|
1. Amicabilia autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de
conservatione et dissolutione amicitiae, hic agit de eius effectibus.
Et primo ostendit, qui sunt effectus amicitiae. Secundo determinat
de eis, ibi, benevolentia autem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ponit, qui sunt amicitiae effectus; secundo ostendit quomodo ad
eos se habeant boni, ibi, ad se ipsum autem etc.; tertio quomodo ad
praedicta se habeant mali, ibi, videntur autem dicta et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit originem effectuum sive actuum
amicitiae. Secundo enumerat huiusmodi effectus vel actus, ibi,
ponunt enim amicum et cetera. Dicit ergo primo, quod amicabilia id
est amicitiae opera, quibus aliquis ad amicos utitur, et secundum quae
determinantur amicitiae, videntur processisse ex his quae sunt homini
ad seipsum. Sic enim videtur esse unus homo alteri amicus, si eadem
agit ad amicum quae ageret ad seipsum.
2. Deinde cum dicit: ponunt enim amicum etc., enumerat opera
amicitiae. Et ponit tria: quorum primum consistit in voluntaria
exhibitione beneficiorum. Et dicit quod homines ponunt illum esse
amicum qui vult et operatur ad amicum bona, vel apparentia, gratia
ipsius amici. Dicit autem volentem et operantem, quia unum sine
altero non sufficit ad amicitiam. Neque enim videtur esse amicabilis
beneficientia si unus alteri benefaciat invitus, vel si voluntatem
opere explere negligat. Dicit autem bona vel apparentia, quia
interdum aliquis ex amicitia exhibet alteri, quae aestimat ei bona,
etsi non sint. Dicit autem illius gratia, quia si homo exhiberet
voluntarius alicui beneficia, non quasi intendens bonum illius, sed
sui ipsius, non videretur esse vere amicus illius, sed sui ipsius,
sicut cum aliquis nutrit equum propter commodum suum.
3. Secundum pertinet ad benevolentiam: quod ponit ibi: vel volentem
esse et cetera. Et dicit, quod amicus vult suum amicum esse, et
vivere gratia ipsius amici et non propter seipsum, ut scilicet quaerat
ex eo solum proprium commodum. Et hoc patiuntur matres ad filios,
quod scilicet volunt eos esse et vivere; et similiter amici, cum
intervenit aliqua amicitiae offensa. Etsi enim non velint propter
offensam amicabiliter amicis convivere, saltem volunt eos esse et
vivere.
4. Tertium pertinet ad concordiam: quod ponit ibi: hi autem et
cetera. Quae quidem potest attendi quantum ad tria. Primo quantum ad
exteriorem convictum. Secundo quantum ad electionem. Tertio quantum
ad passiones, ad quas omnes sequitur gaudium et tristitia. Unde
dicit, quod quidam determinant illum esse amicum qui convivit, quantum
ad primum, et qui eadem eligit quantum ad secundum, et qui condolet et
congaudet quantum ad tertium. Et haec etiam considerantur in matribus
respectu filiorum.
5. Subdit autem, quasi epilogando, quod per aliquod dictorum
determinatur amicitia; aestimant enim homines inter illos esse
amicitiam in quibus horum aliquod invenitur.
6. Deinde cum dicit: ad se ipsum autem etc., ostendit qualiter
circa haec se habeant boni. Et primo ostendit qualiter se habeat circa
haec bonus ad se ipsum; secundo quomodo se habeat ad alterum, ibi, ad
amicum autem etc.; tertio movet quandam quaestionem, ibi: ad se
ipsum autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo assignat rationem cuiusdam quod dixerat, ibi,
videtur enim et cetera. Tertio manifestat principale propositum,
ibi, iste enim et cetera. Dicit ergo primo, quod unumquodque
praedictorum convenit homini virtuoso respectu suiipsius. Aliis
autem, qui non sunt virtuosi, in tantum praedicta conveniunt respectu
suiipsorum, inquantum se aestimant virtuosos esse.
7. Deinde cum dicit videtur enim etc., assignat rationem eius quod
secundo dictum est. Ideo enim unusquisque amicabilia patitur ad
seipsum, secundum quod aestimat se virtuosum, quia virtus et virtuosus
videntur esse mensura unicuique homini. In unoquoque enim genere
habetur pro mensura id quod est perfectum in genere illo, inquantum
scilicet omnia alia iudicantur vel maiora vel minora, secundum
propinquitatem vel remotionem a perfectissimo. Unde, cum virtus sit
propria perfectio hominis, et homo virtuosus sit perfectus in specie
humana, consequens est, ut ex hoc accipiatur mensura in toto humano
genere.
8. Deinde cum dicit: iste enim etc., manifestat principale
propositum. Et primo ostendit, quod virtuoso convenit respectu
suiipsius id quod pertinet ad beneficientiam. Secundo id quod pertinet
ad benevolentiam, ibi: et vivere autem vult etc.; tertio id quod
pertinet ad concordiam, sed et convivere et cetera. Dicit ergo
primo, quod virtuosus maxime vult sibiipsi bona et vera et apparentia.
Eadem enim sunt apud ipsum vera et apparentia bona. Vult enim sibi
bona virtutis, quae sunt vera hominis bona; nec huiusmodi voluntas in
eo est vana, sed huiusmodi bona etiam operatur ad seipsum, quia boni
hominis est ut laboret ad perficiendum bonum.
9. Dictum est enim in secundo, quod virtus facit habentem bonum, et
opus eius etiam reddit bonum. Et hoc etiam vult et operatur gratia
suiipsius, idest gratia intellectivae partis quae est principalis in
homine. Unumquodque autem videtur id maxime esse, quod est principale
in eo, virtuosus autem semper ad hoc tendit ut operetur id quod est
conveniens rationi. Et sic patet, quod semper vult sibi bonum
secundum seipsum.
10. Deinde cum dicit: et vivere autem etc., ostendit, quomodo
virtuoso respectu suiipsius conveniat id quod pertinet ad
benevolentiam. Et dicit, quod virtuosus maxime vult vivere seipsum,
et conservari in esse, et praecipue quantum ad illam animae partem,
cui inest sapientia. Si enim homo est virtuosus, oportet quod velit
id quod est sibi bonum, quia unusquisque vult sibiipsi bona. Bonum
autem est virtuoso suum esse, quod scilicet sit virtuosus.
11. Si autem contingeret, quod aliquis homo fieret alius, puta si
secundum fabulas homo transformaretur in lapidem vel asinum, nullus
curaret an illud in quod transformaretur haberet omnia bona et ideo
unusquisque vult se esse inquantum conservatur id quod ipse est. Id
autem, quod maxime conservatur idem in suo esse, est Deus; qui
quidem non vult sibi aliquod bonum, quod nunc non habeat, sed nunc
habet in se perfectum bonum. Et ipse semper est quod aliquando est,
quia est immutabilis. Deo autem maxime sumus similes secundum
intellectum, qui est incorruptibilis et immutabilis. Et ideo esse
uniuscuiusque hominis maxime consideratur secundum intellectum. Unde
virtuosus, qui totus vivit secundum intellectum et rationem, maxime
vult seipsum esse et vivere. Vult enim se esse et vivere secundum id
quod in eo permanet. Qui autem vult se esse et vivere principaliter
secundum corpus, quod transmutationi subiacet, non vere se vult esse
et vivere.
12. Deinde cum dicit: sed et convivere etc., ostendit, quomodo
virtuoso competat respectu suiipsius id quod pertinet ad concordiam.
Et primo quantum ad convictum. Et dicit, quod virtuosus maxime vult
convivere sibiipsi, scilicet revertendo ad cor suum, et secum
meditando. Hoc enim facit delectabiliter: uno quidem modo quantum ad
memoriam praeteritorum, quia memoria bonorum, quae operatus est, est
sibi delectabilis. Secundo quantum ad spem futurorum. Habet enim
spem bene operandi in futuro, quae est sibi delectabilis. Tertio
quantum ad cognitionem praesentium. Abundat enim secundum mentem
theorematibus, idest considerationibus veris et utilibus.
13. Secundo ibi, condoletque etc., ostendit, quod virtuosus
habet concordiam ad seipsum secundum passiones. Et dicit, quod ipse
maxime condolet et condelectatur sibiipsi, quia toti sibi, idest
quantum ad partem sensitivam et intellectivam, est idem triste et
delectabile, et non aliud alii; quia videlicet pars sensitiva in eo
adeo est rationi subiecta, quod sequitur motum rationis, vel saltem
non vehementer renititur: non enim ducitur a passionibus sensitivae
partis, ut postea passione cessante poeniteat de eo quod iam fecit
contra rationem. Sed quia semper secundum rationem agit, non de
facili poenitet, et ita maxime consentit sibiipsi.
14. Ultimo autem epilogando concludit, quod praedicta conveniunt
virtuoso respectu suiipsius.
15. Deinde cum dicit ad amicum autem etc., ostendit, quomodo
praedicta conveniant virtuoso respectu amici. Et dicit, quod
virtuosus se habet ad amicum sicut ad seipsum, quia amicus secundum
affectum amici est quasi alius ipse, quia scilicet homo afficitur ad
amicum sicut ad seipsum. Videtur igitur, quod amicitia in aliquo
praedictorum consistat, quae homines ad seipsos patiuntur; et quod
illi vere sint amici quibus praedicta existunt.
16. Deinde cum dicit: ad se ipsum autem etc., movet quamdam
dubitationem; utrum scilicet sit amicitia hominis ad seipsum. Et
dicit quod ista quaestio relinquenda est in praesenti, quia magis
pertinet ad nomen quam ad rei veritatem. Amicitia enim videtur esse
inter quoscumque, secundum quod eis competunt duo vel tria ex
praedictis. Et cum ad aliquos superabundanter amicitiam habemus, haec
assimilatur dilectioni quam habet homo ad seipsum. Unde, cum aliquis
vult commendare amicitiam suam ad alterum consuevit dicere: ego diligo
eum sicut meipsum. Unde non refert, quantum ad rei veritatem, utrum
nomen amicitiae dicatur respectu suiipsius, ex quo ipsa res amicitiae
superabundanter competit homini ad seipsum.
17. Deinde cum dicit: videntur autem etc., ostendit qualiter mali
se habeant ad praedicta amicitiae opera. Et primo ostendit quod haec
non possunt convenire malis. Secundo infert quoddam corollarium ex
dictis, ibi, si utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi:
differunt autem et cetera. Dicit ergo primo, quod praedicta amicitiae
opera videntur multis convenire respectu suiipsorum quamvis sint pravi.
Tamen considerandum est quod in tantum participant praedictis amicitiae
operibus ad seipsos, inquantum placent sibiipsis et aestimant se esse
virtuosos. Sed nulli eorum qui sunt valde pravi et nefarii, neque
praedicta conveniunt, neque convivere videntur. Et fere nullis pravis
videntur convenire praedicta. Raro enim inveniuntur homines pravi qui
aestiment se virtuosos suam malitiam non cognoscentes.
18. Deinde cum dicit: differunt autem etc., manifestat
propositum. Et primo ostendit quod pravis non convenit respectu
suiipsorum opus amicitiae quod pertinet ad beneficentiam. Secundo,
quod neque illud quod pertinet ad benevolentiam, ibi, quibus autem
multa etc.; tertio quod nec etiam illud quod pertinet ad concordiam,
ibi: quaeruntque mali et cetera. Dicit ergo primo, quod mali
differunt a seipsis, inquantum scilicet alia concupiscunt secundum
partem sensitivam et alia volunt secundum rationem; sicut patet de
incontinentibus, qui loco eorum quae secundum rationem iudicant esse
sibi bona, appetunt delectabilia quae sunt eis nociva. Alii autem
propter timiditatem et pigritiam praetermittunt operari ea quae secundum
rationem iudicant sibi bona. Et sic dupliciter carent beneficentia ad
seipsos: uno modo, inquantum operantur sibi nociva; alio modo,
inquantum vitant sibi proficua.
19. Deinde cum dicit: quibus autem etc., ostendit quod eis non
convenit ad seipsos opus quod competit ad benevolentiam. Et dicit quod
illi a quibus facta sunt multa et gravia mala, ita quod propter seipsos
ab hominibus odiuntur, non volunt se esse et vivere; sed est eorum
vita eis taediosa, cognoscentes se omnibus esse graves, et ita fugiunt
vivere in tantum quod quandoque interimunt seipsos.
20. Deinde cum dicit: quaeruntque mali etc., ostendit quod non
conveniat malis opus pertinens ad concordiam. Et primo quantum ad
convictum. Non enim possunt mali sibiipsis convivere revertendo ad cor
suum, sed quaerunt alios cum quibus commorentur, colloquendo et
cooperando eis secundum exteriora verba et facta. Et hoc ideo, quia
statim secum cogitando de seipsis recordantur multa et gravia mala quae
in praeterito commiserunt, et praesumunt se similia facturos in
futurum, quod est eis dolorosum. Sed quando sunt cum aliis
hominibus, diffundendo se ad exteriora, obliviscuntur suorum malorum.
Et sic, cum nihil in seipsis habeant quod sit dignum amari nil
amicabile patiuntur ad seipsos.
21. Secundo ibi: neque gaudent etc., manifestat quod non habent
secum concordiam quantum ad passiones. Et dicit quod tales neque
congaudent neque condolent sibiipsis. Anima enim eorum est in quadam
contentione contra seipsam, inquantum scilicet pars sensitiva repugnat
rationi; et ex una parte dolet si recedat a delectabilibus propter
malitiam in eo dominantem, quae causat huiusmodi tristitiam in parte
sensitiva: ex alia autem parte delectatur secundum rationem quae
iudicat mala esse vitanda: et sic una pars animae trahit hominem malum
ad unam partem, alia autem pars trahit eum ad partem contrariam, ac si
anima eius in diversas partes discerperetur et contra seipsam
discreparet.
22. Tertio ibi: si autem non possibile etc., removet quandam
dubitationem. Posset enim aliquis dicere non esse possibile quod homo
pravus simul de eodem doleat et delectetur: et hoc quidem verum est
quantum ad sensum utriusque, quamvis causa utriusque simul inesse
possit secundum diversas animae partes. Dicit ergo quod si non sit
possibile quod homo pravus simul perfecte tristetur et delectetur,
tamen parum post delectationem tristatur de hoc ipso quod delectatus
est, et vellet quod huiusmodi delectabilia non recepisset. Homines
enim pravi replentur poenitentia, quia videlicet impetu malitiae vel
passionis cessante, quo mala faciunt, secundum rationem cognoscunt se
mala egisse, et dolent. Et sic patet quod pravi non disponuntur
amicabiliter ad seipsos, propter hoc quod non habent in seipsis aliquid
amicitia dignum.
23. Deinde cum dicit: si utique sic habere etc., concludit ex
praemissis, quod si valde miserum est sic se habere absque amicitia ad
seipsum, intense, idest vehementi studio fugere debemus malitiam et
conari ad hoc quod simus virtuosi. Per hunc enim modum se habebit
aliquis amicabiliter ad seipsum, et fiet etiam aliis amicus.
|
|