|
1. Dubitationem autem habent et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod amicitia conservatur per recompensationem proportionalem,
hic movet quasdam dubitationes circa beneficia amicorum et
recompensationes eorundem. Et primo movet dubitationes. Secundo
solvit eas, ibi, igitur omnia talia et cetera. Circa primum movet
tres dubitationes. Quarum prima est: utrum circa omnia oportet magis
beneficia patri (attribuere) et oboedire ei quam quibuscumque personis
aliis, vel circa quaedam sit magis obediendum aliis: puta quod
laborans, idest infirmus, magis debet obedire medico quam patri; et
homo bellicosus magis debet ordinari praecepto ducis exercitus quam
praecepto patris. Secunda dubitatio est, utrum aliquis magis debeat
ministerium exhibere amico suo vel homini virtuoso. Tertia dubitatio
est utrum homo debeat magis retribuere benefactori pro gratia suscepta
quam dare amico, si ita contingat quod homo non possit utrique
satisfacere.
2. Deinde cum dicit igitur omnia talia etc., solvit praedictas
quaestiones. Et primo solvit in generali; secundo solvit in
speciali, ibi: et beneficia quidem et cetera. Dicit ergo primo,
quod omnia huiusmodi determinare per certitudinem non est facile, quia
circa praedicta potest attendi differentia multipliciter et secundum
omnem modum: scilicet secundum magnitudinem et parvitatem, puta quod
aliquis est virtuosus, vel amicus, vel benefactor, vel multum vel
parum. Et similiter quandoque est differentia secundum bonum et
necessarium: puta ministrare virtuoso seu amico videtur esse melius,
sed ministrare benefactori videtur esse magis necessarium. Hoc tamen
in talibus est manifestum quod non omnia sunt eidem exhibenda; sed
quaedam eis, quaedam aliis.
3. Deinde cum dicit: et beneficia quidem etc., solvit praemissas
quaestiones in speciali. Et primo solvit tertiam dubitationem.
Secundo solvit primam, per quam etiam datur intelligi solutio
secundae, ibi, quoniam quidem igitur non eadem et cetera. Circa
primum tria facit. Primo docet quid sit communiter observandum. Et
dicit quod ut in pluribus magis debet homo retribuere benefactori quam
dare gratis amico, si utrumque fieri non possit: sicut etiam magis
debet reddi mutuum quam gratis dari amico. Eodem enim modo homo
tenetur secundum moralem honestatem ad retribuendum beneficia, sicut
secundum legalem iustitiam ad mutuum reddendum.
4. Secundo ibi: forte autem neque hoc etc., ponit casum in quo
fallit hoc quod dicitur. Et dicit quod forte hoc quod dictum est non
est semper observandum, puta in casu in quo aliquis potest liberari a
latronibus, potest esse dubitatio quid horum trium sit potius
faciendum. Quorum primum est, utrum scilicet homo debeat liberare de
manu latronum eum qui quandoque ipsum solvit a vinculis, quicumque ille
sit. Secundum est, si benefactor non sit captus et petat sibi in
aliquo alio satisfieri, an sit ei retribuendum. Tertium est, utrum
homo debeat liberare patrem a latronibus: et hoc tertium est prae
omnibus magis eligendum. Videtur enim quod homo debeat magis liberare
patrem etiam quam seipsum.
5. Tertio ibi: quod igitur dictum est etc., ostendit qualiter sit
observandum quod prius dictum est. Et primo ostendit propositum.
Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, quod quidem igitur
et cetera. Dicit ergo primo, quod illud quod dictum est, scilicet
quod debitum sit reddendum magis quam gratis dandum, est universaliter
observandum. Sed si gratuita donatio excedat in bono virtutis, puta
si sit alicui multum virtuoso ministrandum, vel si excedat in
necessario, puta cum imminet alicui liberare patrem, debet magis ad
hoc declinare. Quandoque enim contingit quod non potest aequiparari
hoc quod aliquis retribuit beneficiis praeexistentibus alicui gratuitae
dationi: puta cum ex una parte aliquis beneficium confert ei quem scit
esse virtuosum, ex alia parte fit retributio ei quem aliquis aestimat
malum esse.
6. Nec est mirum, si benefactori quandoque non est retribuendum,
quia neque etiam accommodanti quandoque debet homo reaccommodare;
contingit enim quandoque quod aliquis malus accommodet alicui virtuoso,
aestimans se acquirere aliquod lucrum ex eo. Virtuosus autem non
sperat lucrum si mutuet malo; si igitur secundum veritatem ita se habet
quod ille sit malus, manifestum est quod non est aequalis dignitas quod
retribuatur ei et quod detur bono. Si autem non ita se habet quod
benefactor sit malus, sed ita existimat ille qui recepit beneficium,
non videtur inconveniens facere, si magis det gratis studioso.
7. Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Patet enim ex his quae nunc dicta sunt, verum
esse id quod multotiens dictum est, scilicet quod rationes quae sunt
circa actiones et passiones humanas non possunt habere aliquid
determinatum secundum certitudinem, sicut nec ea circa quae sunt.
9. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., solvit primam
dubitationem. Et primo ostendit quod non omnia sunt patri exhibenda.
Secundo determinat quae quibus exhibenda sint, ibi: videbitur autem
utique et cetera. Dicit ergo primo non esse immanifestum quod non sunt
eadem omnibus reddenda. Unde nec patri sunt reddenda omnia, sicut nec
apud gentiles omnia sacrificantur Iovi, sed quaedam aliis diis. Quia
ergo alia debentur parentibus et fratribus et amicis et benefactoribus
singulis eorum sunt attribuenda ea quae sunt eis propria et quae ad eos
pertinent. Et eadem ratio est de virtuosis.
10. Et hoc etiam homines observare videntur: quia ad nuptias,
secundum quas fit propagatio generis, vocant homines cognatos, quibus
est commune genus. Et similiter ad actiones quae sunt circa nuptias
vocantur consanguinei. Et propter eamdem rationem aestimant homines
quod consanguinei debeant occurrere in kedea, id est in conventione in
qua tractatur de nuptiis agendis.
11. Deinde cum dicit: videbitur autem etc., ostendit quae quibus
sint attribuenda. Et primo manifestat propositum. Secundo ostendit
in quibus hoc sit facile et in quibus difficile: ibi: eorum quidem
igitur et cetera. Dicit ergo, quod in his quae pertinent ad
sustentationem quae est per nutrimentum, videtur quod filii maxime
debeant sufficientiam praebere parentibus. Sunt enim in hoc debitores
eis, sicut causis essendi per generationem. Unde et circa haec quae
pertinent ad conservationem ipsius esse, magis debent subvenire
parentibus quam sibiipsis. Similiter etiam parentibus debent homines
honorem tamquam causis essendi, sicut et diis.
12. Non tamen omnem honorem debent homines parentibus: quia neque
eumdem honorem debent patri et matri, neque iterum patri debet homo
honorem qui debetur sapienti vel qui debetur duci exercitus. Sed patri
debet homo honorem paternum et matri maternum. Similiter etiam et
cuilibet seni debetur honor propter aetatem in assurgendo et inclinando
eis et in huiusmodi. Amicis autem et fratribus debet homo fiduciam et
communicationem omnium. Et similiter consanguineis et his qui sunt
unius tribus, et concivibus et reliquis huiusmodi semper tentandum est
attribuere id quod est proprium unicuique, et adaptare singulis ea quae
eis competunt secundum proprietatem, puta aetatis et virtutem, puta
sapientiae, et usum officii, sicut duci exercitus.
13. Deinde cum dicit: eorum quidem igitur etc., ostendit in
quibus hoc sit facile et difficile. Et dicit quod iudicium de talibus
est facile in his quae sunt unius generis, puta quod magis est
subveniendum magis consanguineo inter duos consanguineos, vel magis
sapienti inter duos sapientes. Sed difficilius est iudicare de
differentibus: puta utrum magis sit subveniendum sapientiori, vel
magis consanguineo. Et quamvis hoc sit difficile determinare, non
tamen oportet recedere ab huiusmodi consideratione; sed determinare id
quod dictum est, sicut fieri potest.
|
|