|
1. Benefactores autem et cetera. Postquam philosophus determinavit
de benevolentia et concordia, hic determinat de beneficentia. Et
primo proponit id quod circa eam accidit. Et dicit quod benefactores
magis videntur amare eos quibus benefaciunt, quam illi qui bene
patiuntur ab eis ament operantes sibi bona.
2. Secundo ibi: et ut praeter rationem etc., movet super hoc
quaestionem. Et dicit, quod hoc quod dictum est habet quaestionem,
quia videtur praeter rationem contingere. Beneficiati enim ex debito
obligantur ad amandum benefactores, sed non e converso.
3. Tertio ibi: pluribus quidem igitur etc., solvit praedictam
quaestionem, assignans rationem praedicti accidentis. Et primo ponit
rationem apparentem. Secundo assignat rationes veras, ibi, videbitur
autem et cetera. Dicit ergo primo, quod pluribus videtur ratio
praedicti accidentis esse, quia beneficiati debent aliquid
benefactoribus: sed benefactoribus aliquid debetur, sicut et
mutuantibus. Hoc autem videmus in mutuis accidere, quod illi qui
debent vellent non esse illos quibus debent, ad hoc quod essent immunes
a debito. Sed accommodantes, quibus debetur, curam gerunt de salute
debentium eis, ne perdant id quod eis debetur; ita etiam videtur quod
benefactores velint esse et vivere illos qui ab ipsis bene passi sunt ut
acquirant ab eis gratiarum actionem. Sed illi qui beneficia receperunt
non curant reddere gratias, sed magis vellent absolvi ab hoc debito.
Et ideo non multum amant benefactores.
4. Et hanc quidem rationem Eppicarinus, id est quidam philosophus
vel poeta, approbans: (hanc rationem) forte dicet quod hanc rationem
dicant quidam considerantes malitiam hominum; assimilatur enim humanae
consuetudini quae apud plures invenitur. Multi enim sunt immemores
beneficiorum et magis appetunt bene recipere ab aliis quam benefacere.
5. Deinde cum dicit: videbitur autem etc., assignat veras rationes
quatuor. Circa quarum primam duo facit. Primo praefert hanc rationem
ei quam supra posuit. Et dicit quod causa eius quod dictum est
naturalior esse videtur ea quae nunc dicetur, quia videlicet sumitur ab
ipsa natura beneficii, nec est similis rationi supra assignatae quae
sumpta est ex parte accommodantium. Accommodantes enim non amant illos
quibus accommodant; sed quod volunt eos conservari in esse non est ex
amore, sed propter lucrum. Sed benefactores amant secundum appetitum
sensitivum, et diligunt secundum electionem eos qui ab eis bona
recipiunt, etiam si in nullo sint eis utiles in praesenti, nec
exspectent aliquam utilitatem in futuro.
6. Secundo ibi: quod et in artificibus etc., ponit primam
rationem. Et dicit quod idem accidit de benefactoribus ad
beneficiatos, quod accidit in artificibus respectu suorum operum.
Omnis enim artifex diligit proprium opus magis quam diligatur ab eo,
etiam si esset possibile quod opus illud fieret animatum. Et hoc
maxime videtur accidere circa poetas qui superabundanter diligunt
propria poemata, sicut parentes amant filios. Poemata enim magis ad
rationem pertinent secundum quam homo est homo, quam alia mechanica
opera. Et huic assimilatur hoc quod accidit circa benefactores
diligentes eos quibus benefaciunt. Quia ille qui bene patitur ab
aliquo est quasi opus eius. Et ideo magis diligunt benefactores opus
suum, scilicet beneficiatos, quam e converso.
7. Positis autem exemplis subiungit omnium rationem. Et dicit quod
causa praedictorum est, quia omnibus hominibus est eligibile et amabile
suum esse. Unumquodque enim in quantum est bonum est, bonum autem est
eligibile et amabile. Esse autem nostrum consistit in quodam actu.
Esse enim nostrum est vivere, et per consequens operari. Non est
enim vita absque vitae operatione quacumque. Unde unicuique est
amabile operari opera vitae. Faciens autem in actu est quodammodo
ipsum opus facientis. Actus enim moventis et agentis est in moto et
patiente. Ideo itaque diligunt opus suum et artifices et poetae et
benefactores, quia diligunt suum esse. Hoc autem est naturale,
scilicet quod unumquodque suum esse amet.
8. Rationem autem huius consequentiae, scilicet quod diligant opus,
quia diligunt esse: manifestat subdens quod est potentia hoc actu opus
nunciat. Homo enim est inquantum habet animam rationalem: anima autem
est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod
est in potentia ad opera vitae. Sic igitur primum esse hominis
consistit in hoc quod habeat potentiam ad opera vitae. Huius autem
potentiae reductionem in actu denunciat ipsum opus quod homo facit
exercendo actu opera vitae.
9. Secundam rationem ponit ibi simul autem et cetera. Circa quod
duo facit. Primo proponit rationem dicens quod unusquisque (enim)
diligit proprium bonum. Bonum autem benefactoris consistit in suo
actu, quo scilicet beneficia tribuit. Est enim actus virtutis. Et
ideo benefactor delectatur in beneficiato sicut in eo in quo invenitur
eius bonum; sed bene patiens, qui scilicet recipit beneficium, non
habet aliquod bonum honestum in operante, id est in benefactore non
enim est virtutis actus recipere ab alio beneficia. Sed si habet
aliquod bonum, hoc est bonum utile, quod est minus delectabile et
amabile quam bonum honestum. Et ita patet quod minus est amabilis
benefactor beneficiato quam e converso.
10. Secundo ibi delectabilis autem etc., probat quod supposuerat,
dupliciter. Primo quidem quia delectabile quidem circa praesens est
ipse actus sive operatio; circa futurum autem spes; circa factum autem
sive praeteritum memoria: inter quae tria delectabilissimum est actus,
et similiter magis amabile quam spes vel memoria. Benefactori autem
manet honestas proprii operis, quia bonum honestum non cito transit,
sed est diuturnum; et ita delectatur in eo cui benefecit sicut in
praesenti suo bono. Sed utilitas quam patiens recepit de facili
transit. Et ita beneficiatus delectatur in benefactore secundum
memoriam praeteriti. Magis ergo est delectabile et amabile benefactori
bonum honestum quod habet in beneficiato, quam beneficiato bonum utile
quod habet in benefactore.
11. Secundo ibi: et memoria etc., probat idem dicens quod memoria
bonorum, idest honestorum, quae quis in praeterito fecit, est
delectabilis. Sed memoria bonorum utilium quae quis quandoque habuit,
vel omnino non est delectabilis, puta cum circa eorum amissionem est
quis contristatus; vel minus est delectabilis, quam memoria
honestorum, puta quando aliquid ex eis remanet; sed circa
expectationem futurorum videtur e converso se habere, scilicet quod
magis est delectabile expectare utilia quam expectare honesta.
12. Huius autem diversitatis ratio est, quia bonum ignotum non
delectat, sed solum bonum cognitum; honesta autem nemo cognoscit nisi
qui habet. Unde cognoscuntur si sint praeterita, non autem si solum
sint futura. Bona autem utilia cognoscuntur et praeterita et futura;
sed auxilium praeteritorum iam pertransiit. Auxilium autem quod ex eis
in futurum expectatur delectat quasi remedium quoddam contra futuras
necessitates. Unde plus delectatur homo in spe utilium quam in memoria
eorumdem, vel etiam quam in spe honestorum. Sed in memoria honestorum
plus delectatur homo, quam in memoria utilium. Benefactor autem habet
in beneficiato memoriam boni honesti, beneficiatus autem in benefactore
memoriam boni utilis. Delectabilior ergo et amabilior est benefactori
beneficiatus, quam e converso.
13. Tertiam rationem ponit ibi, et amatio quidem et cetera. Et
dicit, quod amare assimilatur ei quod est facere. Pertinet enim ad
amantem, quod velit et operetur bonum ei quem amat, sed amari
assimilatur ei quod est pati. Faciens autem superexcellit patienti.
Et ideo rationabiliter his qui superexcellunt in agendo, scilicet
benefactoribus, et artificibus et poetis consequitur, quod ament et
habeant ea quae ad amorem consequuntur.
14. Quartam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Illa
enim, quae laboriose fiunt ab omnibus magis diliguntur. Sicut illi,
qui proprio studio et labore possident divitias magis amant eas quam
illi qui accipiunt eas ex successione parentum, vel ex gratuito dono
alicuius, unde sic accipientes magis sunt liberales, ut in quarto
dictum est. Quod autem aliquis recipiat beneficium ab aliquo est sine
eius labore. Sed quod aliquis alteri benefaciat est operosum, idest
requirens operam et laborem. Unde rationabile est, quod benefactores
magis ament beneficiatos, quam e converso.
15. Et hanc rationem confirmat per exemplum matrum, quae magis
amant filios quam patres. Tum quia magis laborant circa eorum
generationem portando et pariendo eos, quam patres. Tum etiam quia
matres magis possunt scire, quod sint earum filii quam patres. Et hoc
etiam videtur esse proprium benefactorum, ut scilicet ament
beneficiatos inquantum circa eos laborant.
|
|