|
1. Dubitatur autem et circa felicem et cetera. Postquam philosophus
solvit quaestionem quae movebatur ex parte amantis respectu suiipsius,
hic solvit dubitationem quae movetur ex parte amantis respectu
alterius. Et primo proponit dubitationem. Secundo ostendit
dubitationem esse rationabilem, ibi, nihil enim aiunt et cetera.
Tertio solvit, ibi, quid igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod
dubitatio est circa felicem, utrum indigeat amicis vel non.
2. Deinde cum dicit nihil enim aiunt etc., ostendit dubitationem
esse rationabilem, obiiciendo ad utramque partem. Et primo obiicit ad
partem negativam. Secundo ad partem affirmativam, ibi, assimilatur
autem et cetera. Circa primum obiicit dupliciter. Primo quidem per
rationem. Dicunt enim quidam, quod beati, cum sint sibi per se
sufficientes, non indigent amicis. Cum enim omnia bona ipsis existant
habentes per se bonorum sufficientiam, nullo alio videntur indigere.
Amicus autem videtur esse necessarius, quia cum sit alter ipse,
tribuit ea quae homo per seipsum habere non potest; et sic videtur quod
(felix) sive beatus non indigeat amicis.
3. Secundo ibi: unde: cum Daemon etc., inducit ad idem quoddam
proverbium quod tempore gentilium dicebatur, scilicet quod cum Daemon
aliquid boni det, non est opus amicis. Ponebant enim gentiles, et
maxime Platonici, hunc esse providentiae ordinem quod res humanae
mediantibus Daemonibus per divinam providentiam gubernarentur;
Daemonum tamen dicebant quosdam esse bonos et quosdam malos; est ergo
sensus proverbii quod, cum per divinam providentiam homini proveniunt
bona, sicut videtur contingere felicibus, non indiget homo humano
auxilio amicorum.
4. Deinde cum dicit assimilatur autem etc., obiicit ad partem
contrariam tribus rationibus. Videtur enim esse inconveniens, quod
omnia exteriora bona dentur felici, et amici non sibi dentur, cum
tamen amicus sit aliquid maximum inter exteriora bona.
5. Secundam rationem ponit ibi: sique amici et cetera. Et circa
hoc duo facit. Primo ponit rationem. Ut enim supra dictum est:
magis pertinet ad amicum benefacere, quam benepati. Proprium autem
est virtutis benefacere. Felicitas autem consistit in operatione
virtutis, ut in primo dictum est. Et sic necesse est felicem esse
virtuosum, et per consequens, quod benefaciat. Melius autem est quod
homo benefaciat amicis quam extraneis, ceteris paribus; quia hoc homo
delectabilius et promptius facit. Ergo felix cum sit virtuosus indiget
amicis, quibus benefaciat.
6. Secundo ibi, propter quod et quaeritur etc., concludit ex
praemissis quamdam dubitationem: utrum scilicet homo magis indigeat
amicis in bonis fortunis, quam (in) infortuniis: in utraque enim
fortuna videtur homo indigere amicis; infortunatus enim indiget
amicis, qui ei benefaciant, sed bene fortunatus indiget amicis quibus
ipse benefaciat. Hanc autem dubitationem inferius prosequetur.
7. Tertiam rationem ponit ibi, inconveniens autem et cetera. Et
dicit, quod hoc videtur esse inconveniens, quod beatus sit
solitarius. Hoc enim est contra communem omnium electionem: nullus
enim eligeret ut semper viveret secundum se ipsum, scilicet solus,
etsi omnia alia bona haberet; quia homo naturaliter est animal
politicum et aptus natus convivere aliis. Quia igitur felix habet ea
quae sunt naturaliter bona homini, conveniens est quod habeat cum
quibus convivat. Manifestum est autem, quod melius est ipsum
convivere amicis et virtuosis, quam extraneis et quibuscumque. Sic
ergo manifestum est, quod felix indiget amicis.
8. Deinde cum dicit: quid igitur dicunt etc., solvit praedictam
dubitationem. Et primo ostendit, quomodo verum dicant qui negant
felicem indigere amicis. Secundo quomodo dicant falsum, ibi, hoc
autem non est et cetera. Dicit ergo primo, quod cum probatum sit,
quod felix indigeat amicis, oportet considerare, quid sit quod primi
dicunt, negantes felicem indigere amicis, et quantum ad quid verum
dicant.
9. Circa quod considerandum est quod multi existimant illos esse
amicos, qui sunt eis utiles in collatione exteriorum bonorum, quae
sola populares homines cognoscunt. Talibus ergo amicis non indiget
beatus, quia sufficit sibi in bonis quae habet. Similiter etiam non
indiget amicis propter delectabile, nisi parum, inquantum scilicet in
conversatione humana necesse est quandoque uti ludicris ad quietem,
sicut in quarto dictum est. Felicis enim vita cum sit delectabilis
secundum seipsam, ut in primo dictum est, non indiget superinducta
delectatione, propter quam sint sibi necessarii amici. Et, cum non
indigeat talibus amicis, scilicet utilibus et delectabilibus, videtur
non indigere amicis.
10. Deinde cum dicit: hoc autem non est forte verum etc.,
ostendit non esse omnino verum quod dicunt. Et primo hoc ostendit
quibusdam rationibus moralibus. Secundo per quamdam rationem magis
naturalem, ibi, naturalius autem intendentibus et cetera. Circa
primum ponit tres rationes, primo dicens non esse verum quod dictum
est, scilicet quod si felix non indiget amicis utilibus et
delectabilibus, quod propter hoc non indigeat amicis. Sunt enim amici
quidam propter virtutem quibus indiget. Cuius prima ratio est, quia
sicut in primo dictum est, felicitas est operatio quaedam.
11. Manifestum est autem, quod operatio consistit in fieri et non
est quiddam existens ad modum rerum permanentium, sicut si esset aliqua
possessio, qua habita, esset homo felix, ita quod non oporteret eum
aliquid operari. Sed esse felicem consistit in vivere et operari
continue. Oportet autem, quod operatio boni viri sit bona et
delectabilis secundum seipsam, quia est per se bona, sicut in primo
libro dictum est. Est autem operatio bona inter delectabilia proprium
delectabile virtuosi non enim esset virtuosus qui non delectaretur in
operatione virtutis, ut in primo dictum est. Requiritur ergo ad
felicitatem, quod felix delectetur in opere virtutis.
12. Non autem possumus delectari nisi in eo quod cognoscimus, magis
autem possumus speculari proximos, quam nos ipsos; et actiones illorum
quam nostras, quia uniuscuiusque iudicium in propriis magis deficit
propter privatum affectum, quem habet ad seipsum. Sic igitur patet,
quod bonis hominibus delectabiles sunt actiones eorum, qui sunt et boni
et amici, in quibus inveniuntur ambo, quae sunt secundum naturam
delectabilia, scilicet bonum et amatum. Sic igitur beatus indigebit
talibus amicis, scilicet virtuosis, in quantum quaerit considerare
bonas actiones et sibi appropriatas, quales quidem sunt actiones viri
boni, qui est amicus. Quia enim amicus hominis est quasi alter ipse,
actiones amici sunt sibi quasi propriae.
13. Secundam rationem ponit ibi existimant autem et cetera. Dicit
quod communiter existimatur quod felicem oportet delectabiliter vivere.
Est enim delectatio unum eorum quae requiruntur ad felicitatem, ut in
primo dictum est. Ille autem qui solitarius vivit, patitur
difficilem, idest gravem vitam. Oportet enim quod interrumpatur sua
delectatio quae operationem consequitur. Non enim est facile quod homo
secundum seipsum, idest solitarius existens, continue operetur; sed
hoc est facile si cum alteris existat, fit enim quaedam vicissitudo
operationum, dum ad seinvicem bona operantur. Et sic continuatur
delectatio.
14. Si igitur homo cum amicis moretur, operatio eius quae est
delectabilis secundum seipsam, scilicet virtuosa, erit magis
continua. Et hoc oportet existere circa beatum, ut scilicet continue
delectetur in operibus virtutis. Virtuosus enim, inquantum
huiusmodi, gaudet in actionibus virtuosis, sive a se, sive ab aliis
factis. Et contristatur in operibus contrariis quae ex malitia
alicuius procedunt, sicut musicus delectatur in bonis melodiis et
offenditur in malis.
15. Tertiam rationem ponit ibi, fiet autem et cetera. Et dicit
quod ex hoc quod virtuosus convivit amicabiliter bonis viris, (fiet)
askesis, id est consociatio in virtute, sicut dixit Theonis, quidam
poeta. Et talis societas opportuna est cuilibet virtuoso, sicut et
alia humana opera melius perficiuntur in societate.
|
|