|
1. Amicabile autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de
benevolentia, hic determinat de concordia. Et primo ostendit quid sit
concordia; secundo ostendit quibus conveniat, ibi: est autem talis et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quid sit concordia;
secundo quomodo se habeat ad amicitiam politicam, ibi: politica autem
amicitia et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat genus
concordiae. Secundo materiam ipsius, ibi: neque circa quodcumque et
cetera. Dicit ergo primo, quod concordia videtur ad genus amicitiae
pertinere. Dictum est enim supra, quod ad amicos pertinet, quod
eadem eligant, in quo consistit ratio concordiae. Et ex hoc patet,
quod concordia non est homodoxia, per quod significatur unitas
opinionis. Potest enim contingere, quod sint eiusdem opinionis etiam
illi qui se invicem non cognoscunt, inter quos tamen non est
concordia, sicut nec amicitia.
2. Deinde cum dicit: neque circa quodcumque etc., inquirit
materiam concordiae. Et primo ostendit circa quae non sit concordia.
Et dicit, quod non dicuntur concordare homines, qui concordant circa
quodcumque, sicut illi qui consentiunt sibiipsis in speculativis, puta
de his quae pertinent ad corpora caelestia. Consentire enim sibi
invicem in his non pertinet ad rationem amicitiae, quia amicitia ex
electione est, iudicium autem de rebus speculativis est ex necessitate
conclusionis et ideo nihil prohibet aliquos amicos diversa circa
huiusmodi sentire, et aliquos inimicos in his sibi consentire. Unde
patet concordiam, quae ad rationem amicitiae pertinet, circa talia non
esse.
3. Secundo ibi: sed civitates etc., ostendit circa quae sit
concordia. Et primo ostendit in generali, quod est circa operabilia.
Et dicit, quod civitates dicuntur concordare sibiinvicem quando
consentiunt circa utilia, ita quod eadem eligunt, et communiter
operantur ea quae opinantur esse utilia. Et sic patet, quod concordia
est circa operabilia.
4. Secundo ibi: et horum circa quae etc., ostendit in speciali
circa quae operabilia sit concordia. Et ponit duo. Quorum unum est,
quod concordia attenditur circa ea quae habent aliquam magnitudinem.
Non enim tollitur concordia aliquorum ex hoc quod in aliquibus minimis
dissentiunt. Aliud autem est, quod illa, circa quae est concordia,
sint talia, quae possint convenire utrique concordantium, vel etiam
omnibus, sive hominibus, sive civibus unius civitatis. Si enim
aliquis consentiat alicui, quod habeat id quod nullus alius potest
habere, non multum pertinet ad concordiam.
5. Et ponit exemplum de civitatibus, in quibus dicitur esse
concordia, quando omnibus civibus idem videtur; puta, quod principes
assumantur per electionem, non autem sorte vel per successionem, vel
cum videtur Atheniensibus, quod ineant societatem cum Lacedaemoniis
ad simul pugnandum contra hostes; vel quando omnibus civibus videtur,
quod talis homo, puta Putacus, principetur, si tamen et ipse
voluerit principari. Tunc enim, qui hoc volunt ei concordant.
6. Sed cum quilibet vult seipsum principari, sequitur, quod
contendant, sicut de quibusdam recitatur in Formistis, id est in
quibusdam poematibus. Non enim consistit concordia in hoc quod uterque
velit sibiipsi bonum, quamvis videatur similitudo voluntatis secundum
proportionem, quia uterque vult bonum sibi. Quinimo hoc est
contentionis causa. Sed oportet, ad hoc quod sit concordia, quod
consentiant in eodem secundum numerum: sicut cum in aliqua civitate tam
plebs quam virtuosi in hoc concordent, quod optimi principentur. Per
hunc enim modum omnibus fit illud quod desiderant, quando in eodem
omnes consentiunt.
7. Deinde cum dicit: politica autem etc., ostendit qualiter se
habeat concordia ad amicitiam politicam. Et dicit, quod amicitia
politica, sive sit civium unius civitatis adinvicem, sive sit inter
diversas civitates, videtur idem esse quod concordia. Et ita etiam
homines dicere consueverunt; scilicet quod civitates, vel cives
concordes, habent amicitiam adinvicem. Est enim amicitia politica
circa utilia et circa ea quae conveniant ad vitam humanam, circa qualia
dicimus esse concordiam.
8. Deinde cum dicit: est autem talis etc., ostendit in quibus
inveniatur concordia. Et primo ostendit quod invenitur in bonis.
Secundo ostendit quod non invenitur in pravis, ibi, pravos autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod concordia talis, qualis determinata
est, invenitur in his qui sunt virtuosi. Huiusmodi enim homines sic
se habent, quod quilibet eorum, et sibiipsi concordat, et etiam
concordant adinvicem inquantum immobiliter permanent in eisdem, et
electionibus, et operibus; quia sicut supra dictum est, boni sunt
quasi impoenitibiles. Sed addit ut est dicere quia non est possibile,
quod homines in hac vita omnimodam immutabilitatem habeant.
9. Et ad expositionem dictorum subdit, quod ideo dicuntur in eisdem
existentes, quia voluntates talium hominum manent fixae in bono et non
transfluunt ex uno in aliud, sicut Euripus, idest quidam locus
maritimus in Graecia, in quo aqua fluit et refluit. Et huiusmodi
homines virtuosi volunt iusta et utilia, et talia communiter appetunt.
10. Deinde cum dicit: pravos autem etc., ostendit quod in pravis
non est concordia. Et dicit quod pravi non possunt concordare, nisi
forte parum, sicut et parum possunt esse amici. Ideo autem concordare
non possunt, quia volunt superabundanter habere in bonis utilibus, sed
volunt deficere, idest minus habere, in laboribus qui communiter
imminent sustinendi vel etiam in ministrationibus, idest quibuscumque
tributis vel servitiis. Et, dum sibi unusquisque vult haec, scilicet
superabundare in bonis et deficere in malis, inquirit de proximo suo et
impedit eum ne hoc adipiscatur quod ipse cupit. Et ita dum non servant
bonum commune quod est iustitia, destruitur inter eos communitas
concordiae. Et sic accidit inter eos contentio, dum unus cogit alium
ad hoc quod servet ei id quod est iustum, sed tamen ipse non vult
alteri iustitiam facere, sed vult superabundare in bonis et deficere in
malis, quod est contra aequalitatem iustitiae.
|
|