|
1. Utrum igitur quam plurimos amicos et cetera. Postquam
philosophus prosecutus est quasdam dubitationes circa amicitiam ex parte
amantium, hic prosequitur dubitationes ex parte eorum qui amantur.
Ponit autem circa hoc tres dubitationes. Quarum prima est de numero
amicorum. Secunda de necessitate ipsorum ibi, utrum autem in bonis
fortunis etc.; tertia de convictu eorum, ibi, utrum igitur
quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit
dubitationem, utrum scilicet aliquis debeat sibi facere quam plurimos
amicos vel non: sed sicut prudenter videtur esse dictum de
peregrinatione in proverbio cuiusdam dicentis: non vocer multum
peregrinus, neque non peregrinus, idest non dicatur de me quod nimis
discurram per diversas terras inutiliter, neque etiam quod nunquam
extra domum exeam causa peregrinationis, ita etiam congruit et circa
amicitiam esse; ut scilicet neque aliquis nulli sit amicus, neque
etiam sit amicus multis secundum superabundantiam.
2. Secundo ibi: his quidem igitur etc., solvit praedictam
quaestionem. Et primo quantum ad amicitiam utilis. Et dicit quod id
quod dictum est de vitanda superflua multitudine amicorum, totaliter
videtur congruere in amicis qui sunt ad opportunitatem, idest ad
utilitatem: quia si homo habeat multos tales amicos a quibus recipiat
obsequia, oportet etiam quod e converso multis obsequatur. Et hoc est
valde laboriosum, ita quod non sufficit tempus vitae his qui hoc volunt
agere.
3. Si igitur sint plures amici utiles, quam sint necessarii ad
propriam vitam, nimis distrahunt hominem et impediunt ipsum a bona
vita, quae consistit in operatione virtutis, quia dum homo superflue
intendit negotiis aliorum, consequens est quod non possit debitam curam
gerere de seipso. Et ita patet quod non est opus homini habere
plurimos amicos utiles.
4. Secundo ostendit idem in amicitia delectabilis. Et dicit quod
etiam ad delectationem sufficiunt pauci amici. Delectatio enim
exterior quae per tales amicos exhibetur, quaeritur in vita humana
sicut condimentum in cibo quod, etiam si parum sit, sufficit. Unde
et pauci amici sufficiunt homini ad delectationem, ut cum eis per
aliquod tempus recreetur.
5. Tertio ibi: studiosos autem etc., solvit quaestionem quantum ad
amicos secundum virtutem. Et primo ostendit propositum per rationem.
Secundo per experimentum, ibi, sic autem videtur habere et cetera.
Circa primum tria, facit. Primo resumit quaestionem. Et dicit quod
remanet considerandum, utrum aliquis debeat sibi facere amicos
virtuosos plures numero, ita quod quanto plures habet melius sit, vel
oporteat quamdam mensuram adhibere circa multitudinem amicorum, sicut
patet de multitudine civitatis quae neque constat ex decem hominibus
tantum et, si constat ex decem miriadibus, idest centum millibus (nam
myrias, idem est quod decem milia, iam prae multitudine non erit
civitas, sed quaedam regio. Sed quanta multitudo sit necessaria ad
civitatem, non est determinatum secundum aliquid unum; quia potest
esse civitas maior et minor. Sed possunt accipi duo extrema, inter
quae quicquid est medium potest determinari ut congruens multitudini
civitatis.
6. Secundo ibi: et amicorum etc., solvit quaestionem dicens quod
etiam non oportet esse immensa multitudo amicorum, sed debet esse
quaedam determinata multitudo eorum. Et hoc probat tribus rationibus.
Quarum prima est, quod plures possunt esse amici cum quibus tamen
possit homo convivere; hoc enim inter cetera magis videtur esse
amicabile, idest congruens amicitiae quae est secundum virtutem.
Manifestum est autem quod non est possibile quod homo convivat
immoderate multitudini hominum, et quod quodammodo distribuat se inter
multos. Et sic patet quod non possunt esse multi amici secundum
virtutem.
7. Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Manifestum
est enim, quod amicos oportet adinvicem convivere. Et ita, si
aliquis habeat multos amicos, oportet quod omnes etiam illi sint amici
sibiinvicem. Aliter enim non possunt adinvicem commorari, et per
consequens neque convivere amico. Hoc autem est difficile quod in
multis servetur, scilicet ut sint amici adinvicem. Et ita, non
videtur possibile quod unus homo habeat plures amicos.
8. Tertiam rationem ponit ibi, difficile autem et cetera. Dictum
est enim supra, quod amicus congaudet amico. Difficile est autem quod
aliquis familiariter congaudeat et condoleat multis. Verisimiliter
enim simul concidet quod oporteat cum uno delectari et cum alio
tristari, quod est impossibile. Et ita non est possibile habere
plures amicos.
9. Tertio ibi: forte igitur bene habet etc., concludit propositum
ex dictis: scilicet quod non bene se habet quod homo inquirat fieri
amicissimus multis, sed tot quot potest sufficere ad convictum: quia
etiam hoc non videtur esse contingens quod homo sit valde amicus multis
(unde etiam nec secundum amorem libidinosum unus homo amat plures
mulieres intenso amore). Quare perfecta amicitia in quadam
superabundantia amoris consistit, quae non potest observari nisi ad
unum, vel ad valde paucos. Semper enim id quod est abundans, paucis
competit; quia non potest in multis contingere quod ad summam
perfectionem perveniatur propter multiplices defectus et impedimenta.
10. Deinde cum dicit: sic autem videtur etc., ostendit propositum
per experientiam. Ita enim videmus in rebus contingere, quod unus ad
paucos habet amicitiam. Non enim inveniuntur esse multi amici unius
secundum amicitiam etayricam, id est sodalium vel connutritorum. Quod
probat quodam proverbio quo dicuntur aliqui hymnizare in duobus.
11. Consuetum est enim ut plurimum, quod iuvenes socialiter bini
incedunt cantantes. Sed polyphili, idest amatores multorum, qui
scilicet omnibus familiariter potiuntur, non videntur esse vere amici
alicui, quia nulli diu convivunt sed pertranseunter se habent
familiariter ad unumquemque. Sed tamen tales vocantur amici politice,
idest secundum quod est consuetum in civitatibus, in quibus amicitia ex
talibus applausibus et familiaritatibus iudicatur. Hos autem qui sic
sunt amici multorum vocant homines placidos, quod sonat in vitium
superabundantiae in condelectando, ut supra in quarto dictum est.
12. Deinde cum dicit: politice quidem igitur etc., ostendit
secundum quam amicitiam dicuntur aliqui esse amici multorum. Et
dicit, quod hoc contingit esse secundum amicitiam politicam, non solum
eo modo quo aliquis placidus est amicus multorum, sed etiam hoc potest
competere alicui vere virtuoso. Dictum est enim supra, quod politica
amicitia videtur idem esse quod concordia. Virtuosus autem cum multis
concordat in his quae pertinent ad vitam politicam. Non tamen
contingit quod virtuosus habeat amicitiam ad multos propter virtutem,
ita quod diligat eos propter seipsos, et non solum propter utile vel
delectabile. Quinimo multum debet esse homini amabile et carum, si
paucos tales amicos possit invenire, scilicet propter virtutem et
secundum seipsos.
|
|