|
1. Utrum autem in bonis et cetera. Postquam philosophus solvit
dubitationem de multitudine amicorum, hic proponit dubitationem de
necessitate eorum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
dubitationem. Secundo solvit eam, ibi: necessarium magis quidem
etc.; tertio probat quiddam quod supposuerat, ibi: est enim et
praesentia et cetera. Dicit ergo primo quod dubitari potest utrum homo
habeat opus amicis magis in bonis fortunis vel infortuniis. Manifestum
est enim, quod in utraque fortuna requiruntur amici. In infortuniis
enim homo habet opus amicis, qui ei ferant auxilia contra infortunia.
In bonis autem fortunis homines habent opus amicis, quibus convivant
et quibus benefaciant. Si enim virtuosi sint, volunt bene operari.
2. Deinde cum dicit necessarium magis etc., ponit solutionem
quaestionis; concludens ex praemissis, quod habere amicos est homini
magis necessarium in infortuniis, in quibus indiget auxilio, quod fit
per amicos, ut dictum est. Et inde est, quod in tali statu homo
habet opus amicis utilibus qui ei auxilium ferant. Sed in bonis
fortunis est melius, idest magis honestum habere amicos. Et inde
est, quod in hoc statu quaerunt homines amicos virtuosos. Quia
eligibilius est talibus benefacere, et cum eis conversari.
3. Deinde cum dicit est enim et praesentia etc., probat quod
supposuerat; scilicet quod amicis in utraque fortuna sit opus. Et
primo proponit quod intendit. Et dicit, quod ipsa praesentia amicorum
est delectabilis, tam in bonis fortunis quam in infortuniis.
4. Secundo ibi, alleviantur enim etc., probat propositum. Et
primo quantum ad infortunia. Secundo quantum ad bonas fortunas, ibi:
in bonis fortunis et cetera. Tertio infert quoddam correlarium ex
dictis. Circa primum tria facit. Primo manifestat propositum. Et
dicit, quod homines qui sunt in tristitia, alleviationem quamdam
sentiunt ex praesentia amicorum eis condolentium.
5. Secundo ibi, propter quod etc., inquirit, quae sit causa
huius, quod dictum est. Et ponit duas causas sub dubitatione, quae
earum potior sit. Quarum prima sumitur ex exemplo eorum, qui portant
aliquod pondus grave; quorum unus alleviatur ex societate alterius onus
illud secum sumentis. Et similiter videtur, quod onus tristitiae
melius ferat unus amicorum, si alius secum idem onus tristitiae ferat.
6. Sed haec similitudo non videtur congruere quantum ad ipsam
tristitiam. Non enim eiusdem tristitiae numero, quam quis patitur,
alius partem sibi assumit, ut ex hoc alterius tristitia minuatur.
Potest tamen congruere quantum ad tristitiae causam: puta si aliquis
tristatur ex damno, quod passus est, dum amicus partem damni subit
minuitur damnum alterius, et per consequens tristitia.
7. Secunda causa melior est, et competit quantum ad ipsam
tristitiam. Manifestum est enim, quod quaelibet delectatio
superveniens tristitiam minuit: amicus autem praesens et condolens
delectationem ingerit dupliciter. Uno modo, quia ipsa praesentia
amici est delectabilis. Alio modo, quia dum intelligit eum sibi
condolere, delectatur in eius amicitia, et sic eius tristitia
minoratur.
8. Et quia hoc est praeter principale propositum, subiungit, quod
ad praesens dimittendum est inquirere, utrum propter hoc quod dictum
est, vel propter aliquid aliud alleviantur homines tristati ex
praesentia amicorum condolentium. Manifeste tamen apparet accidere,
hoc, quod dictum est.
9. Tertio ibi: videtur autem etc., ostendit, quod praesentia
amici condolentis habet quamdam tristitiam admixtam. Et primo ostendit
propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi,
propter quod viriles quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod
praesentia amicorum condolentium videtur quamdam mixtionem habere ex
delectabili et tristabili. Ipsa enim visio amicorum est delectabilis,
et propter aliam rationem communem, et specialiter homini infortunato,
qui ab amico adiuvatur ad hoc quod non contristetur, inquantum amicus
consolatur suum amicum, et ex visione, et etiam ex sermone si sit
epidexius, idest idoneus ad consolandum. Cognoscit enim unus amicus
morem alterius et in quibus amicus suus delectatur et tristatur; et sic
potest ei conveniens remedium adhibere contra tristitiam. Per hunc
igitur modum praesentia amici condolentis est delectabilis. Sed ex
alia parte est tristis, inquantum homo sentit amicum suum contristari
in suis infortuniis. Quilibet enim homo bene dispositus refugit
quantum potest esse causa tristitiae suis amicis.
10. Deinde cum dicit propter quod viriles etc., concludit ex
praemissis, quod homines, qui sunt viriles animi naturaliter verentur
et cavent ne amici eorum propter ipsos contristentur. Est enim de
natura amicitiae, quod amicus velit benefacere amico, non autem esse
ei causa alicuius mali. Et nullo modo sustinent viriles homines, quod
amici eorum propter eos contristentur nisi superexcedat auxilium, quod
ab amicis sibi praebetur ad non contristandum tristitiam amicorum.
Sustinent enim, quod per modicam amicorum tristitiam sua tristitia
sublevetur. Et universaliter, virilibus hominibus non complacet
habere comploratores, quia ipsi viriles homines non sunt plorativi.
11. Sunt autem quidam viri muliebriter dispositi, qui delectantur
in hoc, quod habeant aliquos simul secum angustiatos, et amant eos qui
sibi condolent quasi amicos. Sed in hac diversitate hominum oportet
imitari quantum ad omnia meliores, videlicet viriles.
12. Deinde cum dicit: in bonis fortunis autem etc., ostendit
secundam partem propositi, scilicet quod praesentia amicorum in bonis
fortunis sit laudabilis. Et dicit, quod in bonis fortunis praesentia
amicorum duo delectabilia habet. Primo quidem conversationem
amicorum. Quia delectabile est cum amicis conversari. Secundo hoc
quod homo intelligit amicos suos delectari in propriis bonis. Quaerit
enim unusquisque esse amicis suis delectationis causa.
13. Deinde cum dicit propter quod videbitur etc., infert quoddam
corollarium ex dictis, continens in se quaedam documenta moralia. Et
primo quantum ad eos, qui convocant amicos. Secundo quantum ad eos,
qui sponte ad amicos accedunt, ibi: ire autem e converso et cetera.
Circa primum ponit tria documenta moralia. Primo quidem concludens ex
praemissis, quod quia delectabile est quod homo intelligat amicos in
propriis bonis delectari, oportet, quod homo prompte vocet amicos ad
suas bonas fortunas, ut eas scilicet amico communicet; oportet enim
quod bonus homo benefaciat amico.
14. Secundum documentum est, quod homo tarde et cum quadam pigritia
vocet amicum ad sua infortunia. Debet enim homo tradere amico de suis
malis quantum minimum potest. Et ad hoc inducit proverbium cuiusdam
dicentis: sufficienter ego infortunans, quasi dicat: sufficit quod
ego infortunium patiar, non oportet quod etiam amici mei haec
patiantur.
15. Tertium documentum est, quod tunc maxime sunt amici ad
infortunia vocandi, quando cum pauca sua turbatione possunt amico
magnum iuvamen praestare.
16. Deinde cum dicit: ire autem e converso etc., ponit tria
documenta ex parte sponte euntium ad amicos. Quorum primum est, quod
ad amicos in infortuniis existentes oportet aliquem prompte ire, etiam
non vocatum; quia amici est benefacere amicis et maxime illis qui sunt
in necessitate, et qui non dignificant, idest qui non dignum ducunt
hoc requirere ab amico. Sic enim dum auxilium praestatur non
requirenti, ambobus, scilicet praestanti et recipienti, fit melius,
id est honestius, quia et ille qui dat maius opus virtutis facit et
etiam ille qui recipit: (ille enim qui dat) videtur magis sponte dare
et ille qui recipit, virtuose agit, nolendo gravare amicum. Est
etiam ambobus delectabilius, quia et recipienti parcitur a verecundia,
quam quis patitur in requirendo amicum et dans magis delectatur quasi ex
seipso non provocatus faciens opus virtutis.
17. Secundum documentum est, quod ad bonas fortunas amici prompte
se debet homo offerre ad cooperandum ei, cum necesse fuerit; quia ad
hoc indiget homo amicis, ut scilicet ei cooperentur.
18. Tertium documentum est, quod ad hoc quod homo bene patiatur ab
amico bene fortunato, debet homo accedere quiete, id est remisse, et
non de facili. Non enim est bonum, quod homo reddat se promptum ad
suscipiendum iuvamen ab amico. Sed homo debet vereri et cavere
opinionem indelectationis, idest ne hanc famam incurrat, quod ipse non
sit delectabilis amico in hoc, quod est onerosum esse, idest propter
hoc quod ipse se reddit onerosum amico. Quod manifestum est quandoque
accidere: dum enim aliqui nimis se ingerunt beneficiis recipiendis,
reddunt se onerosos, et indelectabiles suis amicis. Vel secundum
aliam literam, debet homo revereri, id est cavere, opinionem
delectationis in morari, id est ne amicus eius opinetur de eo quod
delectetur in morari circa ipsum propter beneficia.
19. Ultimo autem ex praemissis concludit, quod praesentia amicorum
in omnibus, videtur esse eligibilis.
|
|