|
1. Naturalius autem intendentibus et cetera. Postquam philosophus
assignavit quasdam rationes morales ex quibus apparet quod felix indiget
amicis, nunc ostendit idem per quamdam rationem magis naturalem. Et
primo ostendit quod felici eligibile est habere amicum. Secundo
concludit ulterius quod felix amico indiget, ibi: quod autem est ipsi
eligibile et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Et dicit quod si quis velit considerare per rationem magis
naturalem, manifeste apparebit quod virtuoso et felici amicus virtuosus
est naturaliter eligibilis, etiam magis quam alia et exteriora bona.
2. Secundo ibi, natura enim etc., probat propositum. Et primo
ostendit quid sit naturaliter eligibile et delectabile virtuoso respectu
suiipsius. Secundo ostendit quid sit sibi eligibile et delectabile
respectu amici, ibi, ut autem ad seipsum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quod virtuoso naturaliter est eligibile esse et
vivere. Secundo ostendit quod est sibi delectabile et eligibile hoc
sentire, ibi, videns autem quia videt et cetera. Circa primum ponit
talem rationem. Omne quod est bonum naturaliter, est virtuoso bonum
et delectabile secundum seipsum, ut patet in his quae supra in septimo
dicta sunt. Sed esse et vivere naturaliter bonum est et delectabile
viventibus. Ergo esse et vivere est bonum et delectabile virtuoso.
3. Maior per se patet in litera. Minorem ponit ibi: vivere autem
et cetera. Circa quam tria facit. Primo enim manifestat in quo
consistat vivere. Et dicit quod in omnibus animalibus communiter
determinatur vivere secundum potentiam sensus. In hominibus autem
determinatur secundum potentiam sensus quantum ad id quod habet commune
cum aliis animalibus, vel secundum potentiam intellectus quantum ad id
quod est proprium sibi. Omnis autem potentia reducitur ad operationem
sicut ad propriam perfectionem; unde id quod est principale consistit
in operatione, et non in potentia nuda. Actus enim est potior quam
potentia, ut probatur in IX metaphysicae, et ex hoc patet quod
principaliter vivere animalis vel hominis, est sentire vel
intelligere. Dormiens enim, quia non actu sentit vel intelligit, non
perfecte vivit, sed habet dimidium vitae, ut in primo dictum est.
4. Secundo ibi: vivere autem etc., ostendit quod vivere sit
naturaliter bonum et delectabile. Et dicit quod ipsum vivere est de
numero eorum quae sunt secundum se bona et delectabilia, et hoc probat
per hoc quod est determinatum. Illud autem quod est determinatum
pertinet ad naturam boni.
5. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod potentia quantum est
de se indeterminata est, quia se habet ad multa; determinatur autem
per actum, sicut patet in materia et forma. Potentia autem sine actu
est potentia cum privatione, quae facit rationem mali, sicut perfectio
quae est per actum facit rationem boni; et ideo, sicut aliquid quando
est indeterminatum est malum, ita determinatum, inquantum huiusmodi,
est bonum.
6. Vivere autem determinatum est, praesertim secundum quod
principaliter in operatione consistit, ut dictum est. Unde patet quod
vivere est naturaliter bonum. Id autem quod est naturaliter bonum est
etiam virtuoso bonum, ut dictum est, cum virtuosus sit mensura in
genere humano, ut dictum est. Et ideo, quia vivere est naturaliter
bonum, videmus quod omnibus est delectabile.
7. Tertio ibi: non oportet autem etc., removet dubium; dicens
quod in eo quod dictum est, quod vivere est naturaliter bonum et
delectabile, non oportet accipere vitam malam, idest vitiosam et
corruptam, idest recedentem a naturae ordine, neque etiam vitam quae
est in tristitiis. Talis enim vita non est naturaliter bona, quia est
indeterminata, idest debita perfectione carens, sicut et ea quae circa
ipsam existunt. Quia enim unumquodque determinatur per id quod in eo
existit, si illud fuerit indeterminatum, et ipsum indeterminatum
erit: puta si aegritudo est indeterminatum et corpus aegrum erit
indeterminatum; et sic vita quae est cum malitia seu tristitia est
indeterminata et mala sicut et ipsa malitia et corruptio seu tristitia.
Et hoc magis erit manifestum in habitis, idest in consequentibus, in
quibus de tristitia agetur.
8. Deinde cum dicit: si autem ipsum vivere etc., infert
conclusionem praedictae rationis. Et dicit, quod si ipsum vivere est
naturaliter bonum et delectabile (quod non solum apparet ex ratione
praedicta, sed etiam ex hoc quod omnes appetunt ipsum), sequetur quod
maxime virtuosis et beatis sit bonum et delectabile vivere. Quia enim
horum vita est perfectissima et beatissima, ideo est ab eis magis
eligenda.
9. Deinde cum dicit: videns autem etc., ostendit quod sentire se
vivere est eligibile et delectabile virtuoso. Ille enim qui videt se
videre sentit suam visionem, et similiter est de illo qui audit se
audire; et similiter contingit in aliis quod aliquis sentit se
operari. In hoc autem quod nos sentimus nos sentire et intelligimus
nos intelligere, sentimus et intelligimus nos esse: dictum est enim
supra quod esse et vivere hominis principaliter est sentire vel
intelligere. Quod autem aliquis sentiat se vivere est de numero eorum
quae sunt secundum se delectabilia; quia, sicut supra probatum est,
vivere est naturaliter bonum. Quod autem aliquis sentiat bonum esse in
se ipso est delectabile. Et sic patet quod cum vivere sit eligibile,
et maxime bonis quibus est bonum esse et delectabile, quod etiam
percipere se sentire et intelligere est eis delectabile; quia simul cum
hoc sentiunt id quod est eis secundum se bonum, scilicet esse et
vivere; et in hoc delectantur.
10. Deinde cum dicit: ut autem ad se ipsum etc., ostendit ex
praemissis, quid sit virtuoso et felici eligibile et delectabile
respectu amici. Et dicit quod virtuosus ita se habet ad amicum sicut
ad seipsum, quia amicus quodammodo est alter ipse. Sicut igitur
unicuique virtuoso est eligibile et delectabile quod ipse sit, sic est
ei eligibile et delectabile quod amicus sit. Et si non aequaliter,
tamen propinque. Maior est enim unitas naturalis quae est alicuius ad
seipsum, quam unitas affectus quae est ad amicum. Dictum est autem
supra quod virtuoso est eligibile et delectabile suum esse et vivere
propter hoc quod sentit suum esse et vivere esse bonum. Talis autem
sensus est delectabilis secundum seipsum, quo scilicet aliquis sentit
bonum sibi inesse. Sicut ergo aliquis delectatur in suo esse et vivere
sentiendo ipsum, ita ad hoc quod delectetur in amico, oportet quod
simul sentiat ipsum esse,
11. Quod quidem continget convivendo sibi secundum communicationem
sermonum et considerationum mentis; hoc enim modo homines dicuntur
proprie sibi convivere, secundum scilicet vitam quae est homini
propria, non autem secundum hoc quod simul pascantur, sicut contingit
in pecoribus.
12. Sic ergo ex omnibus praemissis concludit id quod proposuerat;
dicens quod si beato est secundum se eligibile suum esse, inquantum est
naturaliter bonum et delectabile; cum esse et vita amici sint quantum
ad eius affectum propinqua propriae vitae, consequens est quod etiam
amicus sit eligibilis virtuoso et felici.
13. Deinde cum dicit: quod autem est etc., ostendit ulterius quod
felici sint necessarii amici. Quod enim est felici eligibile, oportet
ei inesse, alioquin remanebit in indigentia, quod est contra rationem
felicitatis, quae requirit sufficientiam. Requiritur ergo quod ille
qui est in statu felicitatis opus habeat amicis virtuosis. Loquitur
autem hic de felicitate qualis potest esse in hac vita, sicut in primo
dictum est.
|
|