inter cives, quia alia sibi mutuo tamquam debita
exhibent. Et eadem ratio est in aliis amicitiis. Et sic patet, quod
altera iusta sunt inter singulos praedictorum.
7. Tertio ibi: et augmentationem etc., ostendit, quomodo iustitia
diversificatur secundum differentiam amicitiae. Et dicit, quod
iustitia et iniustitia accipiunt augmentum ex hoc, quod sunt ad magis
amicos. Quia scilicet magis amico bene facere quidem est iustius,
nocere autem iniustius; sicut quod aliquis privet pecuniis per furtum
aut rapinam hominem sibi familiarem et connutritum est durius et
iniustius quam si privaret civem, et similiter si subtrahat auxilium
fratri quam si subtraheret extraneo; et si percutiat patrem, quam si
percutiat quemcumque alium.
8. Quod autem simul augetur amicitia et iustum, procedit ex hoc,
quod in eisdem existunt, et utrumque pertinet ad quamdam aequalitatem
communicationis. Et per hoc signum confirmatur quod supra dictum est.
9. Deinde cum dicit communicationes autem omnes etc., ostendit,
quod omnes communicationes ad politicam communicationem reducuntur. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod omnes communicationes
similitudinem habent cum communicatione politica. Secundo ostendit,
quod omnes aliae continentur sub politica, ibi, aliae quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo, quod omnes communicationes habent aliquam
similitudinem cum partibus politicae communicationis. Videmus enim,
quod omnes communicantes conveniunt in aliquo utili; ad hoc scilicet
quod acquirant aliquid eorum, quae sunt necessaria vitae. Et hoc
etiam videtur habere politica communicatio: quia propter utilitatem
communem videntur cives, et a principio simul convenisse, et in hoc
etiam perseverare. Quod patet ex duobus.
10. Primo quidem, quia legislatores ad hoc maxime tendere
videntur, ut procurent utilitatem communem; secundo quia homines hoc
dicunt esse iustum in civitate quod communiter civibus confert.
11. Deinde cum dicit: aliae quidem igitur etc., ostendit, quod
aliae communicationes sub politica continentur. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit, quomodo quaedam aliarum communicationum
ordinantur ad aliquam particularem utilitatem. Et dicit, quod
communicationes aliae praeter politicam intendunt aliquod particulare
conferens: puta connavigantes intendunt acquirere pecuniam si sint
mercatores, vel aliquid aliud huiusmodi sicut civitatem aliquam si sint
bellatores; commilitones autem intendunt acquirere illud propter quod
est bellum, sive hoc sit pecunia sive sola victoria, sive dominium
alicuius civitatis; et similiter etiam illi, qui sunt unius tribus vel
unius plebis, ad aliquod particulare commodum conveniunt.
12. Secundo ibi, quaedam autem etc., ostendit, quod etiam
communicationes, quae videntur fieri propter delectationem, fiunt
propter aliquid utile. Et dicit quod quaedam communicationes videntur
fieri propter delectationem, sicut conchoreantium, idest eorum qui
simul cantant in choro vel chorea; et aeranistarum, idest eorum qui
utuntur sonis aereorum instrumentorum, puta tubis vel cymbalis.
Huiusmodi autem communicationes consueverunt fieri causa sacrificii,
ut ibi delectabiliter homines detineantur, et causa connubii, id est
nuptiarum, ut vir et uxor magis se ament, cum in tanta iocunditate
conveniant.
13. Tertio ibi: omnes autem etc., ostendit ex praemissis quod
omnes praedictae communicationes sub politica continentur. Et dicit,
quod omnes consueverunt esse sub politica, inquantum scilicet consuetum
est, quod omnes per politicam ordinantur. Et huius rationem
assignat; quia aliae communicationes, sicut dictum est, ordinantur ad
aliquam particularem utilitatem. Politica autem non intendit aliquod
particulare et praesens commodum, sed intendit ad id quod est utile per
totam vitam. Et hoc specialiter ostendit circa communicationes
delectantium; et maxime in sacrificiis, de quibus minus videtur.
14. Et dicit, quod illi qui faciunt sacrificia in huiusmodi
congregationibus, intendunt honorem tribuere Deo, et sibi ipsis
acquirere requiem cum aliqua delectatione, quod ordinatur ad utilitatem
vitae. Unde et apud antiquos post collectionem fructuum, scilicet in
autumno, fiebant sacrificia et congregationes hominum, puta ad
solvendum primitias. Hoc enim erat tempus aptum ad hoc quod homines
vacarent; tum ut requiescerent a praecedentibus laboribus, tum quia
suppetebat eis copia victualium. Et sic patet, quod omnia ista
subduntur ordinationi politicae, quasi pertinentia ad utilitatem
vitae.
15. Deinde cum dicit: omnes itaque communicationes etc., inducit
conclusionem intentam; videlicet, quod omnes communicationes
continentur sub politica, sicut quaedam partes eius; inquantum aliae
ordinantur ad quaedam particularia commoda, politica autem ad communem
utilitatem. Et quia amicitiae consequenter se habent ad tales
communicationes, consequens est etiam, quod amicitiarum distinctio
secundum politicam attendatur.
|
|