|
1. Videbitur autem utique talis et cetera. Postquam philosophus
ostendit qualiter dicatur aliquis amator sui secundum quod est
exprobrabile, hic ostendit qualiter aliquis dicatur amator sui secundum
quod est laudabile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit esse
quemdam modum quo aliquis est amator sui, alium a praedicto. Secundo
ostendit quod secundum hunc modum esse amatorem sui est laudabile,
ibi, circa bonas quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ostendit illum esse amatorem sui qui sibi tribuit abundantiam
bonorum rationis. Secundo ostendit quod virtuosus est talis, ibi
quoniam quidem igitur et cetera. Tertio ostendit hunc modum amandi se
esse differentem a praemisso, ibi, secundum alteram speciem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et
dicit quod talis, qui scilicet studet excellere in operibus virtutis,
magis videtur esse philautus, idest amator sui, quam ille qui tribuit
sibi superabundantiam bonorum sensibilium.
2. Secundo ibi: tribuit enim etc., probat propositum duabus
rationibus. Quarum prima est quia tanto aliquis magis amat seipsum,
quanto maiora bona sibi attribuit. Sed ille qui studet superexcedere
in operibus virtutis, tribuit sibi optima, quae scilicet sunt maxime
bona, scilicet bona honesta. Ergo talis maxime diligit seipsum.
3. Secundam rationem ponit ibi: et largitur et cetera. Quia
scilicet talis largitur bona ei quod est principalissimum in ipso,
scilicet intellectui. Et facit quod omnes partes animae intellectui
oboediunt; tanto autem aliquis magis amat se ipsum quanto magis amat id
quod est principalius in eo. Et ita patet quod ille qui vult
superexcellere in operibus virtutis maxime amat seipsum.
4. Tertio ibi, quemadmodum autem etc., probat quod supposuerat:
scilicet quod ille qui amat id quod est principalissimum in ipso
scilicet intellectum vel rationem, maxime amat seipsum. Et hoc
ostendit tribus rationibus. Quarum prima est, quod civitas maxime
videtur esse id quod est principalissimum in ea, unde illud quod
faciunt in ea rectores civitatis dicitur tota civitas facere, et eadem
ratio est de omni alia re ex pluribus constituta. Unde et homo maxime
est id quod est principale in eo, scilicet ratio vel intellectus; et
sic ille qui diligit intellectum vel rationem et ei largitur bona,
maxime videtur esse philautus, idest amator sui.
5. Secundam rationem ponit ibi: et continens et cetera. Dicitur
enim aliquis continens quasi se tenens et incontinens quasi se non
tenens, et hoc inquantum homo retinet intellectum sedendo (ad) eius
iudicium per continentiam vel non retinet per incontinentiam, quasi
unusquisque homo sit hoc, idest suus intellectus. Et ita videtur quod
ille homo vere se amet qui amat intellectum.
6. Tertiam rationem ponit ibi, et egisse videntur et cetera. Et
dicit, quod illa quae homines faciunt per rationem maxime videntur
ipsimet fecisse et voluntarie facta esse: quae autem homo facit per
concupiscentiam vel iram quasi non videtur ipse fecisse propria
voluntate, sed extraneo motu ductus. Et sic patet quod homo est
praecipue id quod est secundum intellectum et rationem. Unde maxime se
amat, quando amat intellectum et rationem.
7. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., ostendit cui
competit secundum praedictum modum esse amatorem sui. Et dicit,
manifestum esse ex praedictis, quod unusquisque est hoc, scilicet
intellectus vel ratio. Vel quia aliqua alia concurrunt ad esse
hominis, potest dici quod homo maxime est hoc, scilicet intellectus
vel ratio, quia hoc est formale et completivum speciei humanae.
Manifestum est etiam quod virtuosus maxime diligit hoc, scilicet
intellectum et rationem, quia totaliter conservat ipsum et in omnibus
obedit ei. Unde manifestum est quod virtuosus maxime est philautus,
id est amator sui.
8. Deinde cum dicit secundum alteram speciem etc., ostendit hunc
modum amandi se, differre specie a praemisso. Et dicit quod virtuosus
est amator sui secundum alteram speciem amandi se ab eo quod
exprobratur, ut supra dictum est. Et assignat duas differentias:
quarum una est ex parte actionis. Virtuosus enim amat seipsum
inquantum vivit secundum rationem. Sed ille qui vituperatur vivit
secundum passionem. Sequitur enim passiones irrationabilis animae, ut
supra dictum est. Alia vero differentia est ex parte finis. Nam
virtuosus amat se ipsum in quantum sibi appetit id quod est simpliciter
bonum, ille autem qui vituperatur amat seipsum, inquantum appetit sibi
id quod apparet bonum utile, cum tamen sit nocivum.
9. Deinde cum dicit: circa bonas quidem igitur actiones etc.,
ostendit quod amare seipsum hoc secundo modo est laudabile. Et primo
ostendit propositum. Secundo excludit ab eo qui secundo modo amat
seipsum id propter quod amator sui vituperatur, ibi: verum enim quod
de studioso et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit,
quod ille qui amat seipsum secundum rationem est laudandus. Talis
enim, ut dictum est, ad hoc studet, ut superexcellat in operibus
virtutum. Manifestum est autem quod omnes acceptant et laudant illos
qui student ad bonas actiones differenter ab aliis, idest
superabundantius aliis: et sic patet quod ille qui amat se secundum
virtutem est laudabilis.
10. Secundo ibi: omnibus autem etc., ostendit quod etiam est
utilis et sibi et aliis. Dictum enim est quod ille qui amat se ipsum
secundum virtutem studet superexcellenter bene agere. Si autem omnes
contenderent ad bonum, ita scilicet quod unusquisque intenderet
excellere alium in bonitate optime agendo, sequeretur quod omnes
communiter haberent ea quibus indigent; quia unus alteri subveniret,
et propria uniuscuiusque fierent illa quae sunt maxima bonorum,
scilicet virtutes.
11. Tertio ibi: quare bonum etc., infert duo corollaria ex
praedictis. Quorum primum est oportunum esse quod bonus amet se
ipsum, quia bona agendo et se et alios iuvabit. Sed non oportet quod
malus amet seipsum; quia sequendo pravas passiones, et seipsum laedet
privando se virtutibus, et proximos privando eos bonis sensibilibus.
12. Secundo ponit ibi, malo quidem igitur et cetera. Dicit quod
in malo homine contraria sunt ea quae agit et quae oportet ipsum agere.
Agit enim contra intellectum et rationem. Omnis autem intellectus
eligit id quod est optimum sibiipsi. Et ita malus non agit ea quae
oportet ipsum agere. Sed hoc convenit virtuoso qui in omnibus obedit
intellectui.
13. Deinde cum dicit verum enim quod de studioso etc., excludit ab
eo qui amat se secundum virtutem id quod supra positum est in
accusationem amantis seipsum, scilicet quod nihil facit propter alium.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo
manifestat propositum, ibi, paucum enim tempus et cetera. Tertio
epilogando concludit veritatem quaestionis, ibi, sic quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo, verum esse quod dicitur de virtuoso, quod
multa faciet gratia amicorum et prime, id est maxime inter omnes
alios, et etiam si oporteat eum mori, non deseret amicum. Pecunias
vero et honores et omnia exteriora bona circa quae homines pugnant quasi
proiiciet et contemnet propter amicum: per quae omnia procurat sibiipsi
bonum, scilicet honestum quod est eminentius. Unde et in hoc etiam
magis amat seipsum, quod sibi maius bonum procurat.
14. Deinde cum dicit paucum enim tempus etc., manifestat quod
dixerat. Et primo quantum ad mortem quam virtuosus sustinet pro
amico. Secundo quantum ad hoc quod propter amicum contemnit exteriora
bona, ibi, et pecunias et cetera. Tertio quantum ad actiones
virtuosas quas quandoque virtuosus amico concedit, ibi, contingit
autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo moriens pro amico
procurat sibiipsi bonum, quia magis eligit per paucum tempus multum
delectari in magno opere virtutis, quam per multum tempus quiete,
idest mediocriter delectari in mediocribus operibus virtutis.
15. Et magis eliget excellenter bene vivere per unum annum, quam
per multos annos mediocriter. Et similiter etiam magis eliget unam
actionem bonam et magnam, quam multas bonas et parvas. Hoc autem
accidit his qui moriuntur propter virtutem; quia licet minus vivant,
in una tamen sola actione, qua se pro amico exponunt, maius bonum
faciunt, quam in aliis multis actionibus. Et ita in hoc quod se
exponunt morti pro amicis virtuose agendo, magnum bonum sibiipsis
eligunt. Et in hoc manifestum est quod maxime se amant.
16. Deinde cum dicit: et pecunias etc., manifestat idem quantum
ad contemptum exteriorum bonorum. Et primo quantum ad pecuniam. Et
dicit quod virtuosi causa amicorum proiiciunt, idest contemnunt vel
dispergunt pecunias, ita scilicet quod eorum amici plura circa pecunias
accipiant, et in hoc etiam magis se amant secundum veritatem. Dum
enim aliquis pecuniam concedit amico et sibiipsi acquirit bonum
honestum, manifestum est quod maius bonum sibiipsi attribuit, et hic
magis se amat.
17. Secundo ibi: et circa honores etc., ostendit idem circa
honores et dignitates. Et dicit quod eodem modo se habet circa honores
et principatus: omnia enim haec virtuosus de facili derelinquet amico,
quia hoc ipsum est quoddam bonum: (id est) opus virtutis et
laudabile. Et sic patet quod virtuosus convenienter facit pro
omnibus: (id est) loco omnium exteriorum bonorum, eligens bonum
virtutis, quod est maximum, et sic maxime diliget se ipsum.
18. Deinde cum dicit: contingit autem etc., ostendit idem quantum
ad ipsas actiones virtutis. Et dicit, quod contingit quandoque quod
virtuosus etiam actiones virtuosas concedat suo amico: puta si sit
aliquod opus virtutis faciendum per ipsum vel per alterum, concedit
quod fiat per amicum, ut ex hoc proficiat et laudetur. Et tamen in
hoc etiam accipit sibi id quod est melius. Melius est enim et magis
virtuosum, quod ipse sit causa amico suo talia faciendi, quam etiam si
ipse facit, praesertim cum sibi remaneat opportunitas, alias talia vel
maiora faciendi. Sic igitur patet quod virtuosus plus sibi tribuit de
bono quantum ad omnia laudabilia, et sic maxime amat seipsum.
19. Ultimo autem epilogando concludit, quod oportet esse amatorem
sui sic, sicut dictum est de virtuoso; non autem sicut multi homines,
qui scilicet non sunt virtuosi, amant seipsos.
|
|