|
1. Habet autem dubitationem et cetera. Postquam philosophus
determinavit de his quae pertinent ad conservationem amicitiae, hic
determinat ea quae spectant ad eius dissolutionem. Et circa hoc duo
facit. Primo inquirit quando debeat dissolvi amicitia. Secundo
ostendit qualiter homo se debeat habere ad amicum post amicitiae
dissolutionem, ibi: utrum igitur nihil alienius et cetera. Circa
primum duo facit. Primo inquirit de dissolutione amicitiae ad eos qui
mutantur a pristina conditione. Secundo de dissolutione amicitiae ad
eos qui in eodem statu permanent, ibi, si autem hic quidem permaneat
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem.
Secundo ponit solutionem quantum ad amicitiam utilis et delectabilis,
ibi: vel ad eos quidem etc.; tertio quantum ad amicitiam quae est
propter virtutem, ibi, si autem acceptet et cetera. Dicit ergo
primo, quod dubitatio est, utrum debeat dissolvi amicitia vel non
debeat ad eos qui non permanent in eadem conditione secundum quam amici
erant.
2. Deinde cum dicit vel ad eos quidem etc., solvit dubitationem
quantum ad amicitiam utilis vel delectabilis. Et primo ostendit
qualiter huiusmodi amicitiae dissolvantur. Secundo ostendit quomodo
circa eas fiant iustae accusationes, ibi, accusabit autem et cetera.
Dicit ergo primo, quod non est inconveniens, si dissolvatur amicitia
ad eos qui sunt amici propter utile vel propter delectabile cessante
utilitate vel delectatione; quia secundum has amicitias homines amant
delectationem et utilitatem, non personas hominum propter seipsas.
Unde, deficiente utilitate vel delectatione, rationabile est quod
desinat amicitia.
3. Deinde cum dicit: accusabit autem etc., ostendit quomodo circa
huiusmodi amicitias oriantur iuste accusationes. Et dicit quod iuste
aliquis accusabit illum qui cum amet propter utilitatem vel
delectationem, simulat se amare propter moralem virtutem. Ut enim in
principio huius tractatus dictum est, plures sunt differentiae
amicitiae. Unde potest contingere quod non similiter, idest secundum
unam amicitiae speciem, aliqui sunt amici et existimantur esse, puta
si sunt amici propter utilitatem et existimantur esse propter virtutem.
Et in hoc casu, si ille qui se existimat amari propter virtutem
decipiatur ex seipso, ita quod ille qui eum amat nihil operetur ad
huiusmodi deceptionem, ille qui deceptus est debet causari contra se
ipsum;
4. Sed quando decipitur per alterius simulationem, iustum est quod
accuset decipientem, multo magis quam eos qui corrumpunt numismata, in
quantum malignitas illius qui simulat virtutem consistit in operatione
quae est circa rem honorabiliorem. Multo enim honorabilior virtus quam
pecunia: unde qui falso simulant virtutem, maligniores sunt his qui
fingunt falsam monetam.
5. Deinde cum dicit: si autem acceptet etc., solvit praedictam
quaestionem quantum ad amicitiam quae est secundum virtutem. Et primo
ostendit quod ad eos qui non permanent in virtute est amicitia
dissolvenda. Secundo quomodo sit dissolvenda, ibi, utrum igitur et
cetera. Circa primum duo facit. Primo iterat quaestionem. Si enim
aliquis acceptet ad suam amicitiam quasi bonum et postea fiat malus,
ita quod eius malitia videatur manifeste, quaestio est: utrum debeat
postmodum amari.
6. Secundo ibi: vel non possibile etc., solvit hanc quaestionem.
Et dicit duo, quorum unum est: quod non est possibile quod ille cuius
malitia manifestatur, ametur a virtuoso, quia virtuoso non potest esse
amabile quodcumque, sed solum bonum honestum. Secundum est, quod non
oportet eum qui iam factus est malus amari; idest non est utile neque
decens, quia non oportet quod homo amet malum neque assimiletur pravo
viro. Et hoc sequeretur si conservaretur amicitia ad eum qui est
malus. Dictum est enim supra, quod simile simili est amicum: et ita
non potest esse quod diu conservetur amicitia ad malum nisi sit aliqua
similitudo malitiae.
7. Deinde cum dicit: utrum igitur etc., ostendit qualiter sit
talis amicitia dissolvenda. Et primo proponit quaestionem: utrum
scilicet homo statim debeat dissolvere amicitiam ad eum qui factus est
malus.
8. Secundo ibi: vel non omnibus etc., solvit quaestionem. Et
dicit quod hoc non est faciendum in omnibus, ut statim amicitia
dissolvatur; sed solum in illis qui propter magnitudinem malitiae sunt
insanabiles, id est non possunt de facili reduci ad statum virtutis.
Si autem aliqui sunt qui suscipiant directionem, ut scilicet possint
reduci ad statum rectitudinis, magis est eis auxilium ferendum ad
recuperandum bonos mores quam ad recuperandum substantiam amissam,
inquantum virtus melior est et magis propria amicitiae quam pecunia.
Cum autem dissolvit aliquis amicitiam ad eum qui factus est malus non
videtur aliquid inconveniens facere: quia non erat amicus huic vel
tali, idest vitioso, sed virtuoso. Et ideo, ex quo alteratur a
prima dispositione, amicus qui non potest eum reducere ad salutem,
convenienter recedit ab eius amicitia.
9. Deinde cum dicit: si autem hic quidem etc., agit de
dissolutione amicitiae (ad eos qui in eodem statu permanent). Et
primo movet quaestionem. Si enim unus amicorum permaneat in pristino
statu; alius autem fiat magis virtuosus, ita quod fiat magna
differentia virtutis inter utrumque; quaestio est utrum ille qui
profecit in virtute debeat uti ut amico illo qui non profecit.
10. Secundo ibi: vel non contingit etc., solvit quaestionem. Et
dicit quod hoc non est possibile, ut scilicet proficiens conservet
amicitiam ad non proficientem. Et hoc maxime apparet in magna
distantia amicorum: puta in amicitiis quae fiunt ex pueritia. Si enim
unus permanet puer secundum mentem, alius autem fiat optimus vir, non
poterunt remanere amici, cum non complaceant sibi in eisdem, neque
etiam de eisdem gaudeant et tristentur. Et sine hoc non potest
amicitia conservari, ad quam maxime requiritur quod amici convivant.
Non possunt autem sibiinvicem convivere, nisi eadem eis placeant et de
eisdem gaudeant et tristentur. Et de his dictum est supra.
11. Deinde cum dicit: utrum igitur nihil etc., inquirit qualiter
aliquis se debeat habere ad amicum post amicitiae dissolutionem. Et
primo movet quaestionem, utrum scilicet post dissolutionem amicitiae
nihil alienius vel familiarius se debeat homo habere ad amicum, quam si
nunquam de praeterito fuisset amicus.
12. Secundo ibi: si autem memoriam etc., solvit quaestionem. Et
dicit, quod, quia oportet habere memoriam praeteritae consuetudinis,
sicut existimamus, quod magis debeat homo aliquid exhibere amicis quam
extraneis, ita etiam et his qui in praeterito fuerunt amici debet homo
se magis exhibere propter praeteritam amicitiam, nisi in uno casu,
scilicet quando propter abundantem malitiam facta est dissolutio
amicitiae; tunc enim nihil familiarius homo debet exhibere ei ad quem
dissolvit amicitiam.
|
|