|
1. Benivolentia autem et cetera. Postquam philosophus ostendit quae
sunt opera amicitiae et quibus conveniant, hic determinat de singulis
horum. Praedicta autem amicitiae opera reducuntur ad tria: scilicet
beneficentiam, benevolentiam et concordiam, ut dictum est; et ideo de
his tribus nunc determinat. Primo quidem de benevolentia, quae
consistit in interiori affectu respectu personae. Secundo de
concordia, quae etiam in affectu consistit, sed respectu eorum quae
sunt personae, ibi, amicabile autem et cetera. Tertio de
beneficentia, quae consistit in exteriori effectu, ibi, benefactores
autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
benevolentia non est amicitia. Secundo ostendit quod est amicitiae
principium, ibi, videtur utique et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quod benevolentia non est amicitia, quae significatur
per modum habitus. Secundo, quod non est amatio, quae significatur
per modum passionis, ut in octavo dictum est, ibi, sed neque amatio
et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit.
Et dicit quod benevolentia videtur esse aliquid simile amicitiae,
inquantum scilicet oportet omnes amicos esse benevolos. Non tamen est
idem quod amicitia.
2. Secundo ibi: fit enim etc., probat propositum per duo media.
Quorum primum est, quod benevolentia potest fieri ad homines ignotos,
quorum scilicet experientiam aliquis non accepit cum eis familiariter
conversando. Sed hoc non potest esse in amicitia. Secundum medium
est, quod benevolentia potest esse latens eum ad quem benevolentiam
habemus; quod de amicitia dici non potest; et haec supra in principio
octavi dicta sunt.
3. Deinde cum dicit: sed neque amatio etc., ostendit quod
benevolentia non sit amatio, duplici ratione. Quarum prima est, quod
benevolentia non habet distensionem animi, neque appetitum, idest
passionem in appetitu sensitivo, quae animum suo impetu distendit quasi
cum quadam violentia ad aliquid movens. Quod quidem accidit in
passione amationis; non autem in benevolentia, quae consistit in
simplici motu voluntatis.
4. Secundam rationem ponit ibi, et amatio quidem et cetera. Et
dicit quod amatio fit cum consuetudine. Importat enim amatio, ut
dictum est, quemdam vehementem impetum animi. Non autem consuevit
animus statim vehementer ad aliquid moveri; sed paulatim ad maius
perducitur. Et ideo per quamdam consuetudinem amatio crescit: sed
quia benevolentia importat simplicem motum voluntatis, potest repente
fieri, sicut accidit hominibus videntibus pugnas agonistarum. Fiunt
enim benevoli ad alterum pugnantium; et placeret aspicientibus quod hic
vel ille vinceret; tamen nullam operam ad hoc darent, quia ut dictum
est, homines fiunt repente benivoli et diligunt superficialiter idest
secundum solum et debilem motum voluntatis, non prorumpentem in opus.
5. Deinde cum dicit: videtur utique etc., ostendit, quod
benevolentia sit principium amicitiae. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit benevolentiam esse amicitiae principium. Secundo ostendit
cuius amicitiae principium sit, ibi: non eam quae propter utile et
cetera. Dicit ergo primo quod benivolentia videtur esse principium
amicitiae, sicut delectari in aspectu alicuius mulieris, est
principium amationis eius. Nullus enim incipit amare aliquam mulierem
nisi prius fuerit delectatus in eius pulcritudine, nec tamen statim
tunc cum gaudet in aspectu formae mulieris amat eam; sed hoc est signum
amationis completae, quando si sit absens desiderat eam, quasi
graviter ferens eius absentiam, et praesentiam concupiscens. Et
similiter se habet de amicitia et benevolentia. Non enim possibile est
aliquos esse amicos, nisi prius facti fuerint benevoli.
6. Nec tamen propter hoc, quod sunt benevoli, possunt dici amici:
quia ad benevolos pertinet hoc solum, quod velint bona illis quibus
sunt benevoli; ita tamen, quod nihil pro eis facerent, neque pro
eorum malis turbarentur. Unde potest aliquis translative loquendo
dicere, quod benevolentia est quaedam amicitia otiosa, quia scilicet
non habet operationem amicabilem adiunctam. Sed quando diu durat homo
in benevolentia, et consuescit bene velle alicui, firmatur animus eius
ad volendum bonum, ita quod voluntas non erit otiosa, sed efficax; et
sic fit amicitia.
7. Deinde cum dicit: non eam quae propter utile etc., ostendit
cuius amicitiae benevolentia sit principium. Et primo ostendit cuius
non sit principium. Secundo cuius sit principium, ibi, totaliter
autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit quod intendit.
Et dicit, quod benevolentia per diuturnitatem et consuetudinem non
perducitur ad veram speciem amicitiae, quae est propter utile aut
delectabile.
8. Secundo ibi: non enim etc., probat propositum. Non enim
benevolentia in illam amicitiam transit, in qua benevolentia locum non
habet; non autem habet benivolentia locum in praedictis amicitiis. Et
hoc quidem manifeste apparet in amicitia delectabilis, in qua uterque
amicorum vult sibi ex altero delectationem, quae quandoque est cum malo
alterius, et sic tollitur benevolentia. Sed in amicitia utilis potest
esse benivolentia quantum ad eum qui iam recepit beneficia; qui si
iuste operetur, retribuit saltem benevolentiam pro beneficiis quae
recepit.
9. Sed si aliquis de aliquo velit quod bene se habeat et bene
operetur propter spem quam habet ut per illum in bonis abundet, non
videtur esse benevolus ad illum, per quem sperat se abundare; sed
magis ad se ipsum, sicut etiam non videtur esse amicus alicuius qui
aliquam curam apponit ad bonum eius propter aliquam sui utilitatem, ut
scilicet ad aliquid ipso utatur.
10. Deinde cum dicit: totaliter autem etc., ostendit cuius
amicitiae benevolentia sit principium. Et dicit, quod universaliter
benevolentia videtur esse ad aliquem propter aliquam eius virtutem et
epiichiam, cum scilicet alicui videatur, quod ille ad quem est
benevolus sit bonus aut fortis aut aliquid huiusmodi, propter quae
homines consueverunt laudari; sicut dictum est de agonistis, quibus
efficimur benevoli propter fortitudinem quae apparet in eis, vel
propter aliquid huiusmodi.
|
|