|
1. In omnibus autem dissimilium et cetera. Postquam philosophus
ostendit quid est amicitia, et determinavit de amicitiae speciebus,
hic in nono libro determinat de amicitiae proprietatibus. Et primo
ponit proprietates amicitiae. Secundo movet quasdam dubitationes circa
praedeterminata, ibi, dubitatur autem utrum oportet et cetera. Circa
primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem
et dissolutionem amicitiae. Secundo determinat de amicitiae
effectibus, ibi, amicabilia autem quae ad amicos et cetera. Circa
primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem
amicitiae. Secundo determinat quaedam, quae pertinent ad
dissolutionem ipsius, ibi, habet autem dubitationem et de eo et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit id quod est
amicitiae conservativum. Secundo ostendit quomodo per huius defectum
amicitia turbatur, ibi: hic quidem igitur inventa est et cetera.
Tertio docet remedia contra huiusmodi periculum, ibi: dignitatem
autem et cetera.
2. Et quia in amicitiis aequalium manifestum est, quod amicitia
conservatur per hoc quod aequivalens redditur, manifestat primo
qualiter possit conservari amicitia, quae est dissimilium personarum
adinvicem, quod magis dubium esse videbatur. Et dicit, quod in
omnibus talibus amicitiis dissimilium personarum puta patris ad filium,
regis ad subditum, et sic de aliis, adaequat et conservat amicitiam
hoc, quod exhibetur analogum, id est id quod est proportionale
utrique. Et hoc manifestat per exemplum eius quod accidit in politica
iustitia, secundum quam, ut dictum est in V: coriario pro
calciamentis quae dedit fit retributio secundum dignitatem, quod est
secundum proportionem; et idem est de textore, et de reliquis
artificibus.
3. Deinde cum dicit: hic quidem igitur etc., ostendit quomodo
propter defectum analogi turbatur amicitia. Et circa hoc duo facit.
Primo proponit causam quare huiusmodi perturbatio contingere non potest
circa iustitiae commutationem. Et dicit, quod hic, scilicet in
commutationibus politicis inventa est quaedam communis mensura,
scilicet denarius, ad quem sicut ad mensuram omnia, commutabilia
referuntur. Et eorum pretium per denarios mensuratur. Et ideo certum
esse potest quid pro quo reddendum sit. Sed ea quae secundum amicitiam
commutantur, puta affectus et obsequia amicorum, appretiari pecunia
non possunt.
4. Et ideo secundo ibi, in amicitia autem etc., ostendit quomodo
propter defectum analogi amicitia perturbatur. Et primo ostendit ex eo
quod non fit recompensatio ab uno amico alteri. Secundo ex eo quod non
recompensatur id quod quaerebatur, ibi, contendunt autem et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit causam perturbationis amicitiae.
Secundo ostendit in quibus amicitiis hoc contingat, ibi, accidunt
autem talia et cetera. Circa primum considerandum est, quod
recompensatio amicitiae attenditur secundum duo. Primo quidem quantum
ad interiorem affectum amoris, et quantum ad hoc dicit, quod quandoque
in amicitia contingit quod amator accusat eum quem amat, quoniam cum
ipse superabundanter amet, non redamatur ab eo quem amat. Et
quandoque sua accusatio est iniusta, puta si contingat, quod nihil
habeat in se unde sit dignus amari. Secundo fit recompensatio
amicitiae quantum ad exteriora dona vel obsequia. Et quantum ad hoc
dicit, quod multoties ille qui amatur accusat amatorem, quia cum prius
repromiserit sibi omnia, tandem nihil perficit.
5. Deinde cum dicit: accidunt autem etc., ostendit in quibus
amicitiis haec contingant. Et dicit, quod praedictae mutuae
accusationes inter amatorem et amatum accidunt, quando amator amat
amatum propter delectationem, amatus autem amat amatorem propter
utile. Contingit autem quandoque, quod ista non existunt; quia
scilicet nec amatus exhibet amatori delectationem nec amator amato
utilitatem, et ideo fit dissolutio amicitiae, cum non permaneant
illa, propter quae sola amicitia erat. Non enim seinvicem propter
seipsos amabant, sed propter praedicta, scilicet utilitatem et
delectationem, quae non sunt permanentia, et ideo nec tales amicitiae
sunt permanentes. Sed, sicut supra dictum est, amicitia quae est
propter bonos mores est permanens, quia secundum eam amant seinvicem
amici propter seipsos.
6. Deinde cum dicit contendunt autem etc., ostendit quomodo
amicitia turbatur per hoc quod non recompensatur id quod quaerebatur,
sed aliud. Et dicit, quod multoties amici contendunt adinvicem, cum
non recompensentur eis illa quae appetunt, sed quaedam alia. Cum enim
aliquis non potitur eo quod desiderat, simile est ac si nihil ei
fieret. Et ponit exemplum de quodam cytharoedo, cui quidam
repromisit, quod quanto melius cantaret, tanto plus ei daret; cum
autem in mane post cantum petiisset repromissiones sibi adimpleri,
respondit promissor, quod ipse pro delectatione reddiderat ei
delectationem, quia versa vice in aliquo eum delectaverat. Et si
quidem citharoedus quaerebat delectationem, sufficienter se habet
recompensatio facta. Si vero promissor quaerebat delectationem,
cytharoedus autem lucrum, non est bene facta communicatio, quia unus
eorum habet quod quaerebat, alius autem non. Ille enim qui exhibet
aliquid, ad illa attendit quibus indiget, et horum gratia dat illa
quae dat.
7. Deinde cum dicit dignitatem autem etc., docet remedia contra
praedictas amicitiae turbationes. Et circa hoc duo facit. Primo
docet quae sint observanda, ad hoc quod pax amicitiae conservetur.
Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi, dubitationem autem
habent et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit ad quem
pertineat aestimare dignam recompensationem in amicitiis. Secundo
ostendit qualiter huiusmodi recompensatio fiat, ibi, in quibus autem
non fit et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod
aestimatio dignae recompensationis pertinet ad eum qui primo accepit
beneficium. Secundo ostendit quomodo ex eius defectu sequitur
accusatio in amicitiis, ibi, praeaccipientes autem et cetera.
8. Dicit ergo primo, quod ordinare dignitatem recompensationis
pertinet ad utrumque: scilicet ad eum qui ante dedit, et ad eum qui
ante accepit beneficium. Sed tamen ille qui ante dedit, videtur
concedere iudicium recompensationis illi qui accepit, sicut dicitur de
Protagora philosopho, quod cum doceret discipulos, iubebat quod
discipulus honoraret eum muneribus quantum dignum sibi videbatur dare
pro his quae eo docente sciebat; et tantum accipiebat ab unoquoque
eorum. In talibus enim amicitiae obsequiis sufficit quibusdam quod eis
redditur secundum aestimationem recipientium beneficia. Et sic
videntur sufficienter mercedem recipere; quia merces datur viro,
scilicet benefico, non autem rei exhibitae. Et ideo sufficiens
videtur esse merces quae sufficit viro, etiam si non aequiparet
beneficium.
9. Deinde cum dicit praeaccipientes autem etc., ostendit quomodo
perturbatio amicitiae provenit ex defectu eorum qui primo accipiunt.
Et dicit, quod illi qui primo accipiunt pecuniam, ante scilicet quam
serviant, deinde nihil faciunt eorum quae promiserunt, quia forte
promissiones fuerunt superfluae, convenienter accusantur, quia non
perficiunt ea quae promiserunt. Et hoc coguntur facere sophistae,
quia pro omnibus quae sciunt nihil daretur eis, si committerent
arbitrio discentium sicut Protagoras faciebat, eo quod tota eorum
scientia in quibusdam apparentibus et frivolis consistit. Sic igitur
isti convenienter accusantur, dum non faciebant illa pro quibus
mercedem accipiebant.
10. Deinde cum dicit: in quibus autem etc., ostendit quomodo
debeat fieri recompensatio in amicitiis. Et primo quantum ad amicitias
quae sunt secundum virtutem. Secundo quantum ad alias amicitias,
ibi, non tali autem existente et cetera. Dicit ergo primo, quod si
non fiat collatio beneficii propter confessionem, idest promissionem
alicuius certi ministerii, sicut in praedictis fiebat: (contingit
quandoque) quod illi qui ante dant beneficia aliquibus propter ipsos
accipientes, et non intuitu alicuius recompensationis. Manifestum est
ex praedictis in VIII quod tales sunt inaccusabiles. Hoc enim
pertinet ad amicitiam quae est secundum virtutem, in qua facienda est
retributio, respiciendo ad electionem, sive affectum facientis.
Electio enim maxime pertinet ad amicitiam et virtutem, sicut supra
dictum est.
11. Et sicut hoc observatur in amicitia quae consistit in
communicatione virtutis, sic etiam observandum est in communicatione
philosophiae, puta inter magistrum et discipulum. Non enim dignitas
philosophiae quam quis addiscit, potest mensurari secundum pecuniam nec
potest discipulus aequivalens pretium magistro reddere; sed forte
reddendum est illud quod sufficit, sicut etiam Deo et parentibus.
12. Deinde cum dicit: non tali autem etc., ostendit qualiter fiat
recompensatio in aliis amicitiis. Et circa hoc tria facit. Primo
proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quantum enim
et cetera. Tertio respondet tacitae quaestioni, ibi, oportet autem
forte et cetera. Dicit ergo primo, quod si non sit talis datio, quod
scilicet aliquis det amico propter seipsum sed in aliquo recipiendo sit
dantis intentio, oportet quod fiat retributio quae videatur ambobus
digna, scilicet et danti et accipienti. Et si hoc non contingat,
debet aestimare dignam compensationem ille qui prius habuit beneficium.
Et hoc non solum est necessarium, sed etiam iustum.
13. Deinde cum dicit quantum enim utique etc., probat propositum.
Et primo per rationem. Secundo per auctoritatem legis, ibi, alicubi
autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quantum aliquis est adiutus
per beneficium amici in amicitia utilis, aut quantum acceptat
delectationem in amicitia delectabilis, tantum dignum est quod
recompenset, quia sic etiam videtur fieri in emptionibus, quod
scilicet quantum aliquis aestimat rem, pro tanto emat eam. Quantum
autem aliquis sit adiutus ex beneficio, vel quantum acceptet
delectationem, ipse maxime scire potest qui est adiutus vel
delectatus. Et ideo necessarium et iustum est quod eius existimationi
committatur recompensatio.
14. Deinde cum dicit: alicubi autem etc., ostendit idem ex
auctoritate legis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus lege
statuitur, quod non fiat aliqua vindicta circa voluntarias conventiones
si postea aliquis eorum se deceptum reputet, quasi oporteat ut, si
aliquis voluntarie credidit alicui beneficium suum vel obsequium, quod
solvatur secundum eius iudicium cui credidit secundum modum primae
communicationis. Existimant enim legislatores quod ille cui a
principio concessum est, magis iuste debet ordinare recompensationem
quam ille qui ei concessit. Et hoc ideo, quia multa sunt quae non
aequaliter appretiantur illi qui iam habent ea et illi qui de novo
volunt ea accipere. Videtur enim singulis quod propria bona quae dant
sint digna multo pretio. Sed tamen retributio debet fieri in tantum
quantum aestimant recipientes.
15. Deinde cum dicit: oportet autem etc., respondet tacitae
quaestioni dicens, quod ille qui recipit beneficium debet appretiare
ipsum non secundum hoc quod ei videtur dignum postquam iam habet, sed
quantum appretiabatur antequam haberet. Solent enim homines appretiari
bona temporalia adepta minus quam quando ea non habita cupiebant, et
praecipue in necessitate existentes.
|
|