|
1. Dubitatur autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de
conservatione et dissolutione amicitiae, et iterum de amicitiae
operibus, hic movet quasdam dubitationes circa amicitiam. Et primo ex
parte amantis. Secundo ex parte amatorum, ibi, utrum igitur quam
plurimos et cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit
dubitationem de amore amantis quem habet ad seipsum. Secundo de amore
amantis quem habet ad alterum, ibi, dubitatur autem, et circa felicem
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem.
Secundo ostendit eam esse rationabilem, ibi, increpant enim et
cetera. Tertio solvit, ibi, forte igitur tales et cetera. Dicit
ergo primo, quod dubitatio est, utrum oporteat quod aliquis diligat
seipsum maxime, vel aliquem alium magis quam se.
2. Deinde cum dicit increpant enim etc., ostendit dubitationem esse
rationabilem. Et primo obiicit pro una parte. Secundo pro alia,
ibi, rationibus autem his et cetera. Tertio concludit dubitabilitatem
quaestionis, ibi, dubitatur autem et cetera. Circa primum primo
inducit hoc quod homines increpant illos, qui maxime amant seipsos.
Et hoc, quod aliqui sint amatores sui, reputatur quasi ad malum.
3. Secundo ibi: videturque etc., inducit, quod homo pravus omnia
facit propter suam utilitatem; et tanto hoc magis observat quanto peior
est, et quanto hoc magis facit, magis accusatur ab hominibus, velut
qui nihil facit extra seipsum, idest quod sit propter bonum aliorum,
sed solum propter suum. Sed homines virtuosi non agunt solum propter
se ipsos, sed magis agunt propter bonum honestum et propter amicos,
propter quae plerumque praetereunt suas utilitates.
4. Deinde cum dicit rationibus autem etc., obiicit pro parte
contraria. Et dicit, quod a praemissis rationibus dissonant opera,
secundum quae homines maxime ostenduntur amare seipsos. Et hoc non
irrationabiliter. Primo quidem, quia sicut communiter homines
dicunt, oportet hominem maxime amare, eum qui maxime est nobis
amicus; ille autem est alicui maxime amicus qui maxime vult ei bonum
eius gratia, etiam si nullus alius sciret. Quae quidem maxime
existunt homini ad seipsum. Unusquisque enim maxime vult sibi bona.
Sic ergo patet, quod homo maxime debet amare seipsum.
5. Secundo ibi: et reliqua etc., inducit pro hac parte id quod
dictum est. Et dicit, quod reliqua omnia quibus determinatur et
definitur quid sit amicus, maxime existunt homini ad se ipsum, unde
supra dictum est quod omnia amicabilia quae considerantur in
comparatione ad alios, proveniunt ex amicabilibus quae patitur homo ad
seipsum.
6. Tertio ibi: sed et proverbia etc., inducit ad idem quaedam
proverbia. Et dicit, quod omnia proverbia quae vulgariter dicuntur,
consentiunt in hanc partem, quod homo maxime diligat se ipsum, sicut
quod dicitur unam esse animam duorum amicorum. Et quod, ea quae sunt
amicorum sunt communia. Et quod, amicitia est quaedam aequalitas.
Et quod, amicus se habet ad amicum sicut genu ad tibiam, quae habent
maximam propinquitatem. Per haec autem omnia datur intelligi, quod
amicitia in quadam unitate consistit, quae maxime est alicuius ad
seipsum. Et sic omnia praedicta proverbia maxime verificantur de
aliquo respectu suiipsius. Et hoc ideo, quia homo maxime est amicus
sibiipsi, et sic homo maxime debet seipsum amare.
7. Deinde cum dicit dubitatur autem etc., concludit dubitabilitatem
quaestionis. Et dicit quod convenienter dubitatur quas rationes
praedictorum sit debitum sequi, cum ambae habeant aliquid credibile.
8. Deinde cum dicit: forte igitur etc., solvit praemissam
dubitationem. Et primo determinat modum solvendi. Secundo solvit,
ibi, in opprobrium quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod
tales sermones, qui habent rationes probabiles pro utraque parte,
oportet distinguere et determinare quantum ex utraque parte verum
dicatur, et in quo. Et sic si accipiamus qualiter aliquis dicatur
amator sui secundum utramque partem obiectionum, fiet manifestum illud
quod quaeritur.
9. Deinde cum dicit: in opprobrium quidem igitur etc., solvit
distinguendo praedictam dubitationem. Et primo ostendit qualiter
dicatur amator sui, secundum quod vituperatur. Secundo qualiter
dicatur, secundum quod laudatur, ibi, videbitur autem utique et
cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum.
Secundo probat quod dixerat, ibi, quoniam autem talia et cetera.
Dicit ergo primo, quod illi qui in opprobrium reputant esse amatorem
sui, illos vocant sui amatores, qui tribuunt sibiipsis plus in bonis
corporalibus, scilicet in pecuniis, et honoribus, et in
delectationibus corporalibus, quales sunt ciborum et venereorum.
Huiusmodi enim bona multitudo hominum appetit. Et attendunt ad ipsa
homines, ac si essent optima.
10. Et quia multi quaerunt in his superabundantiam, quam non
possunt omnes simul habere, sequitur, quod circa huiusmodi bona fiant
pugnae et contentiones. Illi autem qui circa talia plus abundant,
horum abundantiam convertunt ad satisfaciendum concupiscentiis, et
universaliter aliis passionibus; et per consequens irrationali parti
animae, ad quam pertinent passiones. Et sic illi, qui talia bona
appetunt, amant seipsos secundum partem animae irrationalem, scilicet
sensitivam. Multitudo autem hominum talis est, quod magis sequitur
sensum quam intellectum. Et ideo ipsa appellatio amantis seipsum,
sumpta est ab eo quod est pravum, quod multis convenit. Et sic patet
quod philautus, id est amator sui ipsius, secundum hanc acceptionem
prout in pluribus invenitur, iuste exprobratur.
11. Deinde cum dicit: quoniam autem etc., probat quod dixerat.
Et dicit manifestum esse quod multi consueverunt illos dicere
philautos, idest amatores suiipsorum, qui plus tribuunt sibi de bonis
praedictis, quae pertinent ad partem irrationalem; quia si aliquis
velit superabundare in bonis rationis, quae sunt opera virtutum, puta
si velit inter alios maxime agere opera iustitiae vel temperantiae vel
quaecumque alia virtutis opera, ita quod semper velit sibi bonum
honestum acquirere, nullus de praedicta multitudine vocabit eum
philautum, idest amatorem sui; vel si aliquis sapiens vocet eum
philautum, hoc non dicet in eius vituperium.
|
|