|
1. Utrum igitur, quemadmodum et cetera. Pertractatis quaestionibus
de multitudine et necessitate amicorum, hic inquirit de convictu
eorum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem.
Secundo manifestat veritatem, ibi: communicatio enim et cetera.
Tertio infert corollarium ex dictis, ibi, fit igitur et cetera.
Quaestio igitur, prima fundatur in quadam assimulatione amicitiae ad
amationem libidinosam: in qua quidem videmus, quod amantibus est
maxime appetibile videre illas quas amant. Et magis eligunt hunc
sensum, videlicet visus, quam alios exteriores sensus; quia, sicut
supra dictum est, per visionem incipit fieri maxime passio amoris, et
secundum hunc sensum conservatur. Provocatur enim talis amor praecipue
ex pulchritudine quam visus percipit.
2. Est ergo quaestio quid sit proportionale visioni in amicitia:
utrum scilicet ipsum convivere; ut scilicet, sicut amantes maxime
delectantur in mutuo aspectu: (ita) amici maxime delectentur in mutuo
convictu. Secundum tamen aliam literam non inducitur hoc per modum
quaestionis, sed per modum conclusionis: quae quidem litera sic
habet: iam igitur quemadmodum et cetera. Et potest hoc concludi ex eo
quod supra probatum est praesentiam amicorum in omnibus esse
delectabilem.
3. Deinde cum dicit communicatio enim etc., manifestat veritatem
praemissae, sive quaestionis sive conclusionis, triplici ratione.
Quarum prima est, quia amicitia in communicatione consistit, ut patet
ex his quae dicta sunt in octavo. Maxime autem seipsos sibiinvicem
communicant in convictu. Unde convivere videtur esse maxime proprium
et delectabile in amicitia.
4. Secundam rationem ponit ibi: et ut ad se ipsum et cetera. Sicut
enim homo se habet ad amicum, ut ex supra dictis patet. Ad seipsum
autem ita se habet, quod est sibi eligibile et delectabile quod sentiat
se ipsum esse; ergo hoc etiam est ei delectabile circa amicum. Sed
hoc fit in convivendo. Quia per mutuas operationes quas vident,
seinvicem esse sentiunt. Convenienter ergo amici appetunt adinvicem
convivere.
5. Tertiam rationem ponit ibi, et quod aliquando est et cetera.
Quae sumitur ab experimento. Videmus enim quod homines volunt cum
suis amicis conversari secundum actionem in qua principaliter
delectantur, quam reputant suum esse, et cuius gratia eligunt suum
vivere, quasi ad hoc totam vitam suam ordinantes.
6. Et inde est quod quidam cum amicis volunt simul potare. Quidam
autem simul ludere ad aleas, quidam autem simul exercitari, puta in
torneamentis, luctationibus et aliis huiusmodi, vel etiam simul venari
vel simul philosophari, ita quod singuli in illa actione volunt
commorari cum amicis, quam maxime diligunt inter omnia huius vitae.
Quasi enim volentes convivere cum amicis, huiusmodi actiones faciunt
in quibus maxime delectentur et in quibus reputant consistere totam
vitam suam. Et in talibus actionibus communicant amicis, quarum
communicationem existimant esse convivere. Et sic patet quod convivere
est eligibilissimum in amicitia.
7. Deinde cum dicit: fit igitur pravorum etc., concludit ex
praemissis primo quidem circa pravos, quod eorum amicitia est mala.
Delectantur enim maxime in pravis operibus. Et in his sibiinvicem
communicant. Et cum sint instabiles, semper de malo in peius
procedunt, quia unus efficitur malus accipiendo similitudinem malitiae
alterius.
8. Secundo ibi: quae autem eorum etc., concludit quantum ad
bonos, quod amicitia virtuosorum est bona, et semper bonis colloquiis
in virtute coaugetur. Et ipsi amici fiunt meliores in hoc quod simul
operantur et seinvicem diligunt. Unus enim ab alio recipit exemplum
virtuosi operis in quo sibi complacet. Unde in proverbio dicitur,
quod bona homo sumit a bonis.
9. Ultimo autem epilogando concludit, quod de amicitia in tantum
dictum est, et quod consequenter dicendum est de delectatione. Et sic
terminatur sententia noni libri.
|
|